Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Fragmenta super librosDe anima Aristotelis
1514/1515
|
____________________________________________________________
|
|
|
Numquid naturalis definiat permateriam sensibilem?
(1) Sed occurrit alia dubitatio longe maior, numquid naturalis definiat per materiam. Non enim est credendum, quod solus naturalis definiat per materiam, quia etiam logicus definit per materiam, ut “demonstratio est ex primis veris” et cetera; metaphysicus etiam, ut III Metaphysicae: “Continuum est divisibile in semper divisibilia”; mathematicus etiam, ut Aristoteles in II Posteriorum docens per omne genus causae demonstrare et dat exemplum in mathematicis.(2) Sed dubitatio est, numquid naturalis definiat per materiam sensibilem, ut dicitur VII Metaphysicae textu commenti 28. Volentes autem hoc cognoscere oportet indagari terminos, quid per materiam sensibilem intelligatur. Quaeritur ergo, quid sit materia sensibilis.(3) Aliqui dicunt, quod nihil aliud est materia sensibilis quam ipsa materia informata quattuor qualitatibus primis.(4) Sed haec definitio non est bona, non quia talis materia non sit informata quattuor qualitatibus primis, sed quod ista definitio non est universalis nec comprehendens omnem materiam sensibilem. Caelum enim est materia sensibilis et consideratur a naturali, non tamen est informata quattuor qualitatibus primis secundum Aristotelem, quia esset corruptibile.(5) Alii vero per materiam sensibilem intelligunt omne illud, quod habet habitudinem ad motum vel ad quietem, sive ille sit motus realis sive spiritualis actio. Quod adiungunt, ut comprehendant cogitationem et intellectum possibilem.(6) Sed ut exacte intelligatur ista materia, vellem scire, utrum in ratione formali et intrinseca materiae sensibilis debeat exprimi illa habitudo ad motum et quietem.(7) Ad hoc sunt opiniones.(8) Paulus Venetus et Apollinaris, eius discipulus, volunt, quod sic, et quod definitiones datae a naturali non sunt pure quiditativae eo, quia sunt per posteriora, cum dentur per materiam sensibilem, quae in suo quiditativo conceptu includit habitudinem ad motum et ad quietem. Et sanctus Thomas videtur esse huius sententiae in II Physicorum, ubi quaerit, an naturalis consideret de materia et forma. Non dico tamen hoc assertive, quia multi Thomistarum dicunt, quod non.(9) Sed ista opinio est falsa. Nolo autem citare multa commenta et textus, ut I Physicorum textu commenti 11, pro hoc, quia omnes auctoritates possunt glossari et locus ab auctoritate est debilis.(10) Nunc autem volo adducere unam rationem mihi alias concludentem, nunc autem mihi non facit fidem. Ratio talis est: Quando Aristoteles in II Physicorum dicit, quod consideratio naturalis stat usque ad animam intellectivam informantem corpus humanum vel inclusive vel exclusive, non curo, et quod de abstractis considerare non est physici negotii, tunc arguebam sic: Si de substantiis abstractis non est physica consideratio, vel intelligitur quoad esse vel quoad quiditatem; non primo modo, quia omnes concedunt, quod demonstrare substantias separatas esse pertinet ad philosophum naturalem; si secundum, vel hoc est quoad puram quiditatem vel non puram, scilicet a posteriori. Non primum, quia non considerat de deo, nisi quod est motor, et non quiditatem eius considerat per terminos solam substantiam considerantes, quae consideratio pertinet ad metaphysicum. Ergo secundum, scilicet considerabit abstracta quoad esse non purum et a posteriori, ut quod sit motor et huiusmodi in ordine tantum ad motum. Tunc sic: Omnia, quae considerat naturalis, in ordine ad motum considerat, et non est aliqua differentia inter considerationem rerum naturalium et abstractarum a philosopho naturali, quia neutra earum est pure quiditativa, sed quaelibet est in ordine ad motum. Ut ergo sit differentia, putandum est, quod naturalis considerat naturalia pure quiditative.(11) Pro solutione huius rationis sciendum est, quod inter considerata a philosopho naturali quaedam considerantur tamquam subiecta, et sunt naturalia entia, quae habent in se principium motus. Unde dico, quod, quae a naturali philosopho considerantur, hoc modo debent suscipere motum et quietem et transmutari passive. Ultra ista subiecta debet considerare proprietates et passiones demonstrabiles de illis, iuxta illud Philosophi I Posteriorum: “Scientia est unius generis subiecti partes et passiones considerans.” Debet etiam considerare causas entium naturalium, quae omnia, etsi non habeant principium intrinsecum sui motus et quietis, sicut deus et intelligentiae, tamen in consideratione sui naturali implicant motum et quietem, licet diversimode. Subiecta enim considerantur, inquantum habent principium intrinsecum sui motus et quietis, passiones vero, inquantum sunt in talibus subiectis, causae vero, ut sunt principia rerum naturalium. His stantibus notetis, quod omne, quod movetur, est physicae considerationis tamquam subiectum et per se consideratum. Unde omnia, quae proprie considerantur in philosophia naturali, debent esse transmutabilia per se, quae autem alio modo considerantur, non oportet. Quando ergo dicit Philosophus, quod consideratio naturalis stat usque ad animam intellectivam, verum est tamquam subiectum, et quae non mota movent, non sunt physicae considerationis, ut subiecta. Cum quo tamen stat, quod considerentur abstracta tamquam principia formalia.(12) Igitur respondeo ad argumentum. Cum dicitur: “Substantiae separatae non sunt physicae considerationis”, vel intelligitur quoad ‘si est’ vel quoad ‘quid est’; non primum, ut probatum est; ergo secundum. Vel hoc est pure quiditative vel non, sed a posteriori. Si primum, habeo intentum contra te. Si secundum, considerat et multa alia hoc modo.(13) Respondeo, quod illa propositio naturalis considerat substantias separatas quoad ‘si est’. Licet sit concessa a Commentator e, tamen considerare, utrum deus sit vel non sit, non est praesentis negotii. Si enim considerat ‘si est’ dei, non absolute considerat, utrum deus sit an non, sed considerat deum per habitudinem ad motum. Utrum autem quiditative deum consideret, dico, quod non, nec a priori nec a posteriori, sicut res naturales, quae sunt subiecta motui, definitive considerantur et de eis demonstrantur passiones. Quia autem deus et intelligentiae non considerantur ut subiectum, sed ut causa motus, ideo non oportet, quod naturalis definiat deum et intelligentias.(14) Dicetis: “Nonne illa definitio est dei: Deus est primus motor sic movens, quod non movetur?” Dico, quod proprie non est definitio, sicut sunt definitiones rerum naturalium, sed est quaedam notificatio et descriptio. Esto etiam, quod sic sit, tamen dicimus, quod definitio illa, qua definimus deum per motum, non est proprie ‘quod quid est’ dei eo, quia, si deus per motum definiretur, definiretur per quoddam extraneum et non intrinsecum ipsi deo. Non enim considerat de deo ut ‘subiectum motus’, sed ut ‘causa’. Cum quo tamen stat, quod entia naturalia definitione proprie dicta definiantur per motum, quia definiuntur per quoddam principium intrinsecum ipsarum, scilicet per motum, qui est intrinseca passio omnibus rebus naturalibus, quia omne corpus est aptum moveri, ut habet in se principium motus. Supposito ergo, quod illa sit definitio dei, tamen, si homo etiam definitur per motum, definitio data de homine per motum potest dici quiditativa aliquo modo in respectu ad definitionem datam de deo per motum, quia illa est data per intrinseca ipsis entibus naturalibus, ubi ista est per extrinseca.(15) Dico ergo duo: primum, quod subtantiae separatae non considerantur a naturali ut substantiae, sed ut causae. Ideo verum est, quod consideratio naturalis stat usque ad intellectum ut subiectum. Et hoc est, quod dicitur communiter. Sed esto, quod omnes definitiones datae in philosophia naturali sint per motum, quia tamen dantur de istis inferioribus, possunt dici ‘quiditativae’, quia aliquo modo dantur per intrinseca; quae vero de deo et de abstractis, non, quia dantur per extrinseca, scilicet per motum, qui dicitur de deo non, quod ipse moveatur, sed quia est principium motus; nec motus dicitur de abstractis in primo aut in secundo modo, de naturalibus autem dicitur per se in secundo modo, cum motus sit passio eorum; quantumcumque sic possemus dicere nec argumentum concludat, tamen mihi videtur, quod illa opinio non sit vera.(16) Adduco autem tres rationes facientes mihi fidem.(17) Prima est, quia mathematica videtur considerare pure quiditative sua subiecta; ergo et naturalis; non enim videtur maior ratio de uno quam de alio. Antecedens patet per omnes dicentes mathematicam considerare sua subiecta a priori. Quodsi naturalis hoc modo procedat, non est ex defectu scientiae, sed nostri modi intelligendi, qui per posteriora procedit.(18) Secunda ratio. Si naturalis non considerat res naturales pure quiditative, considerare de istis pertinet ad alium artificem, et non videtur ad alium nisi ad metaphysicum, ut isti dicunt. Quod si sic est, metaphysicus subalternabit sibi alias scientias vera subalternatione, quia, si considerat quiditates rerum a priori, tunc diceret ‘propter quid’ omnium, quae ratio apud aliquos parum valet, quia fuit opinio aliquorum et Themistius in I Posteriorum videtur confiteri, quod metaphysica subalternat sibi omnes alias scientias.(19) Tertia ratio est ista: Si ita esset, ut tu dicis, dictum Aristotelis VII Metaphysicae textu commenti 5 redditur falsum. Probatur: Habet enim ibi Aristoteles, quod, si non esset aliqua scientia praeter naturalem, physica esset prima philosophia. Cum quo convenit dictum Averrois II Metaphysicae commento ultimo: Modo si metaphysicus consideraret quiditates omnium rerum, licet non essent substantiae, adhuc esset metaphysica, et sic propter hoc physica non esset prima. Essent enim purae quiditates rerum particularium, de quibus secundum istorum opinionem non pertinet considerare ad naturalem, sed ad metaphysicum. Et hoc argumentum mihi magnam facit fidem.(20) Filius tamen quidam in aetate, frater in moribus heri post lectionem respondit huic argumento dicens argumentum non concludere, quia, si non essent abstracta, naturalis esset prima philosophia, quia, si non essent abstracta, non essent conceptus aliqui universales excedentes conceptus substantiae naturalis, cum omnis substantia esset naturalis et cum consideratio rerum naturalium, quantum sit ex parte nostri, sit per habitudinem ad motum. Cum differentiae sint nobis ignotae per iam determinata, sequitur, quod remotis substantiis separatis non remaneret nisi consideratio naturalis, cum omnia, quae consideramus, per habitudinem ad motum consideremus non habentes terminos communiores terminis rerum naturalium.(21) Sed ista responsio non est vera, quia omnes isti tenent, quod considerare quiditates rerum particularium per proprios conceptus pertinet ad metaphysicum et non ad naturalem. Et ita, licet tollerentur substantiae separatae, adhuc ex natura rei oporteret dare metaphysicam per quiditatem rerum naturalium in particulari et sub proprio conceptu considerantem.(22) Ideo dimissa hac opinione alia est longe melior, quae est Scoti et Antonii Andreae; multi quoque Thomistarum adhaerent huic opinioni volentium, quod in intellectu formali rerum naturalium, inquantum naturales sunt, non includatur habitudo illa ad motum vel ad quietem nec mobilitas est ratio formalis considerandi in philosophia naturali, quia, si sic esset, ipsa consideraret quiditates rerum in particulari. Sed contra, quia Aristoteles semper definit res naturales per mobilitatem, notetis, ut bene dicit Aristoteles in II Posteriorum, cum differentiae ultimae sint nobis ignotae, accipiamus accidentia propria loco illarum. Cum ergo mobilitas et quiescibilitas sint primae passiones consequentes ad ipsas res naturales, ideo loco differentiarum propriarum nobis ignotarum ponimus ipsas. Et haec opinio mihi magis placet. Sumatis tamen, quamcumque vultis.(23) Formaliter ergo respondeo ad dubitationem. Dicendum est, quod naturalis semper considerat materiam sensibilem et in unaquaque definitione ponitur, quia, quaecumque considerantur in naturali philosophia, vel sunt composita vel partes vel accidentia existentia in ipsis vel causae, in quibus omnibus semper exprimitur materia sensibilis. Et cum non considerentur plura in philosophia naturali, sequitur, quod semper considerat materiam sensibilem. Si enim composita sint, nemini dubium est, quod oportet in eis exprimi materia et forma, quae sunt subiecta motus, si materia, ipsa est subiectum motus, si forma, oportet, quod consideretur in respectu ad materiam, si passiones, cum non definiantur nisi per subiectum, oportet in earum definitione ut cadat subiectum, quod est transmutabile, si causae, ipsae non considerantur, nisi ut sunt principium rerum naturalium. Per hoc patet solutio ad omnia illa argumenta possibilia fieri in hac materia. |