B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Raimundus de Biterris
floruit 1310
     
   


L i b e r   K a l i l æ   e t   D i m n æ

P r o œ m i u m

________________________________________________


[ PROŒMIUM LIBRO ANTEA
COMPLETO PRÆPOSITUM. ]

     Cum animaduerterem quamplurimum me diu stetisse desolatum ac querulosum ante aulam regiam, per tempus et tempora et medium temporis, non habens accessum seu introitum me coram magestate (sic) regia presentari, vt factum meum et supplicationem manifestare valerem domino nostro regi. Hoc autem esse potuit propter duo: primo, quia sum aligena et conditionis humilis et a custodi[enti]bus
(h)ostium camere regie ac curiam regiam frequentantibus sum ignotus; secunda causa esse potuit propter aliquod bonum mihi prosperum per magestatem (sic) regiam in futurum, quia dicitur a prudentibus:
          Omnia cum quodam veniunt incommoda fructu.
     Et considerans principium, medium et finem mei propositi,
anima[d]uerti quod adhuc me poteram per magestatem (sic) regiam finaliter prosperari, quia dicitur:
          Debile principium melior fortuna sequetur.
     Et alibi:
          Quicquid agas, sapienter agas et respice finem.
     Et Pamphilus:
          Principium finemque simul prudencia spectat,
          Rerum finis habet crimen et omne decus.
          Verbi principium, finem circumspice uerbi.
          Vt melius possis premedidata loqui.

     Et quia per notos amicos regios non poteram me proponentes coram regia magestate, saltim (sic) ualerem per uiam scientificam meum propositum adimplere et per consequens me coram facie regia apparere, quia dicitur a sapiente:
          Consilio pollet cui vim fortuna negauit.
     Et sapiens dominatur astris, quemadmodum seminator terrarum uirtutes naturales.
     Et quia uiam meliorem habere non poteram, librum quem, tempore illustrissime domine Iohanne bone memorie, Dei gratia regine Francie et Nauarre tunc viuentis, dotate tribus donis anime et quatuor dotibus corporis, anima cuius cum sanctorum gloria requiescat, ad cuius titulum et honorem transferre inceperam de lingua yspanica in latinum, quem librum tunc inceptum usque nunc pretermissum, desolatus propter prefate generose obitum, translationem quam tunc inceperam pretermisi. Et, quia bonum principium absque bono fine a sapientibus non laudatur, ideo proposui et elegi iam librum perficere et conplere ad eius requisitionem.