Dixit rex suo philosopho Sendebat per hunc modum: Inueni parabolam super hiis que michi dixisti; etenim breuiter intellexi. Nunc uero da mihi parabolam de homine qui aliis prestat consilium, sibi autem non retinet op[p]ortunum. Inquit Sendebat suo regi:
Dicitur quod quedam columba habebat in excelso palmarum arbore nidum suum et cum labore maximo et afflixione
(sic) grauissima suam escam de terra ad arborem propter sui celsitudinem transportabat, et cum suos pullos produceret, egrediebatur et diebus certissimis quedam uulpes residens iuxta arborem, et eam minacionibus fraudulentis cotidie perter[r]ebat, donec ei, pro sui dileccione ad uitam, ei[i]ciebat pullos suos, et sic pullorum suorum animabus propriam animam redimebat. Quadam uero die, dum esset recumbens super duobus eius pullis, ad eam accessit vnus passer stans in ramo arboris coram ipsa, et cum uideret eam tristantem, dixit ei: Quid tibi, ut tristis et dolens existis et permanes in hoc loco? Cui respondit columba et locuta est per hunc modum: Vere tibi [dico] quod quedam uulpes me quotidie suis minacionibus stimulat et conturbat, donec pre timore cogor ei meos pullos eicere in deorsum. Dixit ei passer: Consulo quod, quando ad te ueniet et inferet tibi talia, sic responde[as]: Fac tuum posse, quia nichil breuiter tibi dabo, et si laboraueris ad me ascendere, statuto eos deuo[r]ans per aerem me leuabo. Et passer abiit uiam suam. Statuto uero termino, uulpes ad eam more solito remeauit iuxta radicem arboris querulosa, et contra columbam fortiter proclamabat et ipsam uoce nimia perterrebat et fingebat per stipitem arboris super arborem ascendere toto posse. Et uidens hoc columba, suam maliciam et fraudem quamdiu fecerat, sic respondit, et uerbum quod sibi passer consul[u]erat enarrauit. Postmodum dixit uulpes: Si michi annunciaueris illum qui tibi hoc consilium docuit, dimittam protinus pullos tuos. Dixit ei columba: Scias quod passer qui stat iuxta litus fluminis me de fraude tua et malicia informauit. Et relicta columba, uulpes ad passerem transmeauit et eum inuenit protinus iuxta flumen. Et ait ad eam
(sic) sagax uulpes, ipsam
(sic) humiliter salutando: O prudens auis pariterque decora, dic per fidem tuam [michi], quando uentus inuadit te a dextris, ubi reponis capud tuum? Cui respondit passer: Sub sinistris meis alis repono capud meum. Iterum ait uulpes: Quando te uentus inuadit a dextris, ubi reclinas capud tuum? Sub sinistris, [respondit passer]. Et ait ad eum iterum uulpes: [Quando te uentus percutit in] faciem [et in] partibus posterioribus? [Respondit passer: Sic facio]. Iteram ait uulpes: Quando te uenti ex omni parte inuadunt, quid facis? Et ait passer: Sub meis alis repono capud meum. Dixit ei uulpes: Quomodo potes hoc facere? Puto te uerum non dicere, nisi exemplariter manifestes. Cui respondit passer: Immo uerum tibi dico. Dixit ei uulpes: Beati uos estis vniuerse aues quibus Deus, pre aliis animalibus seculi, graciam tribuit specialem. Volatis enim inter celum et terram per aerem in momento quod nos perambulare non possumus uno anno, et peruenitis ad ea que non possumus peruenire, et adhuc quia in horis nec(c)essitatis uestra capita sub alis repositis, uos, a uento Boree et meridiei defendendo, ualde beate estis. Ergo quomodo facitis ostendatis. Et uolens hic passer hoc ostendere, capud suum sub alis suis protinus reclinauit; quam uulpes rapuit et ipsum tenuit inter dentes. - Hoc ei accidit, et, quia columba uerbis suis (uulpinis) cito credidit et consilium passeris reserauit, [hic] fuit sulito interfecta. Vnde uersus:
Non satis est lutum mellilis credere uerbis;
Ex hoc melle solet pestis amara sequi.
Et idem:
Tempore non omni, non omnibus omnia credas;
Qui misere credit, creditur esse miser. -
Et dixit ei: Tu es qui tibi ipsi facta es inimica. Sciens columbe salubre consilium deprestare, tibi autem nesciuisti bonum consilium retinere. - Vnde uersus:
Vtile consilium qui spernit, inutile sumit;
Qui nimis est tutus, recia iure subit.
Vltimo uero ipsum passerem uulpes oppressis suis dentibus deuorat.
Figura columbe in suo nido existentis et figura uulpis passerem deuorantis.