BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Francesco Petrarca

1314 - 1374

 

De sui ipsius

et multorum ignorantia

 

Dedicatio

 

___________________________________________________

 

 

 

AD DONATUM APENNINIGENAM EPISTULA

 

[1] Habes enim, amice, iam tandem expectatum promissumque librum, parvum de materia ingenti, mea scilicet ac multorum ignorantia, quem si ingenii incude studii maleo extendere licuisset, crede michi, in cameli sarcinam excrevisset. Nam que latior loquendi area, quis campus ingentior, quam humane tractatus ignorantie, et presertim mee?

[2] Ita vero hunc leges, ut me ante focum hybernis noctibus fabulantem audire soles et qua impetus fert vagantem. Liber quidem dicitur, colloquium est; nil de libro habet preter nomen, non molem, non ordinem, non stilum, non denique gravitatem, ut qui cursim in itinere approperante conscriptus sit; sed ideo librum appelare mens fuit, ut parvo te munere, magno sed nomine promererer, et fisus licet nostra tibi omnia placere, tamen ita te fallere cogitavi. Est et inter amicos hic fallendi usus, pauxillum pomorum vel exiguum obsonium missuri, vase argenteo inclusum, candido linteo obvolvimus, nec plus nempe quod mittitur, nec melius, sed accipienti gratius, honestius fit mittenti; sic et ego rem parvam pulcro velamine honestavi, cum quod epistulam possem dicere, librum dixi, qui tibi non idcirco vilior fuerit, quod lituris et additionibus plurimis intertextus et pleno undique margine circumfertus est; etsi enim oculis demptum aliquid sit decoris, animo tamen tantundem gratie additum videri debet, quod hinc vel maxime te michi familiarissimum intelligis, cui sic scribam, ut additiones ac lituras ceu totidem signa familiaritatis ac dilectionis aspicias. Nec preterea dubitare possis meum esse, qui et manu mea tibi olim notissima scriptus et quasi de industria tot cicatricibus deformatus ad te veniat, memorans tale aliquid de Nerone principe scripsisse Suetonium Tranquillum: «Venere», inquit, «in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis versibus, ipsius cirographo scriptis, ut facile appareret non translatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos, ita multa et deleta, et inducta et superscripta inerant.» Et hec quidem ille. Nil tibi nunc aliud sum scripturus. Vive mei memor, et vale.

 

Patavi, idibus Januariis, mei doloris in lectulo, hora noctis XIª.