BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Francesco Petrarca

1314 - 1374

 

De sui ipsius

et multorum ignorantia

 

Capitulum I

 

___________________________________________________

 

 

 

DE SUI IPSIUS

ET MULTORUM IGNORANTIA

Ad Donatum Apenninigenam Grammaticum

 

 

I

 

[1] Nunquam ne igitur quiescemus? Semper conflictabitur hic calamus? Nulle nobis erunt ferie? Quotidie amicorum laudibus, quotidie emulorum iurgiis respondendum erit? Nec invidiam aut latebre excluserint aut tempus extinxerit? Nec quietem michi omnium ferme pro quibus humanum laborat atque estuat genus, rerum fuga pepererit? Nec vacationem denique iam devexa ac defessa etas attulerit? O venenum pertinax! Que me pridem rei publice excusasset, nondum excusat invidie, cumque illa cui multum debeo me absolvat, hec, cui nil debeo, me molestat.

[2] Olim, fateor, stili tempus erat amicioris, et naturam meam semper et etatem iam tranquillior decebat oratio. Date veniam, amici; et tu, lector, quisquis es, parce, oro. Tuque ante alios, Donate optime, cui hec loquor, ignoscito; loqui oportet, non quia id melius, sed quia contrarium difficile. Etsi enim ratio silentium suadeat, digna, nisi fallor, indignatio et iustus dolor verba extorquent. Avidissimus pacis in bellum cogor. Rursus ecce inviti trudimur, rursus ad censorium agimur tribunal – mirum! – nescio an invide amicitie, an amice dixerim invidie.

[3] Quid non potes, livor improbe, si amicos etiam flamare animos potes? Multa experto hoc mali genus inexpertum hactenus nunc primum michi mea sors obicit, omnium gravissimum pessimumque. Nam cum hostibus congressus sepe prosperi, dulcis, ut quibusdam placet, ira est, dulcis profecto victoria; cum amicis decertanti et vincere et vinci miserum. Michi vero neque cum amicis modo, neque cum hostibus, sed cum invidia bellum est. Non novus hostis, licet insolitum pugne genus; pharetrata fere quidem in aciem descendit, sagittis aggreditur, e longinquo ferit. Hoc boni habet: ceca est, ut et facile declinetur, si provisa sit, et sine delectu iaciens sepe suos vulneret. Hoc michi nunc monstrum, salva amicitia, transfigendum. Anceps sane negotium e duobus invicem se complexis, illeso altero, alterum confodere. Tenes puto memoria ut apud Alexandriam Cesar inopino Marte circumfluus Ptholomeum regem secum in omnes belli casus trahit, ne sine illo pereat: que res sibi non exigua evadendi, ut creditur, causa fuit, quod illum scilicet mactare, simulque hunc servare difficile censuissent qui illum oderant, hunc amabant.

[4] Nec id, puto, excidit, ut die illo quo Persarum regnum Hortanis viri prudentis ingenio et septem virorum fortium virtute servili tyrannide liberatum est, Gophirus, unus ex coniuratis, fusco in loco tyrannorum alterum amplexus, sotios ut vel per suum corpus illum feriant hortatur, ne parcendo sibi ille forsan evaderet.

[5] Et michi nunc igitur sancta clamat amicitia, ut vel per suum latus stili acie impium feriam livorem, quem ipsa non equis amplexibus sinu fovet. Durum inter res tam iunctas tantis in tenebris discernere. Nitar tamen, ut sicut tunc Gophiro incolumi hostis occubuit, sic confutata nunc et perempta acri invidia, dulcis amicitia salva sit; que si vera est ad quod necessaria vera est virtus ubi non aliter fieri possit, extincta invidia ledi mavult, quam illa superstite supraque se regnante non ledi.