BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Albertinus Mussatus

1261 - 1329

 

Ecerinis

 

1313/14

 

________________________________________________________________

 

 

 

Prologus.

 

Incipit Tragoedia Albertini Mussati Patavini, cuius est titulus Ecerinus (sic), qui male adhaesit Senecae, in Libro de Clementia dicenti, quod nullum ex omnibus magis decet habere benignitatem quam Principem, atque esse magnanimum; et merito, quia nil dulcius populis, nil gratius subditis, vel jucundius cunctis, quam benevolentiam principantis. Cui pro argumento praemittitur, quod Ecerinus de Romano, castro Trivisano, Diaboli et Adeleitae verus filius, semper sitibundus humani sanguinis, factus Dominus Veronae per favorem Monticulorum, excluso Rizzardo Comite Sancti Bonifacii, favore Federici im[peratoris] suum dominium ampliavit. Nam subsequenter habuit Paduam, de qua proscripsit xi. millia nobilium Paduanorum, quos in Verona reclusit. Habuit et Vicentiam, Feltrum, Tridentum, et ultimo Brixiam. Meditatus est insuper habere dominium Mediolani et totius fertilis Lombardiae. Cum autem esset in expeditione contra Mantuam, Venerabilis Religiosus Dominus Philippus Archiepiscopus Ravennas, circumspectus Legatus Ecclesiae in Marchia Trivisana, Lombardia et Romandiola, sedente Papa Alexandro iv., per aquam gradiens cum fere duobus millibus equitum contra Paduam, Sanctissimae Crucis praemisso Vexillo, igne, scalis et fortitudine constanti viriliter usus Paduam intravit, et fulsit. Quod cum audivit Sathanades Ecerinus, relicta Mantua, Veronam transvolavit; et furiosus ac intemperans proscriptos Paduanos, quos habebat in Verona circa numerum praetaxatum, igne et fame et ferro crudeliter mori fecit; et si quis fugam tentaret arripere, evulsis oculis, pedibus et manibus truncabatur. Consanguineis et amicis suis non pepercit. Frater fratrem, consobrinus consobrinum et amicus amicum trucidabat, ut homini nequissimo complaceret. Multos nobilium castravit filios generosos; multis nasum et superius labium detruncavit; ducentos captivos Nobiles Veronenses una die cum carcere concremavit. Ubique, per suam pessimam tyrannidem, dolores et angustiae ejulatusque tartarei. Quinquaginta millia hominum suis infaustis temporibus ferro, fame ac igne consumsit, ultra in bellicosis conflictibus interfectos. Tandem Azo Secundus Marchio Estensis cum suis Ferrariensibus, Mantuani, Ubertus Marchio Pallavicinus et Bosus de Dovaria cum Cremonensibus et Mediolanensibus, animosi conjuraverunt contra eum. Plutonides autem Ecerinus sperans habere Mediolanum, persuasione quorundam nobilium Mediolani, suae patriae proditorum, qui sibi miserunt filios obsides, dum praefatus Diabolides castrametaretur contra Castrum Urceorum, transivit Aduae fluvium, cum octo millibus equitum: Martinus autem de Turre, sagax capitaneus Mediolani, cum civibus amatoribus patriae suae, sic viriliter egit, quod locum non habuit perfidia malignorum; et tunc Demonides Ecerinus frustratus spe sua voluit, sed frustra, Modoëtiam et Tricium subintrare, sed tandem in Vicomercatum se reduxit. Cum autem videret multitudinem Mediolanensium citra fluvium et alias nationes sibi infestas ultra fluvium, necessitate victualium compulsus voluit transire per pontem Vaveri inter Cassanum et Tricium; sed videns ipsum ab hostibus occupatum ad expugnationem ejusdem suas acies hortabatur; et tunc fuit cum sagitta in pede lethaliter vulneratus. Quo valde turbatus, per vadum fluminis suo cum exercitu pertransivit; sed viriles hostiles acies, irruentes contra ipsum, suas acies confiixerunt, et ceperunt Stygium Ecerinum, ductum Sonzinum per Cremonenses: ubi paucis in diebus septuagenarius senex, qui ferme per annos triginta regnaverat, suum ad ejus patrem tradidit spiritum malignantem, ibique fuit vilissime sepultus in loco non sacro sub porticu carcerali. Albericus autem de ejusdem parentibus progenitus, Stygio Ecerino simillimus in nequitia, immo ipso libidinosior, sentiens mortem fratris, suorum scelerum conscius, non confisus stare in Trivisio, cui crudelissime dominabatur, fugit ad arcem Sancti Zenonis, in qua Ecerini thesauri reconditi erant. Tunc Veneti juverunt proscriptos de Trivisio suam patriam reintrare. Deinde obsederunt Albericum in arce praedicta per menses IV: qui per suos castrenses captus fuit cum uxore et VI filiis et aliquot filiabus, et primo trucidatis filiis et filiabus et uxore et in sua praesentia jactis in ignem, ipse per frusta membratim laceratus fuit, avidis canibus in edulium distributus.

 

(Ex L. A. Muratori, Rer. It. Script. X. 786.)