Albertinus Mussatus
1261 - 1329
|
Ecerinis
Actus IV
|
________________________________________________________________
|
|
Scena ii. Ecerinus. Ziramons. Frater Lucas.
Nuntius. | |
465 | Huc huc venite quisquis optatum velitFinem malorum scire et e summo datamCaelo quietem, thure placetis Deum;Iuvenes senes viduae, colite festum diem:In vos ab alto iustus inspexit Deus.Chorus. |
470 | Tanta ergo nova iam breviter expedias, bone.Nuntius.Iam iam occupata Brixia, Ecerinus ferox,Favore Cremonensium, rupta fideExclusit illos: Pellavicino quoqueIam dudum amico mortis insidias tulit. |
475 | Spe ductus alta deinde nobilium, celerMovit iter et fraude Mediolanum petit.Sed spe tyrannus ipse delusus suaIn se paratas hostium sensit manus;Sensit Cremonae Mantuae Ferrariae |
480 | Unaque Bosi et Pellavicini fidesIn eius omnem sponte iuratas necem.Collata ad Aduae signa fixerunt vadum,A quo reverti constat Ecerinum loco.Nec segnis alia parte Martius gradum |
485 | Distulit, et armis, plebe stipatus sua, -A Turris alto sanguine educens genusMartinus audax - egit ancipitem retroSenem tyrannum. Dumque convertens iterAd flumen Aduam signa, quae ad pontem, videt |
490 | Infesta, quid agat anxius dudum stetit.Chorus.Quid ille tantis viribus septus facit?Quis vultus aut actus?Nuntius.Facit, ut alvo lupusPleno repulsus, dentibus frendens, canesCircumlatrantes conspicit, multam ferox |
495 | Ex ore spumam mittit et orbes rotat.Chorus.Progredere et ultra.Nuntius.Hinc inde seclusus, furens,Miscere in hostes impares horret manus.Pons occupatus transitum prorsus negatHinc inde et hostes parte conflictum parant |
500 | Utraque, dignis concitant illum probris.Tragula sinistrum missa traiecit pedemCunctantis, a qua parte nitatur fugae.Commilitones expetit nomen loci."Hic Adua fluvius hocque Caxani vadum." |
505 | "Heu Caxan Axan Baxan! Hoc letum michiFatale dixti, mater; hic finem fore.Quis fata revocet sensibus fidens suis?"Tunc concitatum calcaribus urgens equumViam per undas aperit et ripam occupat, |
510 | Idem inchoatum ceteris pandens iter.Tunc ordo militum impiger contra stetit;Caedit ruentes, terga quoque dantes viros,Illum sequentes. Capitur Ecerinus statimFrustra resistens: unus allidit caput, |
515 | Fracto cerebro; quisquis is, dubio vacat.Abductus inde spernit oblatas dapesCuras salutis atque vitales cibosAcerque moritur fronte crudeli minaxEt patris umbras sponte Tartareas subit. |
520 | Positum cadaver tumba Suncini tenet.Chorus.Vota solvamus pariter datoriDigna tantorum, iuvenes, bonorum:Vos senes, vos et trepidae puellae,Solvite vota. |
525 | Venit a summo pietas Olympo,Quae malis finem posuit patratis;Occidit saevi rabies tyranniPaxque revixit.Pace nunc omnes pariter fruamur, |
530 | Omnis et tutus revocetur exul,Ad lares possit proprios revertiPace potitus.Supplices renes feriant habenis,Ictibus crebris domitent reatus. |
535 | Annuat votis Deus, ut petitis,Virgine natus. |