Albertinus Mussatus
1261 - 1329
|
Ecerinis
Actus III
|
________________________________________________________________
|
|
Scena ii. Ecerinus. Ziramons. Frater Lucas.
Ecerinus.Ziramons?Ziramons.Domine.Ecerinus.Dic age, quid est? propere indica.Iacet Monaldi corpore abscisum caput,Nullo tuente?Ziramons.Publico squalet foro | |
325 | Putata cervix; nullus et caesum movet.Ecerinus.Quicquam rebelle constat?Ziramons.Omnino nichil.Ecerinus.Hem vicimus! iamque omne fas licet et nefas.Ferro tuenda civitas nostro vacat.Cum plebe pereat omne nobilium genus; |
330 | Non sexus aetas ordo non ullus gradusA caede nostra liber aut expers eat.Vagetur ensis undique et largus cruorAbundet atra tabe perfusus foro:Hinc inde patulae corpora ostentent cruces; |
335 | Subdantur ignes, illa qui flammis crement,Stilletque sanies: fumus ad summos polosA me litatas victimas tales ferat.Frater Lucas.Inclite Ecerine, parce, da fandi locum;Annue parumper, obsecro, ut tutus loquar.Ecerinus. |
340 | Contexe.Frater Lucas.Mira res. Quid est quod te movet,O homo? Homo es, nec est ut hoc unum neges.Mortalis ergo; nam omne, quod oritur, occidit.Servare seriem cuncta, si pensas, vides.Terra mare caelum et illa, quae substant eis, |
345 | Gerunt statutas legibus certis vices.Quae pallet hieme, tempore aestatis viret,Certasque certis mensibus fruges alitTellus. Procellis aestuat vastis mare,Turbine remisso quod patitur ultro rates. |
350 | Caelum intueris orbibus motum suis;Stabiles perennis sustinet cardo polos;Disposita sidera peragunt cursus vagosSub lege certa. Sed quis haec praepotens movet?Excelsus horum motor omnipotens Deus: |
355 | Hic aequus aequa lance dispensat sua,Quae fecit, opera: dictus hic ordo sacerIustitia. Iustus hanc coli voluit DeusA se creatis hominibus mortalibus.Hos esse tales edocent primo insitae |
360 | Natura ab ipsa Caritas Spes et Fides.Has, crede, quisque pectori innatas habet,Traducat error devius quemquam licet.Converte, quaeso, igitur ad has species boni,Ut Caritas pia proximo parcat tuo, |
365 | Speresque gratiam misericordis Dei;Quae consequi omnia sancta te faciet Fides.Ecerinus.Videtne celsus ista quae facio Deus?Frater Lucas.Videt.Ecerinus.Retundet ipse cum prorsus volet?Frater Lucas.Quidni? retundet.Ecerinus.Ergo quid segnis facit?Frater Lucas. |
370 | Expectat humilis, pertinax cedat furorEt ipse retrahas caedibus tantis manum.Ecerinus.Unius igitur interit multos salus.Quis hic Deus, cui carior multis fui?Frater Lucas.Ecerine, crede, carior Saulus fuit, |
375 | Peccare postquam desiit. Mitis DeusRedemptor animas ipse venatur suasErrore falso devias pastor bonus;Errore lapsos adiuvans vitam suisAd abluenda crimina elongat pius.Ecerinus. |
380 | Me credo mundo, scelera ut ulciscar, datum,Illo iubente. Plurimas quondam deditVindex iniquis gentibus clades Deus,Ceteraque meritis debita exitia suis.Diluvia culices grandines ignes fames, |
385 | Ne mentiar, Scriptura testatur Vetus.Dedit et tyrannos urbibus, licuit quibusSine ordine, sine fine, strictis ensibusSaevire largo sanguine in gentes vage.Nabuchodonosor, Aegyptius Pharao, Saul, |
390 | Proles Philippi gloriosa Macedonis,Hi pervetustae memoriae, nostrae quoquePraelata mundo Caesarum egregia domus,Felicis unde memoriae exortus Nero,Polluere caedibus quot hi mundum suis? |
395 | Quantis cruoribus rubuit altum mare,Illis iubentibus? Nec inspector DeusProhibere voluit, esse sic ultro sinens. |