BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Marsilius Patavinus

ca. 1270/80 - 1343

 

Defensor pacis

 

Tercia diccio

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum III

De titulo huius libri.

_______

 

Vocabitur autem tractatus iste Defensor Pacis, quoniam in ipso tractantur et explicantur precipue cause quibus conservatur et extat civilis pax sive tranquillitas et hee eciam propter quas oppositalis oritur, prohibetur et tollitur. Per ipsum enim scitur auctoritas, causa et concordancia divinarum et humanarum legum et coactivi cuiuslibet principatus, que regule sunt actuum humanorum. in quorum convenienti mensura non impedita pax seu tranquillitas civilis consistit. Amplius per ipsum comprehendere potest tam principans quam subiectum que sunt elementa prima civilitatis cuiuslibet, quid observare oporteat propter conservacionem pacis et proprie libertatis. Primus namque civis vel civilis regiminis pars, principans scilicet, sit unicus homo vel plures, comprehendet per eas que in hoc libro scripte sunt humane veritates atque divine, soli sibi convenire auctoritatem precipiendi subiecte multitudini communiter aut divisim; et unumquemque arcere, si expediat, secundum positas leges et nil preter has, arduum presertim, agere absque multitudinis subiecte seu legislatoris consensu; nec iniuria provocandam esse multitudinem seu legislatorem, quoniam in ipsius expressa voluntate consistit virtus et auctoritas principatus. Subiecta vero multitudo et ipsius singulum quodlibet ex hoc libro addiscere potest, qualem aut quales instituere oporteat principantes; et quoniam solius principantis partis preceptis velut coactivis pro statu et in statu presentis seculi obedire tenetur, <solummodo> tamen secundum positas leges in quibus determinant, in quibus vero minime secundum tradita 15° et 18° *prime*; et quantum possibile fuerit observare, ne principans aut altera quevis communitatis particula contra vel preter leges iudicandi aut aliud quid civile agendi sibi sumat arbitrium. Hiis enim comprehensis memoriterque retentis et diligenter custoditis sive servatis, salvabitur regnum et quevis altera quecumque temperata civilis communitas in esse pacifico altera quecumque temperata civilis communitas in esse pacifico seu tranquillo; per quod viventes civiliter adipiscuntur, et sine ipso de necessitate privantur sufficiencia vite mundane, ad eternam quoque beatitudinem prave disponuntur. Quas tamen velut fines et optima desideratorum humanorum, secundum diversum tamen et alterum seculum, in prioribus sermonibus, tamquam omnibus per se manifestum, suscepimus; supradictis a nobis adicientes, quod, si quid in ipsis reperiri contingat determinatum, diffinitum aut aliter quomodolibet pronunciatum *vel scriptum* minus catholice, id non pertinaciter dictum esse; ipsumque corrigendum atque determinandum supponimus auctoritati ecclesie catholice seu generalis concilii fidelium Christianorum*).

 

Anno trecenteno milleno quarto vigeno

Defensor est iste perfectus festo baptiste.

Tibi laus et gloria, Christe!

 

*) Sub «fidelium Christianorum» in MS. X: Compositus et completus est liber iste Anno domini MCCCXXIIII Parisiis in vico Sorbona in domo studentium in sacra theologia ibidem.