BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Marsilius Patavinus

ca. 1270/80 - 1343

 

Defensor pacis

 

Tercia diccio

 

________________________________________________________________

 

 

 

Tercia diccio

 

Capitulum I

De rememoracione principaliter intentorum

et determinatorum diccione Ia et IIa, et dictorum cum

dicendis consequencia quadam.

_______

 

Quoniam autem in prioribus regnorum et communitatum quarundam singularem civilis discordie seu intranquillitatis iam existentem assignavimus causam, omniumque reliquarum, nisi prohibeatur, futuram: extimacionem, desiderium atque conatum, quibus Romanus episcopus et suorum cetus clericorum singulariter ad seculares tendunt principatus et temporalia possidenda superflue. Quorum eciam supremum omnium sibi vendicare nititur memoratus episcopus ex eidem precipue, ut asserit, concessa per Christum, in persona beati Petri, plenitudine potestatis, ut in ultimo prime diximus, et in plerisque diccionis 2e capitulis non inconvenienter extitit repetitum. Cum tamen nullus principatus seu cuiusquam coactivum iudicium in hoc seculo, nedum supremus omnium, illi conveniat neque alteri cuiquam episcopo, sacerdoti vel clerico, inquantum huiusmodi, communiter aut divisim, veluti viis certis humanis demonstravimus 12°, 13° et 15° prime, idque 4° et 5° secunde firmavimus testimoniis veritatis eterne necnon sanctorum eius interpretum exposicionibus ac plurimorum approbatorum eiusdem doctorum; postque eciam 6° et 7° diccionis secunde assignavimus ex scripturis et racionibus certis, que quantave sit ac in quibus sacerdotum seu episcoporum potestas. Quibus omnibus eciam aut ipsorum alicui ostendimus eiusdem 23°, nec communiter vel divisim quam sibi sumpserant, presertim Romanus episcopus, convenire plenitudinem potestatis. Propter que malignitatis illius singularis in dictis prohemialiter sepius nominate sufficienter radices succise prohemialiter sepius nominate sufficienter radices succise videntur. Nunc, ut quos hactenus pestilencia hec regnis et communitatibus palmites et germina discordie sive litis adduxit nec inducere cessat, arescant cicius et de cetero propagari non valeant, ex iam premissis diccionibus reliquam et terciam producemus. Que nil aliud erit, quam ex antepositis per se notis vel demonstratis necessaria et explicita illacio conclusionum quarundam, quibus, adhibita diligenti attencione meditacionis et opere, supradicta pestis eiusque sophistica causa non difficulter excludentur a regnis, ipsisque deinceps ad ea reliquasque civilitates precludetur ingressus.