BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars secunda

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVIII.

de redditibus secundum constitutionem prefatam comparatis

in ordine ad fundationem ecclesiarum

 

Ex cuius decisione et prehabitis sequuntur aliqua. Primo, quod qui vigore memorate constitutionis redditus redemerunt, quibus | ante ipsam misse, altaria, monasteria, capelle, ecclesie fuerant dotate vel fundate, tenentur eis redditus perpetuos restituere et damna, que tempore intermedio receperunt, resartire. Secundo sequitur, quod redditus, quos post talismodi constitutionem morientes vel viventes dederunt super bonis suis pro fundatione ecclesiarum, transiverunt simpliciter in dominium earum perpetuum. Patet, quia ut apparuit illa constitutio in hoc casu omnino nullius vigoris erat. Igitur transiverunt in dominium ecclesie sicut ante. Unde manifestum est, quod non solum gravissime peccaverunt, qui redditus ante constitutionem illam ecclesiis assignatos post redemerunt libram pro octo, sed et illi, qui redditus post constitutionem ecclesiis datos redimerunt. Sed quid de illis, qui post ipsam altaria, capellas vel hospitalia dotaverunt vel fundaverunt redditibus, quos secundum illam constitutionem emerunt, videlicet unam libram pro octo, an redditus illi iuste leventur pro peragendo cultu Dei, qui de rapinis vel alias iniuste adquisitis non vult sibi laudis offerri sacrificium? Respondetur, quod illi cautius et securius egissent, si domos vel vineas aut huiusmodi emissent et illa pro fundatione ecclesiarum assignassent, quia emptio secundum constitutionem illam facta unius libre pro octo, ut patuit, est in preiudicium cleri et ecclesie, quia retrahit volentes fundare ecclesias, cum pro tali precio emere redditus merito scrupulum habere debeat, ut videbitur; et tamen, si redditus unius libre pro iusto precio emantur, oportet eos dare ad redimendum pro octo libris, quod nullus pateretur, sed citius fundare di|213r|mitteretur. Iterum est in gravamen pauperum et favorem divitum. Pauperes enim sunt illi, qui inopia urgente coguntur divitibus, qui eis gratis mutuare deberent, vendere super bonis immobilibus suis census, quos si cum hoc quacumque constitutione cogantur pro minori vendere quam valeant, utique magne iniquitatis est.