Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars secunda
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XVII.,in quo invehitur contra constitutionem omnes reddituspro determinato precio mobiles facientem
Item quicquid fit quo ad hoc de potestate principis super laicos sibi subiectos, a quibus adhuc non potest iustos redditus tollere, ut patuit ex alia conclusione capituli, quia sicut illud, quod Petro dictum est, Quodcumque ligaveris super terram etc., intelligitur, quod ligaveris rite et rationabiliter. Ita et a fortiori in proposito: Certissimum est, quod princeps nullam habet potestatem faciendi venales census vel res clericorum aut ecclesiarum, quia illarum dispositio pertinet ad potestatem spiritualem, que apud papam est vel episcopos etc.; igitur. Sunt iterum contra prefatam dispositonem iniquissimam leges fidelium imperatorum de feudis et immobiliter conservandis rebus et censibus ecclesiarum vel clericorum. Ad idem sunt constitutiones | ecclesiastice plures, quas sine peccato morali nullus principum potest infringere; non allego, quia res clara est. Unde apparet, quod dicta constitutio non procedit ex consensu subditorum et omnino non poterat procedere ex consensu tali, cum manifeste preiudicialis sibi esset. Nec laicorum, quia nullus sensatus habens census perpetuos consentiret nisi coactus, quod redditus sui antiqui mobiles fierent, quia redemptibiles pro octo libris, pro quibus de cetero redditus equales perpetuos comparare non posset; compulsio ergo ad hoc iniusta est et iniuriis plena. Sexta conclusio secundum opinionem mihi verisimiliorem, quod si alicui emanavit constitutio, qualis prefertur, sicut mortaliter peccaverunt iniqui consiliarii, qui eius causa fuerunt, ita qui ipsam factam manutenent et omnes, qui de eius iniquitate informati secundum ipsam census redimunt, peccant mortaliter. Apparet, quia sicut ex precedentibus clarum est, omnes illi fecerunt vel faciunt directe contra iustitiam, faciunt contra pietatem et contra divinum honorem. Nec movere debent, que in argumentis pro veritate propositi dubii tacta sunt, quorum unum erat, quod tandem omnia bona temporalia fierent possessio cleri. Non est timendum laicis de hoc, quia dotationes cleri et solemnes fundationes ecclesiarum, quas olim fervens fidelium devotio principum et aliorum fecerunt ad Dei honorem, non continuantur sed dudum cessaverunt. Utinam modernorum potentum et divitum indevotio solum non augeret temporalia cleri et ecclesiarum et non ea diminuere et sibi usurpare variis studiis laboraret, ecclesia et clerus de suis contenti essent. Iterum, esto quod ultimate |212v| omnium temporalium possessio predicto modo ad clerum vel ecclesiam veniret, ipsa non retineret nec retinere deberet, ut patet ex dictis Augustini allegatis XVII. q. IIII., sed redderentur ubi et quibus necesse esset ad sustentationem indigentium laicorum et reipublice defensionem, conservationem et augmentationem; igitur. Iterum, quia tales dotationes et censuum pro clericis et ecclesiis assignationes processerunt ex fervore charitatis et devotionis ad Christum et ex zelo ad ipsius fidem et religionem, que omnia in modernis fidelibus continuo decrescunt et defervescunt, ideo non est timendum ne omnia temporalia ultimate veniant ad clerum, nec hoc in ceteris regionibus et civitatibus timetur, ubi tamen sine comparatione et maior clerus est et tanta laicorum devotio ad Deum quanta hic est. Quid ergo vult sibi, quod hic contra timorem illum constitutione speciali in preiudicium divini cultus provisum est, videtur adhuc aliquid latitare. Revera non est laicis timendum, ne omnia bona veniant ad clerum, sed magis timendum est clero et ecclesiis, ne ultimate aliquando ex avaricia et tyrannide nimia laicorum clerus et ecclesia perdituri sint omnia que habuerunt huius temporis dominia et cetera temporalia bona, ut in quorundam vaticiniis reperitur. Hoc de illo dubio. |