BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Henricus de Hassia

1325 - 1397

 

Tractatus bipartitus de contractibus

 

Pars prima

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XL.,

in quo ponitur ultimus casus ad idem

 

Sextus casus, in quo quis non est reus vicii usure censendus, est ratione dubii, verbi gratia: Si quis daret quattuor solidos, puta in pascha, ut in alio tempore, scilicet circa autumnum tot vel tot mensure vini vel olei sibi reddantur, que, quia tempore pasche plus valere consueverunt et verisimiliter dubium est, an plus vel minus tempore autumni sint valiture. Ideo talem contractum faciens non debet usurarius reputari secundum decretalem Naviganti, Extra de usuris, ubi dicunt doctores, quod si aliquis daret quattuor solidos in autumno, quando parvi precii est bladum, vinum vel oleum, ut ad pascha totidem grani, vini vel olei mensure redderentur, quando huiusmodi merces secundum communem cursum consueverunt esse cariores, usura esset, quia ibi non verisimiliter dubitatur, immo probabiliter creditur, quod plus valebunt ille mensure tempore solutionis quam valuerunt tempore contractus. Similiter iudicandum est, quando pecunia certe monete traditur pro tanta pecunia eiusdem monete in certo termino solvenda, vel quando tali modo traditur bladum pro blado, vinum pro vino equalis mensure, quia omnia hec consueverunt uno tempore anni cariora esse quam alio, sicut et in uno loco quam in alio, variis enim de causis. Verbi gratia: Floreni valent | uno tempore plus quam alio et ergo, si verisimiliter est, quod huiusmodi in tempore solutionis plus valeant quam modo, contractus talis illicitus est. Si vero eque verisimile est, quod valeant tantum vel minus sicut quod valitura sint plus, contractus sustinibilis est, nisi ille, qui pecuniam tradidit, auferat libertatem debitori liberandi se infra terminum, quia hoc faciens presumitur velle debitorem onerare periculo amissionis pecunie et se exonerare. Si autem libertatem concedit et animo relevandi inopiam proximi pecuniam sibi traditm, in dicto casu meritorie agit. Similiter considerandum est, quando res unius speciei datur pro re alterius speciei in certo termino solvenda, verbi gratia, modius tritici pro duobus modiis avene solvendis in pascha, vel qui mutuat pecuniam ut statuto tempore recipiat vinum vel bladum, talis enim debet recipere de re secundum eius valorem tempore solutionis et nihil ultra. Idem iudicium est de mercatoribus, qui mutuant de nundinis in nundinas, verbi gratia, qui tradunt aliis de suis mercibus pro rebus alterius speciei ipsis reddendis in sequentibus nundinis: Qui contractus plurimum culpabiles vitio avaricie aut pravitate usuraria illiciti redduntur.