Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXXIX.,in quo ponuntur tertius et quartus casus et quintus ad idempremisso correlativo de fructu rerum impigneratarum
Ex istis eliciuntur duo: Primum est, quod qui extra predictos duos casus fructus impignerati castri vel opidi vel domus aut vinee vel huiusmodi receperit et deductis laboribus et impensis ipsos in sortem non computaverit, nullo colore a vicio usure excusabilis est. Hoc manifestum est ex dictis superius circa species et descriptiones usure. |202r| Secundum est, quod licet dominus fructus feudi impignerati a feudatorio iuste habiti recipiens sine computatione in sortem quodammodo a vicio usure videatur excusari, tamen verisimilius est ipsum illud incidere; quod excusari non videatur, patet ex dictis circa secundum casum. Quod autem non excusetur, apparet, quia hoc maxime esset eo quod ille, qui concessit feudum, est dominus feudi, ut tactum fuit, sed hoc non quia licet sit primarie et principaliter dominus rei in feudum concesse quantum ad proprietatem vel fundum, tamen eadem res est feudatarii quantum ad usum simpliciter et quantum ad proprietatem secundum quid, quia est eius hereditas, quam potest vendere vel alteri dare cum consensu domini sui. Quomodo esse suum videtur sufficere ad hoc, quod fructus rei sit feudatarii, quamdiu licite habet eam in feudum. Cum ergo impigneratio non auferat feudum nec faciat desinere dicto modo esse suum, patet propositum. Unde patet, quod si colonus alicuius episcopi vel plebani impigneravit sibi vineam vel ortum, non licet recipere fructus sine computatione in sortem. Patet, quia speciem mali habet, immo equivalet usurarie impietati, eo quod vinea illa vel ortus est ipsius coloni modo predicto, licet non omniquaque. Tertius casus, in quo usure exigi possunt, est quando non ab eo, qui mutuum dedit, sed ab eo, qui pro mutuum recipiente fideiussit, petuntur quasi interesse. Verbi gratia: Si fideiussor solvit usuras creditori usurario, ipse potest eas a debitore repetere, pro quo fideiusserat, quia non sunt usure quantum ad ipsum fideiussorem, sed potius interesse, id est non | est lucrum, sed vitatio damni. Quartus casus est, quando dos minus sufficit pro oneribus matrimonii sufferendis et possessio aliqua pro dote munerata obligatur genero, tunc usque pecunia solvatur fructus possessionis illius a genero recipi possunt sine computatione in sortem. Hunc casum ponit quedam decretalis titulo de usuris, dicens: «Sane generis ad fructus possessionum, que sibi a socereo pro munerata dote in pignus obligate sunt, computandos in sortem non credimus compellendum, cum frequenter dotis fructus non sufficiant ad onera matrimonii supportanda.» Secus, si dos bene sufficiat, ut arguitur ex fine precedentis decretalis. Et iterum secus est, si gener pecuniam dotis ab alio recipiat et sibi possessionem, de qua sermo, in pignus traducit, quia nisi totum ius, quod in pignere habuit, in ipsam donationem transferat et alteri pio animo non ut fructus superlucretur pecuniam tradat, usuram committit, si fructus in sortem non computeaverit. Sed quid si maritus moritur, an mulier fructus dicte possessionis recipere possit ut prius? Dicitur quod non, quia onera matrimonii fuerunt causa, quare prius licebat, illo ergo soluto, amplius non licet. Quintus est ratione more, ut verbi gratia si debeas mihi centum ad certum terminum, noluisti mihi persolvere in termino, ideo oportuit me recipere pecuniam sub usuris propter incumentia mihi negotia. In hoc casu teneris mihi restituere illas usuras si solvi vel si non solvi, liberare me ab obligatione pro eis. Iste casus elicitur |202v| ex quadam decretali titulo de fideiussore. Ratio vero, quare liceat exigere a debitore quod pro usuris dedit creditori, est, quia ibi usura petitur causa damni vitandi, non causa lucri captandi. Et ideo exigitur solum sub ratione interesse, quos secundum canonem licite exigi potest. |