Henricus de Hassia
1325 - 1397
|
Tractatus bipartitus de contractibus
Pars prima
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXV.de peccato usure iudeorum et christianorumtempore moderno
Et adhuc peccant in hoc, nunc longe magis quam tunc, quia si quam defensionem aut peccati alleviatione habuerunt ex lege veteri permittente eos recipere usuras ab extraneis, ut allegatum est, tamen illa excusatio cessavit omnino post adventum Christi, qui legem veterem quo ad observationem litteralem evacuavit. Magis ergo peccant iudei nunc ubicumque gentilibus ad usuram concedunt quam olim. Maxime autem et gravissime peccant mutuando ad usuram illis, qui Christum receperunt, scilicet christianis, qui vere iudei sunt secundum spiritum, licet non secundum litteram. Ab illis ergo iudei secundum carnem, qui adhuc sunt, nequaquam recipere debent usuram. Longe enim in hoc magis peccant, quam si a fratribus sui generis vel secte usuram reciperent vel tempore legis recepissent. Si hec ita se habent, estimate quantum nephas sit recipere usuras a proximis vel fratribus suis christianis vel sibi usurpare, quod iudei usurpando extorserunt ab illis, scilicet christianis. Quid enim hoc est nisi christianos recipere usuras a christianis, quia quod aliquis facit mediante alio, quem ad hoc fovet et defendit, ita vere censetur illud facere ac si per se faceret, nec minus peccat uno modo quam alio modo. Sed dicit aliquis: «Cum illa | usuraria impietas tam contraria sit christiane religioni, ut dictum est, quare iudei occasione sue legis consueti de usuris permissi sunt commisceri in tanta multitudine christiano populo, in ipsius gravamen et lesionem multiplicem?» |