BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gesta Romanorum

ca. 1300

 

Gesta Romanorum

 

Textus:

Gesta Romanorum

ed. H. Oesterley, Berlin 1872

 

________________________________________________________________

 

 

 

 

CCLXXIII.

 

Theodosius in civitate romana regnavit prudens valde et potens, qui tres filias pulcras habebat, dixitque filie seniori: Quantum diligis me? At illa: Certe plus quam me ipsam. Ait ei pater: Et te ad magnas divicias promovebo. Statim ipsam dedit uni regi opulento et potenti in uxorem. Post hec venit ad secundam filiam et ait ei: Quantum diligis me? At illa: Tantum sicut me ipsam. Imperator vero eam cuidam duci tradidit in uxorem. Et post hec venit ad terciam filiam et ait ei: Quantum me diligis? At illa: Tantum sicut vales et non plus neque minus. Ait ei pater: Ex quo ita est, non ita opulenter ero maritare sicut et sorores tue; tradidit eam cuidam comiti in uxorem. Accidit cito post hec, quod imperator bellum contra regem Egipti habebat. Rex vero imperatorem de imperio fugabat, unde bonum refugii habere non poterat. Scripsit literas anulo suo signatas ad primam filiam suam, que dixit, quod patrem suum plusquam se ipsam dilexit, ut ei succurreret in sua necessitate, eo quod de imperio expulsus erat. Filia cum has literas ejus legisset, viro suo regi casum primo narrabat. Ait rex: Bonum est ut succurramus ei in hac sua magna necessitate. Colligam exercitum meum et cum toto posse meo adjuvabo eum. Ait illa: Istud non potest fieri sine magnis expensis. Sufficit quod ei concedatis quamdiu est extra imperium suum quinque milites, qui ei associentur. Et sic factum est. Filia patri rescripsit, quod alium auxilium ab ea habere non posset, nisi quinque milites de sumptibus regis in societate sua. Imperator cum hoc audisset contristatas est valde et infra se dicebat: Heu mihi, tota spes mea erat in seniore filia mea, eo quod dixit, quod plus me dilexit quam se ipsam, et propter hoc ad magnam dignitatem ipsam promovi. Scripsit statim secunde filie que dixit: Tantum te diligo quantum me ipsam, quod succurreret ei in tanta necessitate. At illa cum audisset, viro suo denunciabat et ipsi consiliavit ut nihil aliud ei concederet nisi victum et vestitum quamdiu viveret honeste pro tali rege, et super hoc literas patri suo rescripsit. Imperator cum hoc audisset, constristatus est valde, dicens: Deceptus sum per duas filias. Jam temptabo terciam que mihi dixit: Tantum te diligo quantam vales. Literas scripsit ei, ut ei succurreret in tanta necessitate, et quomodo sorores sue ei respondebant. Tercia filia cum vidisset inopiam patris sui, ad virum suum dixit: Domine mi reverende, mihi succurre in hac necessitate. Jam pater meus expulsus est ab hereditate sua. Ait ei vir ejus: Quid vis tu, ut ei faciam? At illa: Exercitum colligas et ad debellandum inimicum suum pergas cum eo. Ait comes: Voluntatem tuam adimplebo. Statim collegit magnum exercitum et sumptibus suis propriis cum imperatore perrexit ad bellum. Victoriam obtinuit et imperatorem in imperio suo posuit. Tunc ait imperator: Benedicta hora, in qua genui filiam meam juniorem. Ipsam minus aliis filiabus dilexi et mihi in magna necessitate succurrit, et alie filie mee defecerunt, propter quod totum imperium relinquero post decessum meum filie mee juniori, et sic factum est. Post decessum patris filia junior regnavit et in pace vitam finivit.

 

Moraliter. Karissimi, iste imperator potest dici quilibet homo mundanus qui habet tres filias. Prima filia, que dicit: Diligo patrem plus plusquam me ipsam, certe est mundus iste, quem homo tantum diligit, quod vitam suam circa mundana expendit, sed quando est in necessitate mortis, tunc mundus vix cum omni dileccione quam habuit concedet ei quinque milites i. e. quinque tabulas ad modum ciste ad involvendum corpus suum sepulcri. Secunda filia que tantum diligit patrem sicut se ipsam est uxor tua, filii tui et parentes qui inveniunt necessaria quousque in terram positus fueris et nihil aliud. Tercia filia que dicebat: Tantum te diligo quantum vales, est deus, quem nimis parum diligimus. Sed si ad eum venerimus in necessitate puro corde et munda mente sine dubio ejus auxilium obtinebimus contra regem Egipti i. e. contra diabolum et ponet nos in nostram hereditatem scil. in regnum celeste etc.