Gesta Romanorum
ca. 1300
|
Gesta Romanorum
Textus:Gesta Romanorumed. H. Oesterley, Berlin 1872
|
________________________________________________________________
|
|
CCLVII.
Sanctus Adalbertus dicit quod in mari est piscis quidam nomine Algarus, primo oritur ex fundo maris scil. slam vel motecht et primo est vermiculus. Cum autem mare movetur, tunc crescit in piscem magnum dum fluctus maris eiciunt illum ad littus maris. Deficiente aqua et remanente pisce in littore incipit putreseere. Facto putrido carnes piscis evanescunt, et si interim aqua sibi supervenit elapsis omnibus carnibus ab eo usque ad caput, incipit se renovare incipiens a capite, et sic omnia recrescunt pisci.
Moraliter. Piscis est homo factus ex luto vel ex limo terre. Et ille excussus extra aquam i. e. ex gracia dei veniens super littus aride terre ille putrescit. Sicut Johannes dicit: Homo putridus et filius ejus putredo. Item: Ecce in pulvere sedeo et in pulvere dormio. Cum ideo homo alienatus sit ab omni opere bono et dormiens in pulvere i. e. in originalibus peccatis tunc portatur ad aquam i. e. ad baptismum. Illa aqua loco virtute effusi sa[n]guinis Ihesu Christi roboratus est baptismus ut cantatur: Et omnes ad quos pervenit aqua ista salvi facti sunt. Sic homo renascitur spiritualiter removens ignominiam culpe. Tunc enim homini apperiuntur et sensus, quos ei clausit dyabolus cum dicit sacerdos puero: Recipe salem sapiencie. Effetaque est apperire. Sic homo baptizatus augmentatur in bonis operibus. Sic piscis recrescit i. e. peccator putridus per peccata sua fit recens per baptismum etc. |