B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   v u l g a r i   e l o q u e n t i a
L i b er   I


C a p u t   X V
Facit magnam discussionem
de idiomate Bononiensi.


____________________________________________________


1.
     Illud autem quod de Italica silva residet percunctari conemur expedientes.
2.
     Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asserunt pulchriori locutione loquentes, cum ab Imolensibus, Ferrarensibus et Mutinensibus circumstantibus aliquid proprio vulgari adsciscunt, sicut facere quoslibet a finitimis suis coniicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit, Cremonae, Brixiae atque Veronae confini: qui, tantus eloquentiae vir existens, non solum in poetando, sed quomodocumque loquendo patrium vulgare deseruit.
3.
     Accipiunt enim praefati cives ab Imolensibus lenitatem atque mollitiem, a Ferrarensibus vero et Mutinensibus aliqualem garrulitatem, quae propria Lombardorum est: hanc ex commixtione advenarum Longobardorum terrigenis credimus remansisse.
4.
     Et haec est causa, quare Ferrarensium, Mutinensium vel Regianorum nullum invenimus poetasse: nam propriae garrulitati assuefacti nullo modo possunt ad vulgare aulicum sine quadam acerbitate venire. quod multo magis de Parmensibus est putandum, qui «monto» pro «multo» dicunt.
5.
     Si ergo Bononienses utrimque accipiunt, ut dictum est, rationabile videtur esse quod eorum locutio per commixtionem oppositorum, ut dictum est, ad laudabilem suavitatem remaneat temperata: quod procul dubio nostro iudicio sic esse censemus.
6.
     Itaque si praeponentes eos in vulgari sermone sola municipalia Latinorum vulgaria comparando considerant, allubescentes concordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare Bononiense praeferendum existimant, dissentientes discordamus ab eis. non etenim est quod aulicum et illustre vocamus: quoniam, si fuisset, maximus Guido Guinizelli, Guido Ghisilerius, Fabritius et Honestus et alii poetantes Bononiae numquam a proprio divertissent: qui doctores fuerunt illustres et vulgarium discretione repleti.
     Maximus Guido:
          Madonna, lo fino amore ch'a vui porto;
     Guido Ghisilerius:
          Donna, lo fermo core;
     Fabrutius:
          Lo meo lontano gire;
     Honestus:
          Più non attendo il tuo soccorso, amore.
     Quae quidem verba prorsus a mediastinis Bononiae sunt diversa.
7.
     Cumque de residuis in extremis Italiae civitatibus neminem dubitare pendamus, et si quis dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur, parum restat in nostra discussione dicendum. quare, cribellum cupientes deponere, ut residentiam cito visamus, dicimus Tridentum atque Taurinum nec non Alexandriam civitates metis Italiae in tantum sedere propinquas, quod puras nequeunt habere loquelas; ita quod si etiam quod turpissimum habent vulgare, haberent pulcherrimum, propter aliorum commixtionem esse vere Latinum negaremus. quare, si Latinum illustre venamur, quod venamur in illis inveniri non potest.