|
|
-
- D e v u l g a r i e l o q u e n t i a
L i b er I
C a p u t I
Quid sit vulgaris locutio,
et quo differat a grammatica.
- ____________________________________________________
- 1.
- Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentiae doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem scilicet eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus, cum ad eam non tantum viri sed etiam mulieres et parvuli nitantur, in quantum natura permittit, volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tamquam caeci ambulant per plateas, plerumque anteriora posteriora putantes, - verbo aspirante de caelis - locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum haurientes, sed, accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum hydromellum.
- 2.
- Sed quia unamquamque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire subiectum, ut sciatur quid sit, super quod illa versatur, dicimus, celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus, quam sine omni regola, nutricem imitantes accipimus.
- 3.
- Est et inde alia locutio secundaria nobis, quam Romani grammaticam vocaverunt. hanc quidem secundariam Graeci habent et alii, sed non omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur, et doctrinamur in illa.
- 4.
- Harum quoque duarum nobilior est vulgaris, tum quia prima fuit humano generi usitata, tum quia totus orbis ipsa perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat.
- 5.
- Et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.
|
|