|
|
-
- D e m o n a r c h i a .
L i b e r t e r t i u s .
- ____________________________________________
- Capitulum I
[Prooemium.]
- [1]
- «Conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me» (Dan. 6, 22).
in principio huius operis (I, II, 3) propositum fuit de tribus quaestionibus, prout materia pateretur, inquirere. de quarum duabus primis in superioribus libris, ut credo, sufficienter peractum est.
- [2]
- Nunc autem de tertia restat agendum: cuius quidem veritas, quia sine rubore aliquorum emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me causa erit.
- [3]
- Sed quia de throno immutabili suo veritas deprecatur, Salomon (cf. prov. 1 et 8, 3-11) etiam silvam Proverbiorum ingrediens meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac praeceptor morum Philosophus (cf. Ar. eth. Nic. 1096a 14-17) familiaria destruenda pro veritate suadet; adsumpta fiducia de verbis Danielis praemissis, in quibus divina potentia clipeus defensorum veritatis adstruitur (cf. prov. 30, 5), iuxta monitionem Pauli (cf. 1 Thess. 5, 8) fidei loricam induens, in calore carbonis illius, quem unus de Seraphim accepit de altari caelesti et tetigit labia Isaiae (Is. 6, 6 sq.), gymnasium praesens ingrediar, et in bracchio illius qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palaestra, spectante mundo, eiciam.
- [4]
- Quid timeam? cum spiritus patri et filio coaecternus aiat per os David: «in memoria aeterna erit iustus, ab auditione mala non timebit» (Ps. 111. 7).
- [5]
- Quaestio igitur praesens, de qua inquisitio futura est, inter duo luminaria magna versatur: Romanum scilicet pontificem et Romanum principem; et quaeritur utrum auctoritas monarchae Romani, qui de iure monarcha mundi est, ut in secundo libro probatum est, immediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni caelorum.
- Capitulum II
[Deum nolle quae intentioni naturae repugnant.]
- [1]
- Ad praesentem quaestionem discutiendam, sicut in superioribus est peractum (cf. I, II, 4 et II, II,4), aliquod principium est assumendum in virtute cuius aperiendae veritatis argumenta formentur. nam sine praefixo principio etiam vera dicendo laborare quid prodest, cum principium solum adsumendorum mediorum sit radix.
- [2]
- Haec igitur irrefragabilis veritas praefigatur: scilicet quod illud quod naturae intentioni repugnat Deus nolit. nam si hoc verum non esset, contradictorium eius non esset falsum, quod est: Deum non nolle quod naturae intentioni repugnat.
- [3]
- Et si hoc non falsum, nec ea quae sequuntur ad ipsum. impossibile enim est in necessariis consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente.
- [4]
- Sed ad «non nolle» alterum duorum sequitur de necessitate: aut «velle» aut «non velle»; sicut ad «non odire» necessario sequitur aut «amare» aut «non amare»; non enim «non amare» est «odire», nec «non velle» est «nolle», ut de se patet. quae si falsa non sunt, ista non erit falsa: «Deus vult quod non vult«; cuius falsitas non habet superiorem.
- [5]
- Quod autem verum sit quod dicitur sic declaro: manifestum est quod Deus finem naturae vult, aliter caelum otiose moveret; quod dicendum non est. si Deus vellet impedimentum finis, vellet etiam finem impedimenti, aliter etiam otiose vellet. et cum finis impedimenti sit non esse rei impeditae, sequeretur Deum velle non esse finem naturae, quem dicitur velle esse.
- [6]
- Si enim Deus non vellet impedimentum finis, prout non vellet sequeretur ad «non velle» nihil de impedimento curare, sive esset sive non esset; sed qui impedimentum non curat, rem quae potest impediri non curat, et per consequens non habet in voluntate; et quod quis non habet in voluntate, non vult.
- [7]
- Propter quod si finis naturae impediri potest quod potest - de necessitate sequitur quod Deus finem naturae non vult; et sic sequitur quod prius: videlicet Deum velle quod non vult. verissimum igitur est illud principium ex cuius contradictorio tam absurda sequuntur.
- Capitulum III
[Tria adversariorum genera et de nimia, quam
multi traditionibus tribuunt, auctoritate.]
- [1]
- In introitu ad quaestionem hanc notare oportet quod primae quaestionis veritas magis manifestanda fuit ad ignorantiam tollendam, quam ad tollendum litigium; sed quae fuit secundae quaestionis, quasi aequaliter ad ignorantiam et litigium se habebat: multa etenim ignoramus de quibus non litigamus.
- [2]
- Nam geometra circuli quadraturam ignorat: non tamen de ipsa litigat; theologus vero numerum angelorum ignorat, non tamen de illo litigium facit; Aegyptius vero civilitatem Scytharum ignorat, non propter hoc de ipsorum civilitate contendit.
- [3]
- Huius quidem tertiae quaestionis veritas tantum habet litigium, ut, quemadmodum in aliis ignorantia solet esse causa litigii, sic et hic litigium causa ignorantiae sit magis.
- [4]
- Hominibus namque rationis intuitu voluntatem praevolantibus hoc saepe contingit: ut, male affecti, lumine rationis postposito, affectu quasi caeci trahantur et pertinaciter suam denegent caecitatem.
- [5]
- Unde fit persaepe quod non solum falsitas patrocinium habeat, sed (ut plerique) de suis terminis egredientes per aliena castra discurrant; ubi nihil intelligentes, ipsi nihil intelliguntur: et sic provocant quosdam ad iram, quosdam ad dedignationem, nonnullos ad risum.
- [6]
- Igitur contra veritatem quae quaeritur tria hominum genera maxime colluctantur.
- [7]
- Summus namque pontifex, domini nostri Iesu Christi vicarius et Petri successor, cui non quicquid Christo sed quicquid Petro debemus, zelo fortasse clavium, necnon alii gregum Christianorum pastores, et alii quos credo zelo solo matris ecclesiae promoveri, veritati quam ostensurus sum de zelo forsan (ut dixi) non de superbia contradicunt.
- [8]
- Quidam vero alii, quorum obstinata cupiditas lumen rationis extinxit - et dum ex patre diabolo sunt, ecclesiae se filios esse dicunt - non solum in hac quaestione litigium movent, sed sacratissimi principatus vocabulum abhorrentes superiorum quaestionum et huius principia impudenter negarent.
- [9]
- Sunt etiam tertii, quos decretalistas vocant, qui, theologiae ac philosophiae cuiuslibet inscii et expertes, suis decretalibus, quas profecto venerandas existimo, tota intentione innixi, de illarum praevalentia, credo, sperantes, imperio derogant.
- [10]
- Nec mirum, cum iam audiverim quendam de illis dicentem et procaciter asserentem traditiones ecclesiae fidei fundamentum: quod quidem nefas de opinione mortalium illi submoveant qui ante traditiones ecclesiae in filium Dei Christum sive venturum sive praesentem sive iam passum crediderunt, et credendo speraverunt, et sperantes caritate arserunt, et ardentes ei cohaeredes factos esse mundus non dubitat.
- [11]
- Et ut tales de praesenti gymnasio totaliter excludantur, est advertendum quod quaedam scriptura est ante ecclesiam, quaedam cum ecclesia, quaedam post ecclesiam.
- [12]
- Ante quidem ecclesiam sunt vetus et novum testamentum, quod «in aeternum mandatum est» ut ait Propheta (Ps. 110, 9); hoc enim est quod dicit ecclesia loquens ad sponsum: «trahe me post te» (Cant. 1, 3).
- [13]
- Cum ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Christum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in caelum «ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem saeculi», ut Matthaeus testatur (Mt. 28, 20). sunt etiam scripturae doctorum, Augustini et aliorum, quos a spiritu sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum vel omnino non vidit vel si vidit, minime degustavit.
- [14]
- Post ecclesiam vero sunt traditiones quas «decretales» dicunt: quae quidem etsi auctoritate apostolica sunt venerandae, fundamentali tamen scripturae postponendas esse dubitandum non est, cum Christus sacerdotes obiurgaverit de contrario.
- [15]
- Cum enim interrogassent: «quare discipuli tui traditionem seniorum transgrediuntur?» (Mt. 15, 2) - negligebant enim manuum lotionem. Christus eis, Matthaeo testante, respondit: «quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?» in quo satis innuit traditionem postponendam.
- [16]
- Quod si traditiones ecclesiae post ecclesiam sunt, ut declaratum est, necesse est ut non ecclesiae a traditionibus, sed ab ecclesia traditionibus accedat auctoritas. hique solas traditiones habentes ab hoc, ut dicebatur, gymnasio excludendi sunt: oportet enim, hanc veritatem venantes, ex iis ex quibus ecclesiae manat auctoritas investigando procedere.
- [17]
- His itaque sic exclusis, excludendi sunt alii qui, corvorum plumis operti, oves albas in grege domini se iactant. hi sunt impietatis filii qui, ut flagitia sua exequi possint, matrem prostituunt, fratres expellunt, et denique iudicem habere nolunt. nam cur ad eos ratio quaereretur, cum sua cupiditate detenti principia non viderent?
- [18]
- Quapropter cum solis concertatio restat qui, aliquali zelo erga matrem ecclesiam ducti, ipsam quae quaeritur veritatem ignorant. cum quibus illa reverentia fretus quam pius filius debet patri, quam pius filius matri, pius in Christum, pius in ecclesiam, pius in pastorem, pius in omnes Christianam religionem profitentes, pro salute veritatis in hoc libro certamen incipio.
- Capitulum IV
[Duo luminaria magna, quae Deus fecit, an allegorice
significaverint duo regimina spirituale et temporale.]
- [1]
- Isti vero ad quos erit tota disputatio sequens, adserentes auctoritatem imperii ab auctoritate ecclesiae dependere velut artifex inferior dependet ab architecto, pluribus er diversis argumentis moventur. quae quidem de sacra scriptura eliciunt et de quibusdam gestis tam summi pontificis quam ipsius imperatoris, nonnullum vero rationis indicium habere nituntur.
- [2]
- Dicunt enim primo, secundum scripturam Geneseos (Gen. 1, 16-18), quod Deus fecit duo magna luminaria, luminare maius et luminare minus, ut alterum praeesset diei et alterum praeesset nocti: quae allegorice dicta esse intelligebant ista duo regimina: scilicet spirituale et temporale.
- [3]
- Deinde arguunt quod, quemadmodum luna, quae est luminare minus, non habet lucem nisi prout recipit a sole, sic nec regnum temporale auctoritatem habet nisi prout recipit a spirituali regimine.
- [4]
- Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas praenotandum quod, sicut Philosopho placet in iis quae De sophisticis elenchis (Ar. soph. el., 176b 29), solutio argumenti est erroris manifestatio. et quia error potest esse in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit: aut scilicet adsumendo falsum, aut non syllogizando; quae duo Philosophus obiciebat contra Parmenidem et Melissum dicens: «quia falsa recipiunt et non syllogizantes sunt» (Ar. phys. 186a 7 sq.). et accipio hic largo modo «falsum» etiam pro «inopinabili», quod in materia probabili habet naturam falsi.
- [5]
- Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam syllogisticam non esse servatam. si vero peccatum sit in materia, aut est quia «simpliciter» falsum adsumptum est, aut quia falsum «secundum quid» (cf. Thom. Aqu. s. th. I-II, 6, obi. 3). si «simpliciter», per interemptionem adsumpti solvendum est; si «secundum quid», per distinctionem.
- [6]
- Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum mysticum (cf. Dant. ep. 13, 20-22) dupliciter errare contingit: aut quaerendo ipsum ubi non est, aut accipiendo aliter quam accipi debeat.
- [7]
- Propter primum dicit Augustinus in Civitate Dei (Aug. de civ. Dei, 16, 1): «non omnia quae gesta narrantur etiam significare aliquid putanda sunt, sed propter illa quae aliquid significant etiam ea quae nihil significant attexuntur. solo vomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria».
- [8]
- Propter secundum idem ait in Doctrina Christiana (doct. Chr. 1, 36), loquens de illo qui vult aliud in scripturis sentire quam ille qui scripsit eas dicit, quod «ita fallitur ac si quisquam deserens viam eo tamen per gyrum pergeret quo via illa perducit»; et subdit: «demonstrandum est ut consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum ire cogatur».
- [9]
- Deinde innuit causam (doct. Chr. 1, 37) quare cavendum sit hoc in scripturis, dicens: «titubabit fides, si divinarum scripturarum vacillat autoritas».
- [10]
- Ego autem dico quod si talia fiunt de ignorantia, correctione diligenter adhibita ignoscendum est sicut ignoscendum esset illi qui leonem in nubibus formidaret; si vero industria, non aliter cum sic errantibus est agendum, quam cum tyrannis, qui publica iura non ad communem utilitatem sequuntur, sed ad propriam retorquere conantur.
- [11]
- O summum facinus, etiamsi contingat in somniis, aeterni spiritus intentione abuti! non enim peccatur in Moysen, non in David, non in Iob, non in Matthaeum, non in Paulum, sed in spiritum sanctum qui loquitur in illis. nam quamquam scribae divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est.
- [12]
- His itaque praenotatis, ad id quod superius dicebatur dico per interemptionem illius dicti quo dicunt illa duo luminaria typice importare duo haec regimina: in quo quidem dicto tota vis argumenti consistit.
- [13]
- Quod autem ille sensus omnino sustineri non possit, duplici via potest ostendi. primo quia, cum huiusmodi regimina sint accidentia quaedam ipsius hominis, videretur Deus usus fuisse ordine perverso accidentia prius producendo quam proprium subiectum: quod absurdum est dicere de Deo. nam illa duo luminaria producta sunt die quarto et homo die sexto, ut patet in littera (Gen. 1, 19 et 1, 31).
- [14]
- Praeterea, cum ista regimina sint hominum directiva in quosdam fines, ut infra patebit, si homo stetisset in statu innocentiae in quo a Deo factus est, talibus directivis non indiguisset. sunt ergo huiusmodi regimina remedia contra infirmitatem peccati.
- [15]
- Cum ergo non solum in die quarto peccator homo non erat, sed etiam simpliciter homo non erat, producere remedia fuisset otiosum: quod est contra divinam bonitatem. stultus enim esset medicus qui, ante nativitatem hominis, pro apostemate futuro illi emplastrum conficeret.
- [16]
- Non igitur dicendum est quod quarto die Deus haec duo regimina fecerit; et per consequens intentio Moysi esse non potuit illa quam fingunt.
- [17]
- Potest etiam hoc, mendacio tollerando, per distinctionem dissolvi: mitior namque est in adversarium solutio distinctiva; non enim omnino mentiens esse videtur, sicut interemptiva illum videri facit. dico ergo quod licet luna non habeat lucem abundanter nisi ut a sole recipit, non propter hoc sequitur quod ipsa luna sit a sole.
- [18]
- Unde sciendum quod aliud est esse ipsius lunae, aliud virtus eius, et aliud operari. quantum est ad esse, nullo modo luna dependet a sole, nec etiam quantum ad virtutem, nec quantum ad operationem simpliciter; quia motus eius est a motore proprio, influentia sua est a propriis eius radiis: habet enim aliquam lucem ex se, ut in eius eclipsi manifestum est.
- [19]
- Sed quantum ad melius et virtuosius operandum, recipit aliquid a sole, quia lucem abundantem: qua recepta, virtuosius operatur.
- [20]
- Sic ergo dico quod regnum temporale non recipit esse a spirituali, nec virtutem quae est eius auctoritas, nec etiam operationem simpliciter; sed bene ab eo recipit ut virtuosius operetur per lucem gratiae quam in caelo et in terra benedictio summi pontificis infundit illi.
- [21]
- Et ideo argumentum peccabat in forma, quia praedicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali.
- [22]
- Nam in extremitate maioris ponunt «lucem», in praedicato vero conclusionis «auctoritatem»: quae sunt res diversae subiecto et ratione, ut visum est.
- Capitulum V
[Quaenam sit vis argumenti desumpti ex eo, quod
Levi praecesserit Iudam in nativitate.]
- [1]
- Adsumunt etiam argumentum de littera Moysi (Gen. 29, 34 sq.), dicentes quod de femore Iacob fluxit figura horum duorum regiminum, quia Levi et Iudas: quorum alter fuit pater sacerdotii, alter vero regiminis temporalis. deinde sic arguunt ex iis: sicut se habuit Levi ad Iudam, sic se habet ecclesia ad imperium; Levi praecessit Iudam in nativitate, ut patet in littera: ergo ecclesia praecedit imperium in auctoritate.
- [2]
- Et hoc vero de facili solvitur; nam cum dicunt quod Levi et Iudas, filii Iacob, figurant ista regimina, possem similiter hoc interimendo dissolvere: sed concedatur.
- [3]
- Et cum arguendo inferunt «sicut Levi praecedit in nativitate sic ecclesia in auctoritate», dico similiter quod aliud est praedicatum conclusionis et aliud maior extremitas: nam aliud est «auctoritas» et aliud «nativitas», subiecto et ratione; propter quod peccatur in forma. Et est similis processus huic: A praecedit B in C; D et E se habent ut A et B: ergo D praecedit E in F; F vero et C diversa sunt.
- [4]
- Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est: multi enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritate non praecedunt, sed etiam praeceduntur a iunioribus; ut patet ubi episcopi sunt tempore minores quam sui archipresbyteri.
- [5]
- Et sic instantia videtur errare secundum «non causam ut causa» (cf. Ar. soph. el. 167b 21-36 et 168b 22-26).
- Capitulum VI
[Num sit validum argumentum quod desumitur a
creatione et depositione Saulis per Samuelem.]
- [1]
- De littera vero primi libri Regum (1 Reg. 10, 1 et 15, 23-28) adsumunt etiam creationem et depositionem Saulis, et dicunt quod Saul rex inthronizatus fuit et de throno depositus per Samuelem, qui vice Dei de praecepto fungebatur, ut in littera patet.
- [2]
- Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, ecclesiae universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quod auctoritas imperii dependeret ut dicunt.
- [3]
- Et ad hoc dicendum per interemptionem eius quod dicunt Samuelem: Dei vicarium, quia non ut vicarius sed ut legatus specialis ad hoc, sive nuntius portans mandatum domini expressum, hoc fecit: quod patet quia quicquid Deus dixit, hoc fecit solum et hoc retulit.
- [4]
- Unde sciendum quod aliud est esse vicarium, aliud est esse nuntium sive ministrum:sicut aliud est esse doctorem, aliud est esse interpretem.
- [5]
- Nam vicarius est cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est; et ideo intra terminos iurisdictionis commissae de lege vel de arbitrio potest agere circa aliquid, quod dominus omnino ignorat. nuntius autem non potest in quantum nuntius; sed quemadmodum malleus in sola virtute fabri operatur, sic et nuntius in solo arbitrio eius qui mittit illum.
- [6]
- Non igitur sequitur, si Deus per nuntium Samuelem fecit hoc, quod vicarius Dei hoc facere possit. multa enim Deus per angelos fecit et facit et facturus est quae vicarius Dei, Petri successor, facere non posset.
- [7]
- Unde argumentum istorum est «a toto ad partem», construendo sic: «homo potest videre et audire: ergo oculus potest videre et audire». et hoc non tenet; teneret autem «destructive» sic: «homo non potest volare: ergo nec bracchia hominis possunt volare». et similiter sic: «Deus per nuntium facere non potest genita non esse genita, iuxta sententiam Agathonis (cf. Ar. eth. Nic. 1139b 9-11): ergo nec vicarius eius facere potest».
- Capitulum VII
[Argumentum ab oblatione magorum quid praestet.]
- [1]
- Adsumunt etiam de littera Matthaei (Mt. 2, 1-13) magorum oblationem, dicentes Christum recepisse simul thus et aurum ad significandum se ipsum dominum et gubernatorem spiritualium et temporalium; ex quo inferunt Christi vicarium dominum et gubernatorem eorundem, et per consequens habere utrorumque auctoritatem.
- [2]
- Ad hoc respondens, litteram Matthaei et sensum confiteor, sed quod ex illa inferre conantur interimo. syllogizant enim sic: «Deus est dominus spiritualium et temporalium; summus pontifex est vicarius Dei: ergo est dominus spiritualium et temporalium».
- [3]
- Utraque namque propositio vera est, sed medium variatur et arguitur in quattuor terminis (cf. Petr. Hisp. tract., V, 2), in quibus forma syllogistica non salvatur, ut patet ex iis quae De syllogismo simpliciter. nam aliud est «Deus», quod subicitur in maiori, et aliud «vicarius Dei», quod praedicatur in minori.
- [4]
- Et si quis instaret de vicarii aequivalentia, inutilis est instantia; quia nullus vicariatus, sive divinus sive humanus, aequivalere potest principali auctoritati: quod patet de levi.
- [5]
- Nam scimus quod successor Petri non aequivalet divinae auctoritati saltem in operatione naturae. non enim posset facere terram ascendere sursum, nec ignem descendere deorsum per officium sibi commissum.
- [6]
- Nec etiam possent omnia sibi committi a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus committere posset, ut evidenter probatur, licet Magister (Petr. Lomb. lib. sent. IV, d. 5, 3) contrarium dixerit in quarto.
- [7]
- Scimus etiam quod vicarius hominis non aequivalet ei, quantum in hoc quod vicarius est, quia nemo potest dare quod suum non est. auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia nullus princeps se ipsum auctorizare porest; recipere autem potest atque dimittere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non dependet.
- [8]
- Quod si ita est, manifestum est quod nullus princeps potest sibi substituere vicarium in omnibus aequivalentem. qua re instantia nullam efficaciam habet.
- Capitulum VIII
[Quid sit potestas clavium Petro concessa.]
- [1]
- Item adsumunt de littera eiusdem illud Christi ad Petrum: «et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis» (Mt. 16, 19). quod etiam omnibus apostolis est dictum.
- [2]
- Similiter accipiunt de littera Matthaei (Mt. 18, 18), similiter et Iohannis (Ioh. 20, 23). ex quo arguunt successorem Petri omnia de concessione Dei posse tam ligare quam solvere. et inde inferunt posse solvere leges et decreta imperii, atque leges et decreta ligare pro regimine temporali; unde bene sequeretur illud quod dicunt.
- [3]
- Et dicendum ad hoc per distinctionem circa maiorem syllogismi quo utuntur. syllogizant enim sic: «Petrus potuit solvere omnia et ligare; successor Petri potest quicquid Petrus potuit: ergo successor Petri potest omnia solvere et ligare». unde inferunt auctoritatem et decreta imperii solvere et ligare ipsum posse. minorem concedo, maiorem vero non sine distinctione.
- [4]
- Et ideo dico, quod hoc signum universale «omne», quod includitur in «quodcumque», numquam distribuit extra ambitum termini distributi (cf. Petr. Hisp. tract., 12, 1).
- [5]
- Nam si dico «omne animal currit», «omne» distribuit pro omni eo quod sub genere animalis comprehenditur; si vero dico «omnis homo currit», tunc signum universale non distribuit nisi pro suppositis huius termini «homo»; et cum dico «omnis grammaticus», tunc distributio magis coartatur.
- [6]
- Propter quod semper videndum est, quid est quod signum universale habet distribuere: quo viso, facile apparebit quantum sua distributio dilatetur, cognita natura et ambitu termini distributi.
- [7]
- Unde cum dicitur «quodcumque ligaveris», si illud «quodcumque» sumeretur absolute, verum esset quod dicunt; et non solum hoc facere posset, quin etiam solvere uxorem a viro et ligare ipsam alteri vivente primo: quod nullo modo potest. posset etiam solvere me non poenitentem: quod etiam facere ipse Deus non posset.
- [8]
- Cum ergo ita sit, manifestum est quod non absolute sumenda est illa distributio, sed respective ad aliquid. quod autem illa respiciat satis est evidens considerato illo quod sibi conceditur, circa quod illa distributio subiungitur.
- [9]
- Dicit enim Christus Petro: «tibi dabo claves regni caelorum», hoc est «faciam te ostiarium regni caelorum» (Mt. 19, 9; Mc. 10, 11; Lc. 16, 18). deinde subdit «et quodcumque»: quod est «omne quod», id est «et omne quod ad istud officium spectabit solvere poteris et ligare».
- [10]
- Et sic signum universale quod includitur in «quodcumque» contrahitur in sua distributione ab officio clavium regni caelorum. et sic adsumendo, vera est illa propositio: absolute vera non, ut patet.
- [11]
- Et ideo dico, quod etsi successor Petri, secundum exigentiam officii commissi Petro, possit solvere et ligare, non tamen propter hoc sequitur quod possit solvere seu ligare decreta imperii sive leges, ut ipsi dicebant, nisi ulterius probaretur hoc spectare ad officium clavium: cuius contrarium inferius ostendetur.
- Capitulum IX
[Duos gladios Petri non importare duo regimina.]
- [1]
- Accipiunt etiam illud Lucae (Lc. 22, 38), quod Petrus dixit Christo, cum ait «ecce duo gladii hic»; et dicunt, quod per illos duos gladios duo praedicta regimina intelliguntur, quae quidem Petrus dixit esse ibi ubi erat, hoc est apud se: unde arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem apud successorem Petri consistere.
- [2]
- Et ad hoc dicendum per interemptionem sensus in quo fundant argumentum. dicunt enim illos duos gladios, quos adsignavit Petrus, duo praefata regimina importare: quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non fuisset ad intentionem Christi, tum quia Petrus de more subito respondebat ad rerum superficiem tantum.
- [3]
- Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Christi non erit immanifestum, si considerentur verba praecedentia et causa verborum. propter quod sciendum quod hoc dictum fuit in die cenae; unde Lucas incipit superius sic: «venit autem dies azymorum in quo necesse erat occidi Pascha» (Lc. 22, 7), in qua quidem cena praelocutus fuit Christus de ingruente passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis suis.
- [4]
- Item sciendum quod ubi ista verba intervenerunt erant simul omnes duodecim discipuli; unde parum post verba praemissa dicit Lucas: «et cum facta esset hora discubuit, et duodecim apostoli cum eo» (Lc. 22, 14).
- [5]
- Et ex hinc continuato colloquio venit ad haec: «quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis? at illi dixerunt: nihil. dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam et emat gladium» (Lc. 22, 35 sq.).
- [6]
- In quo satis aperte intentio Christi manifestatur; non enim dixit «ematis vel habeatis duos gladios» immo duodecim, cum ad duodecim discipulos diceret «qui non habet emat» ut quilibet haberet unum.
- [7]
- Et hoc etiam dicebat praemonens eos pressuram futuram et despectum futurum erga eos, quasi diceret: «quousque fui vobiscum, recepti eratis; nunc fugabimini. unde oportet vos praeparare vobis etiam ea quae iam prohibui vobis propter necessitatem».
- [8]
- Itaque si responsio Petri, quae est ad hoc, fuisset sub intentione illa, iam non fuisset ad eam quae erat Christi: de quo Christus ipsum increpasset sicut multotiens increpuit, cum inscie responderet. hic autem non fecit, sed acquievit dicens ei «satis est» (Lc. 22, 38); quasi diceret: «propter necessitatem dico; sed si quilibet habere non potest, duo sufficere possunt».
- [9]
- Et quod Petrus de more ad superficiem loqueretur, probat eius festina et impraemeditata praesumptio, ad quam non solum fidei sinceritas impellebat, sed, ut credo, puritas et simplicitas naturalis. hanc suam praesumptionem scribae Christi testantur omnes.
- [10]
- Scribit autem Matthaeus (Mt. 16, 15 sq.), cum Iesus interrogasset discipulos «quem me esse dicitis?», Petrum ante omnes respondisse: «tu es Christus, filius Dei vivi». scribit etiam (Mt. 16, 21-23) quod, cum Christus diceret discipulis quia oportebat eum ire in Ierusalem et multa pati, Petrus adsumpsit eum et coepit increpare illum dicens: «absit a te, domine; non erit tibi hoc»; ad quem Christus, redarguens, conversus dixit: «vade post me, Satana».
- [11]
- Item scribit (Mt. 17, 4) quod in monte transfigurationis, in conspectu Christi, Moysi et Eliae et duorum filiorum Zebedaei, dixit: «domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Eliae unum».
- [12]
- Item scribit (Mt. 14, 28) quod, cum discipuli essent in navicula tempore notris et Christus ambularet super aquam, Petrus dixit: «domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas».
- [13]
- Item scribit (Mt. 26, 33) quod, cum Christus praenuntiaret scandalum discipulis suis, Petrus respondit: «etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor»; et infra (Mt. 26, 35): «etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo».
- [14]
- Et hoc etiam contestatur Marcus (Mc. 14, 29); Lucas (Lc. 22, 33) vero scribit Petrum etiam dixisse Christo, parum supra verba praemissa de gladiis: «domine, tecum paratus sum in carcerem et in mortem ire».
- [15]
- Iohannes (Ioh. 13, 6) autem dicit de illo quod, cum Christus vellet sibi lavare pedes, Petrus ait: «domine, tu mihi lavas pedes?»; et infra (Ioh. 13, 8): «non lavabis mihi pedes in aeternum».
- [16]
- Dicit etiam ipsum (Ioh. 18, 10) gladio percussisse ministri servum: quod etiam conscribunt omnes quattuor (Mt. 26, 51; Mc. 14, 47; Lc. 22, 50). dicit etiam Iohannes (Ioh. 20, 26) ipsum introivisse subito, cum venit in monumentum, videns alium discipulum cunctantem ad ostium. dicit iterum (Ioh. 21, 7) quod, existente Iesu in litore post resurrectionem, «cum Petrus audisset quia dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare». ultimo dicit (Ioh. 21, 21) quod, cum Petrus vidisset Iohannem, dixit Iesu: «domine, hic autem quid?»
- [17]
- Iuvat quippe talia de Archimandrita nostro in laudem suae puritatis continuasse, in quibus aperte deprehenditur quod, cum de duobus gladiis loquebatur, intentione simplici respondebat ad Christum.
- [18]
- Quod si verba illa Christi er Petri typice sunt accipienda, non ad hoc quod dicunt isti trahenda sunt, sed referenda sunt ad sensum illius gladii de quo scribit Matthaeus sic (Mt. 10, 34 sq.): «nolite ergo arbitrari quia veni mittere pacem in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. veni enim separare hominem adversus patrem suum», etc.
- [19]
- Quod quidem fit tam verbo quam opere; propter quod dicebat Lucas ad Theophilum (act. 1, 1) «quae coepit Iesus facere et docere». talem gladium Christus emere praecipiebat, quem duplicem ibi esse Petrus etiam respondebat. ad verba enim et opera parati erant, per quae facerent quod Christus dicebat se venisse facturum per gladium, ut dictum est.
- Capitulum X
[An valeat argumentum desumptum
a donatione Constantini et ab advocatione
Caroli magni per Adrianum papam.]
- [1]
- Dicunt adhuc quidam quod Constantinus imperator, mundatus a lepra intercessione Silvestri tunc summi pontificis, imperii sedem, scilicet Romam, donavit ecclesiae cum multis aliis imperii dignitatibus.
- [2]
- Ex quo arguunt dignitates illas deinde neminem adsumere posse nisi ab ecclesia recipiat, cuius eas esse dicunt; et ex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab alia dependere, ut ipsi volunt.
- [3]
- Positis et solutis igitur argumentis quae radices in divinis eloquiis habere videbantur, restant nunc illa ponenda et solvenda quae in gestis humanis et ratione humana radicantur. ex quibus primum est quod praemittitur, quod sic syllogizant: «ea quae sunt ecclesiae nemo de iure habere potest nisi ab ecclesia» et hoc conceditur «Romanum regimen est ecclesiae: ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi ab ecclesia»; et minorem probant per ea quae de Constantino superius tacta sunt.
- [4]
- Hanc ergo minorem interimo et, cum probant, dico quod sua probatio nulla est, quia Constantinus alienare non poterat imperii dignitatem, nec ecclesia recipere.
- [5]
- Et cum pertinaciter instant, quod dico sic ostendi potest: nemini licet ea facere per officium sibi deputatum quae sunt contra illud officium; quia sic idem, in quantum idem, esset contrarium sibi ipsi: quod est impossibile; sed contra officium deputatum imperatori est scindere imperium, cum officium eius sit humanum genus uni velle et uni nolle tenere subiectum, ut in primo huius de facili videri potest; ergo scindere imperium imperatori non licet.
- [6]
- Si ergo aliquae dignitates per Constantinum essent alienatae - ut dicunt - ab imperio, et cessissent in potestatem ecclesiae, scissa esset tunica inconsutilis (cf. cap. I, 16, 3 et Ioh. 19, 23), quam scindere ausi non sunt etiam qui Christum verum Deum lancea perforarunt.
- [7]
- Praeterea, sicut ecclesia suum habet fundamentum, sic et imperium suum. nam ecclesiae fundamentum Christus est; unde Apostolus ad Corinthios (1 Cor. 3, 11): «fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus». ipse est petra super quam aedificata est ecclesia. imperii vero fundamentum ius humanum est.
- [8]
- Modo dico quod, sicut ecclesiae fundamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum (Cant. 8, 5) «quae est ista, quae ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super dilectum?», sic et imperio licitum non est contra ius humanum aliquid facere. sed contra ius humanum esset, si se ipsum imperium destrueret: ergo imperio se ipsum destruere non licet.
- [9]
- Cum ergo scindere imperium esset destruere ipsum, consistente imperio in unitate monarchiae universalis, manifestum est quod imperii auctoritate fungenti scindere imperium non licet. quod autem destruere imperium sit contra ius humanum, ex superioribus est manifestum.
- [10]
- Praeterea, omnis iurisdictio prior est suo iudice: iudex enim ad iurisdictionem ordinatur, et non e converso; sed imperium est iurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suo comprehendens: ergo ipsa est prior suo iudice, qui est imperator, quia ad ipsam imperator est ordinatus, et non e converso. ex quo patet quod imperator ipsam permutare non potest in quantum imperator, cum ab ea recipiat esse quod est.
- [11]
- Modo dico sic: aut ille imperator erat cum dicitur ecclesiae contulisse, aut non; et si non, planum est quod nihil poterat de imperio conferre; si sic, cum talis collatio esset minoratio iurisdictionis, in quantum imperator hoc facere non poterat.
- [12]
- Amplius, si unus imperator aliquam particulam ab imperii iurisdictione discindere posset, eadem ratione et alius. et cum iurisdictio temporalis finita sit et omne finitum per finitas decisiones adsumatur, sequeretur quod iurisdictio prima posset annihilari: quod est irrationabile.
- [13]
- Adhuc, cum conferens habeat se per modum agentis et cui confertur per modum patientis, ut placet Philosopho in quarto ad Nicomachum (Ar. eth. Nic. 1120a 13-15), non solum ad collationem esse licitam requiritur dispositio conferentis, sed etiam eius cui confertur. videtur enim in patiente et disposito actus activorum inesse (cf. Ar. de an. 414a 11 sq.).
- [14]
- Sed ecclesia omnino indisposita erat ad temporalia recipienda per praeceptum prohibitivum expressum, ut habemus per Matthaeum (Mt. 10, 9 sq.) sic: «nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via», etc. nam etsi per Lucam (Lc. 9, 3 et 22, 35 sq.) habemus relaxationem praecepti quantum ad quaedam, ad possessionem tamen auri et argenti licentiatam ecclesiam post prohibitionem illam invenire non potui.
- [15]
- Qua re, si ecclesia recipere non poterat, dato quod Constantinus hoc facere potuisset de se, actio tamen illa non erat possibilis propter parientis indispositionem. patet igitur quod nec ecclesia recipere per modum possessionis, nec ille conferre per modum alienationis poterat.
- [16]
- Poterat tamen imperator in patrocinium ecclesiae patrimonium et alia deputare, immoto semper superiori dominio, cuius unitas divisionem non patitur.
- [17]
- Poterat et vicarius Dei recipere non tamquam possessor, sed tamquam fructuum pro ecclesia pro Christi pauperibus dispensator: quod apostolos fecisse non ignoratur (cf. act. 4, 34-37).
- [18]
- Adhuc dicunt quod Adrianus papa Carolum magnum sibi et ecclesiae advocavit ob iniurium Longobardorum, tempore Desiderii regis eorum; et quod Carolus ab eo recepit imperii dignitatem non obstante quod Michael imperabat apud Constantinopolim.
- [19]
- Propter quod dicunt quod omnes qui fuerunt Romanorum imperatores post ipsum, et ipsi advocati ecclesiae sunt et debent ab ecclesia advocari: ex quo etiam sequeretur illa dependentia quam concludere volunt.
- [20]
- Et ad hoc infringendum dico quod nihil dicunt: usurpatio enim iuris non facit ius. nam si sic, eodem modo auctoritas ecclesiae probaretur dependere ab imperatore, postquam Otho imperator Leonem papam restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam duxit.
- Capitulum XI
[Num valida sint ad hoc argumenta
quae a ratione deducuntur.]
- [1]
- Ratione vero sic arguunt. sumunt etenim sibi principium de decimo Primae philosophiae dicentes (Ar. met. 1052b 18 sq. et 31 sq.): omnia quae sunt unius generis reducuntur ad unum, quod est mensura omnium quae sub illo genere sunt; sed omnes homines sunt unius generis: ergo debent reduci ad unum, tamquam ad mensuram omnium eorum.
- [2]
- Et cum summus antistes et imperator sint homines, si conclusio illa est vera, oportet quod reducantur ad unum hominem. et cum papa non sit reducendus ad alium, relinquitur quod imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tamquam ad mensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod volunt.
- [3]
- Ad hanc rationem solvendam dico quod, cum dicunt «ea quae sunt unius generis oportet reduci ad aliquod unum de illo genere, quod est metrum in ipso», verum dicunt. et similiter verum dicunt dicentes quod omnes homines sunt unius generis; et similiter verum concludunt cum inferunt ex his omnes homines esse reducendos ad unum metrum in suo genere. sed cum ex hac conclusione subinferunt de papa et imperatore, falluntur «secundum accidens».
- [4]
- Ad cuius evidentiam sciendum quod aliud est esse hominem et aliud est esse papam; et eodem modo aliud est esse hominem, aliud esse imperatorem, sicut aliud est esse hominem, et aliud est esse patrem et dominum.
- [5]
- Homo enim est id quod est per formam substantialem, per quam sortitur speciem et genus, et per quam reponitur sub praedicamento substantiae. pater vero est id quod est per formam accidentalem, quae est relatio per quam sortitur speciem quandam et genus, et reponitur sub genere «ad aliquid» (cf. Ar. cat. 6a 36 - 8b 24), sive «relationis». aliter omnia reducerentur ad praedicamentum substantiae, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque hypostasi substantiae subsistentis: quod est falsum.
- [6]
- Cum ergo papa et imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per papatum et per imperiatum, quae relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod papa et imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub praedicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere.
- [7]
- Unde dico quod alia est mensura ad quam habent reduci prout sunt homines, et alia prout sunt et papa et imperator. nam, prout sunt homines, habent reduci ad optimum hominem, qui est mensura omnium aliorum, et idea ut dicam - quisquis ille sit - ad existentem maxime unum in genere suo: ut haberi potest ex ultimis ad Nicomachum (cf. Ar. eth. Nic. 1173a 26).
- [8]
- In quantum vero sunt relativa quaedam, ut patet, reducenda sunt vel ad invicem, si alterum subalternatur alteri vel in specie communicant per naturam relationis, vel ad aliquod tertium, ad quod reducantur tamquam ad communem unitatem.
- [9]
- Sed non potest dici quod alterum subalternetur alteri, quia sic alterum de altero praedicaretur, quod est falsum. non enim dicimus «imperator est papa», nec e converso. nec potest dici quod communicent in specie, cum alia sit ratio papae, alia imperatoris, in quantum huiusmodi: ergo reducuntur ad aliquid in quo habent uniri.
- [10]
- Propter quod sciendum quod, sicut se habet relatio ad relationem, sic relativum ad relativum. si ergo papatus et imperiatus, cum sint relationes superpositionis, habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo respectu cum suis differentialibus descendunt, papa et imperator, cum sint relativa, reduci habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse respectus superpositionis absque differentialibus aliis.
- [11]
- Et hoc erit vel ipse Deus, in quo respectus omnis universaliter unitur, vel aliqua substantia Deo inferior, in qua respectus superpositionis per diiferentiam superpositionis a simplici respectu descendens particuletur.
- [12]
- Et sic patet quod papa et imperator, in quantum homines, habent reduci ad unum; in quantum vero papa et imperator, ad aliud: et per hoc patet ad rationem.
- Capitulum XII
[Auctoritatem Romani imperii
immediate a Deo dependere.]
- [1]
- Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui Romani principatus auctoritatem dependere dicunt a Romano pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertiae quaestionis, quae a principio discutienda proponebatur. quae quidem veritas apparebit sufficienter si, sub praefixo principio inquirendo, praefatam auctoritatem immediate dependere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est.
- [2]
- Et hoc erit ostensum vel si auctoritas ecclesiae removeatur ab illa - cum de alia non sit altercatio - vel si «ostensive» probetur a Deo immediate dependere.
- [3]
- Quod autem auctoritas ecclesiae non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius virtutis; sed, ecclesia non existente aut non virtuante, imperium habuit totam suam virtutem: ergo ecclesia non est causa virtutis imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius.
- [4]
- Sit ecclesia A, imperium B, auctoritas sive virtus imperii C. si, non existente A, C est in B, impossibile est A esse causam eius quod est C esse in B, cum impossibile sit effectum praecedere causam in esse. adhuc si, nihil operante A, C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem effectus praeoperari causam, praesertim efficientem, de qua intenditur.
- [5]
- Maior propositio huius demonstrationis declarata est in terminis; minorem Christus et ecclesia confirmat. Christus nascendo et moriendo, ut superius dictum est (II, 10, 4-10); ecclesia, cum Paulus in Actibus apostolorum (act. 25, 10) dicat ad Festum: «ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari»; cum etiam angelus Dei Paulo dixerit parum post (act. 27, 24): «ne timeas, Paule, Caesari te oportet assistere»; et infra iterum Paulus ad Iudaeos existentes in Italia (act. 28, 19): «contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare, sed ut eruerem animam meam de morte».
- [6]
- Quod si Caesar iam tunc iudicandi temporalia non habuisset auctoritatem nec Christus hoc persuasisset, nec angelus illa verba nuntiasset, nec ille qui dicebat (Phil. 1, 23) «cupio dissolvi et esse cum Christo» incompetentem iudicem appellasset.
- [7]
- Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium ecclesiae illa quae de imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset; et sic ecclcesia illa collatione uteretur iniuste, cum Deus velit oblationes esse immaculatas iuxta illud Levitici (Lev. 2, 11): «omnis oblatio, quam conferetis domino, absque fermento erit».
- [8]
- Quod quidem praeceptum, licet ad offerentes faciem habere videatur, nihilominus est per consequens ad recipientes. stultum enim est credere Deum velle recipi quod prohibet exhiberi, cum etiam in eodem praecipiatur Levitis: «nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquid eorum, ne immundi sitis».
- [9]
- Sed dicere quod ecclesia sic abutatur patrimonio sibi deputato est valde inconveniens; ergo falsum erat illud ex quo sequebatur.
- Capitulum XIII
[Virtutem auctorizandi Romanum
principem ecclesiae non inesse.]
- [1]
- Amplius, si ecclesia virtutem haberet auctorizandi Romanum principem, aut haberet a Deo, aut a se, aut ab imperatore aliquo aut ab universo mortalium adsensu, vel saltem ex illis praevalentium. nulla est alia rimula, per quam virtus haec ad ecclesiam manare potuisset. sed a nullo istorum habet: ergo virtutem praedictam non habet.
- [2]
- Quod autem a nullo istorum habeat sic apparet. nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem divinam aut per naturalem, quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non tamen convertitur.
- [3]
- Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit. unde, cum ecclesia non sit effectus naturae, sed Dei dicentis «super hanc petram aedificabo ecclesiam meam» (Mt. 16, 18), et alibi «opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam» (Ioh. 17, 4), manifestum est quod ei natura legem non dedit.
- [4]
- Sed nec per divinam: omnis namque divina lex duorum testamentorum gremio continetur; in quo quidem gremio reperire non possum temporalium sollicitudinem sive curam sacerdotio primo vel novissimo commendatam fuisse.
- [5]
- Quin immo invenio sacerdotes primos ab illa de praecepto remotos, ut patet per ea quae Deus ad Moysen (Num. 18, 20); et sacerdotes novissimos, per ea quae Christus ad discipulos (cf. Mt. 10, 9): quam quidem ab eis esse remotam possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret, cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret.
- [6]
- Quod autem a se non receperit de facili patet. nihil est quod dare possit quod non habet; unde omne agens aliquid actu esse tale oportet quale agere intendit, ut habetur in iis quae De simpliciter ente (Ar. met. 1049b 24 sq.). sed constat quod, si ecclesia sibi dedit illam virtutem, non habebat illam priusquam daret; et sic dedisset sibi quod non habebat: quod est impossibile.
- [7]
- Quod vero ab aliquo imperatore non receperit, per ea quae superius manifesta sunt (cf. III, 10) patet sufficienter. et quod etiam ab adsensu omnium vel praevalentium non habuerit quis dubitat, cum non modo Asiani et Africani omnes, quin etiam maior pars Europam colentium hoc abhorreat? fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere (cf. I, 1, 4).
- Capitulum XIV
[Virtutem auctorizandi imperium
esse contra naturam ecclesiae.]
- [1]
- Item, illud quod est contra naturam alicuius non est de numero suarum virtutum, cum virtutes uniuscuiusque rei consequantur naturam eius propter finis adeptionem; sed virtus auctorizandi regnum nostrae mortalitatis est contra naturam ecclesiae: ergo non est de numero virtutum suarum.
- [2]
- Ad evidentiam autem minoris sciendum quod natura ecclesiae forma est ecclesiae: nam, quamvis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu (cf. Ar. phys. 193b 6 sq.).
- [3]
- Forma autem ecclesiae nihil aliud est quam vita Christi, tam in dictis quam in factis comprehensa: vita enim ipsius idea fuit et exemplar militantis ecclesiae, praesertim pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oves.
- [4]
- Unde ipse in Iohanne formam suae vitae relinquens «exemplum» inquit «dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis» (Ioh. 13, 15); et specialiter ad Petrum, postquam pastoris officium sibi commisit, urt in eodem habemus, «Petre,» inquit «sequere me» (Ioh. 21, 19).
- [5]
- Sed Christus huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit: «Regnum» inquit «meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis; nunc autem regnum meum non est hinc» (Ioh. 18, 36).
- [6]
- Quod non sic intelligendum est ac si Christus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum Psalmista dicat «quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius» (Ps. 94, 5); sed quia, ut exemplar ecclesiae, regni huius curam non habebat.
- [7]
- Velut si aureum sigillum loqueretur de se dicens «non sum mensura in aliquo genere»; quod quidem dictum non habet locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere metallorum, sed in quantum est quoddam signum receptibile per impressionem.
- [8]
- Formale igitur est ecclesiae illud idem dicere, illud idem sentire. oppositum autem dicere vel sentire, contrarium formae, ut patet, sive naturae, quod idem est.
- [9]
- Ex quo colligitur quod virtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturam ecclesiae: contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur ex contrarietate quae est in re dicta vel opinata, sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina Praedicamentorum nos docet (cf. Ar. cat. 14b 18-23).
- [10]
- Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo «ad inconveniens» probatum est auctoritatem imperii ab ecclesia minime dependere.
- Capitulum XV
[Auctoritatem imperii immediate dependere a Deo.]
- [1]
- Licet in praecedenti capitulo ducendo «ad inconveniens» ostensum sit auctoritatem imperii ab auctoritate summi pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam immediate dependere a Deo, nisi ex consequenti. consequens enim est si ab ipso Dei vicario non dependet, quod a Deo dependeat.
- [2]
- Et ideo, ad perfectam determinationem propositi, «ostensive» probandum est imperatorem, sive mundi monarcham, immediate se habere ad principem universi, qui Deus est.
- [3]
- Ad huius autem intelligentiam sciendum quod homo solus in entibus tenet medium corruptibilium et incorruptibilium. propter quod recte a philosophis adsimilatur horizonti, qui est medium duorum hemisphaeriorum.
- [4]
- Nam homo, si consideretur secundum utramque partem essentialem, scilicet animam et corpus, corruptibilis est; si consideretur tantum secundum unam, scilicet animam, incorruptibilis est. propter quod bene Philosophus inquit de ipsa, prout incorruptibilis est, in secundo De anima cum dixit: «et solum hoc contingit separari, tamquam perpetuum, a corruptibili» (Ar. de an. 413b 26).
- [5]
- Si ergo homo medium quoddam est corruptibilium et incorruptibilium, cum omne medium sapiat naturam extremorum, necesse est hominem sapere utramque naturam.
- [6]
- Et cum omnis natura ad ultimum quendam finem ordinetur, consequitur ut hominis duplex finis existat: ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et corruptibilitatem participat, sic solus inter omnia entia in duo ultima ordinetur, quorum alterum sit finis eius prout corruptibilis est, alterum vero prout incorruptibilis.
- [7]
- Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos: beatitudinem scilicet huius vitae, quae , in operatione propriae virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur; et beatitudinem vitae aeternae, quae consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non potest, nisi lumine divino adiuta, quae per paradisum caelestem intelligi datur.
- [8]
- Ad has quidem beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media venire oportet. nam ad primam per philosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando. ad secundam vero per documenta spiritualia quae humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et caritatem.
- [9]
- Has igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis haec ab humana ratione quae per philosophos tota nobis innotuit, haec a spiritu sancto qui per prophetas et hagiographos, qui per coaeternum sibi Dei filium Iesum Christum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit, humana cupiditas postergaret nisi homines, tamquam equi, sua bestialitate vagantes «in camo et freno» (Ps. 31, 9) compescerentur in via.
- [10]
- Propter quod opus fuit homini duplici directivo secundum duplicem finem: scilicet summo pontifice, qui secundum revelata humanum genus perduceret ad vitam aeternam, et imperatore, qui secundum philosophica documenta genus humanum ad temporalem felicitatem dirigeret.
- [11]
- Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hi cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blandae cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur Romanus princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur.
- [12]
- Cumque dispositio mundi huius dispositionem inhaerentem caelorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore istro dispensari ab illo qui totalem caelorum dispositionem praesentialiter intuetur. hic autem est solus ille qui hanc praeordinavit, ut per ipsam ipse providens suis ordinibus quaeque connecteret.
- [13]
- Quod si ita est, solus eligit Deus, solus ipse confirmat, cum superiorem non habeat. ex quo haberi potest ulterius quod nec isti qui nunc, nec alii cuiuscumque modi dicti fuerint «electores», sic dicendi sunt: quin potius «denuntiatores divinae providentiae» sunt habendi.
- [14]
- Unde fit quod aliquando patiantur dissidium quibus denuntiandi dignitas est indulta, vel quia omnes vel quia quidam eorum, nebula cupiditatis obtenebrati, divinae dispensationis faciem non discernunt.
- [15]
- Sic ergo patet quod auctoritas temporalis monarchae sine ullo medio in ipsum de fonte universalis auctoritatis dcscendit. qui quidem fons, in arce suae simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex abundantia bonitatis.
- [16]
- Et iam satis videor metam adtigisse propositam. enucleata namque veritas est quaestionis illius qua quaerebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset monarchae officium, ac illius qua quaerebatur an Romanus populus de iure imperium sibi adsciverit, nec non illius ultimae qua quaerebatur an monarchae auctoritas a Deo vel ab alio dependeret immediate.
- [17]
- Quae quidem veritas ultimae quaestionis non sic stricte recipienda est, ut Romanus princeps in aliquo Romano pontifici non subiaceat, cum mortalis ista felicitas quodammodo ad immortalem felicitatem ordinetur.
- [18]
- Illa igitur reverentia Caesar utatur ad Petrum qua primogenitus filius debet uti ad patrem: ut luce paternae gratiae illustratus virtuosius orbem terrae irradiet, cui ab illo solo praefectus est, qui est omnium spiritualium et temporalium gubernator.
- [Explicit monarchia Dantis Alagherii de Florentia.]
|
|