B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dante Alighieri
1265 - 1321
     
   


D e   m o n a r c h i a .

L i b e r   s e c u n d u s .

____________________________________________

 
 
     Capitulum I
     [Prooemium.]

[1]
     «Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus dominum et adversus Christum eius. disrumpamus vincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum» (Ps. 2, 1-3).
[2]
     Sicut ad faciem causae non pertingentes novum effectum communiter admiramur, sic, cum causam cognoscimus, eos, qui sunt in admiratione restantes, quadam derisione despicimus. admirabar equidem aliquando Romanum populum in orbe terrarum sine ulla resistentia fuisse praefectum, cum tantum superficialiter intuens illum nullo iure, sed armorum tantummodo violentia obtinuisse arbitrabar.
[3]
     Sed postquam medullitus oculos mentis infixi et per efficacissima signa divinam providentiam hoc effecisse cognovi; admiratione cedente, derisiva quaedam supervenit despectio. cum gentes noverim contra Romani populi praeeminentiam fremuisse; cum videam populos vana meditantes, ut ipse solebam; cum insuper doleam reges et principes in hoc unico concordantes, ut adversentur domino suo et uncto suo, Romano principi.
[4]
     Propter quod derisive, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo glorioso, pro Caesare, qui pro principe caeli clamabat: «quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus dominum et adversus Christum eius».
[5]
     Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed ut sol aestivus, qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat, derisione omissa, lucem correctionis effundere mavult, ad disrumpendum vincula ignorantiae regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo ipsorum, cum propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia subadsumens: «disrumpamus» videlicet «vincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum».
[6]
     Haec equidem duo fient sufficienter, si secundam partem praesentis propositi prosecutus fuero, et instantis quaestionis veritatem ostendero. nam per hoc, quod Romanum imperium de iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis regum et principum, qui gubernacula publica sibi usurpant, hoc ipsum de Romano populo mendaciter existimantes, ignorantiae nebula eluetur, sed mortales omnes esse se liberos a iugo sic usurpantium recognoscent.
[7]
     Veritas autem quaestionis patere potest non solum lumine rationis humanae, sed etiam radio divinae auctoritatis. quae duo cum simul ad unum concurrunt, caelum et terram simul assentire necesse est.
[8]
     Igitur fiduciae praenotatae innixus, et testimonio rationis et auctoritatis praefretus, ad secundam quaestionem dirimendam ingredior.


     Capitulum II
     [Id quod Deus in societate hominum
     vult, pro iure habendum esse.]


[1]
     Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate primae dubitationis inquisitum est, instat nunc de veritate secundae inquirere; hoc est, utrum Romanus populus de iure sibi adsciverit imperii dignitatem. cuius quidem inquisitionis principium est, videre quae sit illa veritas, in quam rationes inquisitionis praesentis velut in principium proprium reducantur.
[2]
     Sciendum est igitur quod, quemadmodum ars in triplici gradu invenitur, in mente scilicet artificis, in organo et in materia formata per artem; sic et naturam in triplici gradu possumus intueri. est enim natura in mente primi motoris, qui Deus est; deinde in caelo, tamquam in organo, quo mediante similitudo bonitatis aeternae in fluitantem materiam explicatur.
[3]
     Et quemadmodum perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materiae tantum imputandum est; sic, cum Deus ultimum perfectionis attingat et instrumentum eius, quod caelum est, nullum debitae perfectionis patiatur defectum, ut ex iis patet quae de caelo philosophamur, restat quod quidquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materiae subiacentis peccatum sit, et praeter intentionem Dei naturantis et caeli; et quod quidquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia existente, per prius ab artifice Deo sit, et secundario a caelo, quod organum est artis divinae, quam «naturam» communiter appellant.
[4]
     Ex iis iam liquet quod ius, cum sit bonum, per prius in mente Dei est; et cum omne quod in mente Dei est sit Deus, iuxta illud «quod factum est in ipso vita erat» (Jh. 1, 3-4), et Deus maxime seipsum velit, sequitur quod ius a Deo, prout in eo est, sit volitum. et cum voluntas et volitum in Deo sit idem, sequitur ulterius quod divina voluntas sit ipsum ius.
[5]
     Et iterum ex hoc sequitur, quod ius in rebus nihil est aliud quam similitudo divinae voluntatis; unde fit quod quidquid divinae voluntati non consonat, ipsum ius esse non possit; et quidquid divinae voluntati est consonum, ius ipsum sit.
[6]
     Quapropter quaerere utrum de iure factum sit aliquid, licet alia verba sint, nihil tamen aliud quaeritur, quam utrum factum sit secundum quod Deus vult. hoc ergo supponatur, quod illud quod Deus in hominum societate vult, illud pro vero atque sincero iure habendum sit.
[7]
     Praeterea meminisse oportet, quod, ut Philosophus docet in primis ad Nicomachum, non similiter in omni materia certitudo quaerenda est, sed secundum quod natura rei subiectae recipit (cf. Arist., Eth. Nic. 1094b, 23-25). propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum auctoritatibus ius illius populi gloriosi quaeratur.
[8]
     Voluntas quidem Dei per se invisibilis est; et invisibilia Dei «per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur» (Rm. 1, 20); nam, occulto existente sigillo, cera impressa de illo, quamvis occulto, tradit notitiam manifestam. nec mirum, si divina voluntas per signa quaerenda est; cum etiam humana extra volentem non aliter quam per signa cernatur.


     Capitulum III
     [Populum Romanum, tamquam nobilissimum,
     omnibus aliis convenisse praeferri.]


[1]
     Dico igitur ad quaestionem, quod Romanus populus de iure, non usurpando, monarchae officium, quod «imperium» dicitur, sibi super mortales omnes adscivit.
[2]
     Quod quidem primo sic probatur; nobilissimo populo convenit omnibus aliis praeferri; Romanus populus fuit nobilissimus; ergo convenit ei omnibus aliis praeferri.
[3]
     Adsumpta ratione probatur; nam, cum honor sit praemium virtutis et omnis praelatio sit honor, omnis praelatio virtutis est praemium. sed constat, quod merito virtutis nobilitantur homines, virtutis videlicet propriae vel maiorum.
[4]
     Est enim nobilitas virtus et divitiae antiquae, iuxta Philosophum in Politicis (cf. Arist., Pol. 1294a, 21 sq.); et iuxta Iuvenalem:
          Nobilitas animi sola est atque unica virtus (Iuv., sat. 8, 20).
Quae duae sententiae ad duas nobilitates dantur: propriam scilicet et maiorum. ergo nobilibus ratione causae praemium praelationis conveniens est.
[5]
     Et cum praemia sint meritis mensuranda iuxta illud evangelicum «eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis» (Mt. 7, 2), maxime nobili maxime praeesse convenit.
[6]
     Subadsumptam vero testimonia veterum persuadent; nam divinus Poeta noster Vergilius per totam Aeneidem gloriosissimum regem Aeneam patrem Romani populi fuisse testatur in memoriam sempiternam; quod Titus Livius, gestorum Romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis, quae a capta Troia summit exordium, contestatur.
[7]
     Qui quidem invictissimus atque piissimus pater quantae nobilitatis vir fuerit, non solum sua considerata virtute, sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum utrorumque nobilitas haereditario iure in ipsum confluxit, explicare nequirem: sed «summa sequar vestigia rerum» (Verg. Aen. 1, 342).
[8]
     Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta noster, introducens in primo Ilioneum orantem sic:
          Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
          nec pietate fuit, nec bello maior et armis.
(Verg. Aen. 1, 544 sq.)
[9]
     Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Aeneae ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum «non inferiora secutum» (Verg. Aen. 6, 170), comparationem faciens de Aenea ad Hectorem, quem prae omnibus Homerus glorificat, ut refert Philosophus in iis quae de moribus iugiendis ad Nicomachum (cf. Ar. eth. Nic. 1145a, 20-24).
[10]
     Quantum vero ad haereditariam, quaelibet pars tripartiti orbis tam avis quam coniugibus illum nobilitasse invenitur. nam Asia propinquioribus avis, ut Assaraco et aliis, qui Phrygiam regnaverunt, Asiae regionem; unde Poeta noster in tertio:
          Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
          immeritam visum superis.
(Verg. Aen. 3, 1 sq.)
[11]
     Europa vero avo antiquissimo, scilicet Dardano: Africa quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Atlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octavo, ubi Aeneas ad Evandrum sic ait:
          Dardanus Iliacae primus pater urbis et auctor,
          Electra, ut Graii perhibent, Atlantide cretus,
          advehitur Teucros, Electram maximus Atlas
          edidit, aethereos humero qui sustinet orbes.
(Verg. Aen. 8, 134-137)
[12]
     Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Vates in tertio cantat dicens:
          Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
          terra antiqua, potens armis atque ubere glebae.
          Oenotrii coluere viri; nunc fama minores
          Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
          hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus.
(Verg. Aen. 3, 163-167)
[13]
     Quod vero Atlas de Africa fuerit, mons in illa suo; nomine dictus est testis, quem esse in Africa dicit Orosius in sua mundi descriptione sic: «ultimus autem finis eius est mons Atlas et insulae, quas Fortunatas vocant» (Oros. hist. adv. pag. 1, 2, 11); «eius» id est Africae, quia de ipsa loquebatur.
[14]
     Similiter etiam coniugio nobilitatum fuisse reperio. prima namque coniunx Creusa, Priami regis filia, de Asia fuit, ut superius haberi potest per ea, quae dicta sunt. et quod fuerit coniunx testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Aeneam genitorem interrogat sic:
          Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
          quem tibi iam Troia peperit fumante Creusa?
(Verg. Aen. 3, 339 sq.)
[15]
     Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Africa; et quod fuerit coniunx, idem noster <Poeta> vaticinatur in quarto; inquit enim de Didone:
          Nec iam furtivum nido meditatur amorem:
          coniugium vocat; huc praetexit nomine culpam.
(Verg. Aen. 4, 171 sq.)
[16]
     Tertia Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et haeres, si verum est testimonium nostri Poetae in ultimo, ubi Turnum victum introducit orantem suppliciter ad Aeneam sic:
          . . . vicisti, et victum tendere palmas
          Ausonii videre. tua est Lavinia coniunx.
(Verg. Aen. 12, 936 sq.)
[17]
     Quae ultima uxor de Italia fuit, Europae regione nobilissima. his itaque ad evidentiam subadsumptae praenotatis, cui non satis persuasum est Romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub caelo? aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum virum praedestinatio divina latebit?


     Capitulum IV
     [Romanum imperium, miraculorum suffragio
     adiutum, a Deo volitum esse.]


[1]
     Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur, est a Deo volitum; et per consequens de iure fit. et quod ista sit vera patet quia, sicut dicit Thomas in tertio suo Contra gentiles, «miraculum est quod praeter ordinem in rebus communiter institutum divinitus fit» (Thom. Aqu. sum. c. gent. 3, 101, 2763).
[2]
     Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari. quod auctoritate Moysi roboratur ubi, cum ventum est ad scyniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: «digitus Dei est hic» (Ex. 8, 12).
[3]
     Si ergo miraculum est immediata operatio Primi absque cooperatione secundorum agentium, ut ipse Thomas in praeallegato libro probat sufficienter (Thom. Aqu. sum. c. gent. 3, 99, 102), cum in favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur, non esse a Deo tamquam beneplacitum sibi provisum.
[4]
     Qua re suum contradictorium concedere sanctum est: Romanum imperium ad sui perfectionem miraculorum suffragio est adiutum; ergo a Deo volitum; et per consequens de iure fuit et est.
[5]
     Quod autem pro Romano imperio perficiendo miracula Deus portenderit, illustrium auctorum testimoniis comprobatur. nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de caelo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur (Liv. ab urb. cond. 1, 20, 4).
[6]
     Cuius miraculi Lucanus in nono Pharsaliae meminit incredibilem vim austri, quam Libya patitur, ibi describens; ait enim:
           . . . . . . . . . sic illa profecto
          sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus
          patricia cervice movet, spoliaverat auster,
          aut boreas populos ancilia nostra ferentes.
(Luc. Phar. 9, 477-480)
[7]
     Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confisi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum Romani nominis, anserem, ibi non ante visum, cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur (Liv. ab urb. cond. 5, 47, 4-6; Aug. civ. Dei 2, 22).
[8]
     Cuius rei memor fuit Poeta noster cum clypeum Aeneae describeret in octavo; canit enim sic:
          In summo custos Tarpeiae Manlius arcis
          stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat,
          Romuleoque recens horrebat regia culmo.
          Atque hic auratis volitans argenteus anser
          porticibus Gallos in limine adesse canebat.
(Verg. Aen. 8, 652-656)
[9]
     At cum Romana nobilitas, premente Hannibale, sic caderet ut ad finalem Romanae rei deletionem non restaret nisi Poenorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in bello Punico inter alia gesta conscribit (Liv. ab urb. cond. 26, 11, 1-8).
[10]
     Nonne transitus Cloeliae mirabilis fuit, cum mulier cumque captiva, in obsidione Porsennae, abruptis vinculis, miro Dei auxilio adiuta, transnatavit Tiberim, sicut omnes fere scribae Romanae rei ad gloriam ipsius commemorant (Liv. ab urb. 2, 13, 6-11; Verg. Aen. 8, 651; Oros. adv. pag. 2, 5, 3)?
[11]
     Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub ordinis pulchritudine ab aeterno providit, ut qui visibilis erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro visibilibus illa ostenderet.


     Capitulum V
     [Populum Romanum subiciendo sibi orbem
     bonum rei publicae et ideo finem operis
     intendisse. quicumque finem iuris
     intendit cum iure graditur.]


[1]
     Quicumque praeterea bonum rei publicae intendit, finem iuris intendit. quodque ita sequatur sic ostenditur: «ius est realis et personalis hominis ad hominem proportio, quae servata hominum servat societatem, et corrupta corrumpit« (Iust. Dig. 1,1,1), nam illa Digestorum descriptio non dicit, quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo.
[2]
     Si ergo definitio ista bene «quid est» et «quare» comprehendit, et cuiuslibet societatis finis est commune sociorum bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum commune esse; et impossibile est ius esse, bonum commune non intendens. propter quod bene Tullius in prima Rhetorica: «semper» inquit «ad utilitatem rei publicae leges interpretandae sunt» (Cic. de inv. 1, 68).
[3]
     Quod si ad utilitatem eorum qui sunt sub lege leges directae non sunt, leges nomine solo sunt, re autem leges esse non possunt: leges enim oportet homines devincire ad invicem propter communem utilitatem (cf. Thom. Aqu. sum. theol. 1-2, 90, 2). propter quod bene Seneca (recte: Martinus Dumiensis) de lege cum in libro De quattuor virtutibus, «legem vinculum» dicat «humanae societatis» (Mart. Dum. de IV virt., cap. 4).
[4]
     Patet igitur, quod quicumque bonum rei publicae intendit, finem iuris intendit. si ergo Romani bonum rei publicae intenderunt, verum erit dicere finem iuris intendisse.
[5]
     Quod autem Romanus populus bonum praefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate submota, quae rei publicae semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret. unde recte illud scriptum est: «Romanum imperium de fonte nascitur pietatis».
[6]
     Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nihil manifestum est extra intendentem, nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam, ut iam dictum est (cf. 2, 2, 1), satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi Romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur.
[7]
     De collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam quodammodo religari esse videntur, sufficit illa sola Ciceronis auctoritas in secundis Officiis: «quandiu» inquit «imperium rei publicae beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sociis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii; regum, populorum et nationum portus erat et refugium senatus; nostri autem et magistratus imperatoresque in ea re maxime laudem capere studuerunt, si provincias, si socios aequitate et fide defendissent. itaque illud «patrocinium» orbis terrarum potius quam «imperium» poterat nominari» (Cic.. de off. 2, 8, 26 sq.). haec Cicero.
[8]
     De personis autem singularibus compendiose progrediar. numquid non bonum commune intendisse dicendi sunt, qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt?
[9]
     Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendi dignitatem in termino cum, adsumptus ab aratro, dictator factus est, ut Livius refert (cf. Liv. ab urb. cond. 3, 26-29), et post victoriam, post triumphum, sceptro imperatorio restituto consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est?
[10]
     Quippe in eius laudem Cicero, contra Epicurum in iis quae De fine bonorum disceptans huius beneficii memor fuit: «itaque» inquit «et maiores nostri ab aratro duxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset» (Cic. de fin. 2, 4, 12).
[11]
     Nonne Fabricius altum nobis dedit exemplum avaritiae resistendi cum, pauper existens, pro fide qua rei publicae tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac derisum, verba sibi convenientia fundens, despexit et refutavit? huius etiam memoriam confirmavit Poeta noster in sexto cum caneret:
          . . . . . . . . . . . . . parvoque potentem
          Fabricium.
(Verg. Aen. 6, 844 sq.)
[12]
     Numquid non praeferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit, qui, secundum Livium (cf. Liv. ab urb. cond. 5, 46), damnatus exilio, postquam patriam liberavit obsessam, spolia etiam Romana Romae restituit, universo populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est? et hunc magnanimum Poeta commendat in sexto cum dicit:
          . . . . . referentem signa Camillum. (Verg. Aen. 6, 825)
[13]
     Nonne filios an non omnes alios postponendos patriae libertati Brutus ille primus edocuit, quem Livius dicit, «consulem existentem, proprios filios cum hostibus conspirantes morti dedisse?» (cf. Liv. ab urb. cond. 2, 5, 5-8) cuius gloria renovatur in sexto Poetae nostri de ipso canentis:
          . . . . . . natosque pater nova bella moventes
          ad poenam pulchra pro libertate vocavit.
(Verg. Aen. 6, 820 sq.)
[14]
     Quid non audendum pro patria nobis Mutius persuasit cum incautum Porsennam invasit, cum deinde manum errantem, non alio vultu quam si hostem cruciari videret, suam adhuc, cremari aspiciebat?
[15]
     Quod etiam Livius (cf. Liv. ab urb. cond. 2, 12 sq.) admiratur testificando. accedunt nunc ille sacratissimae victimae Deciorum, qui pro salute publica devotas animas posuerunt, ut Livius, non quantum est dignum, sed quantum potest glorificando renarrat (cf. Liv. ab urb. cond. 8, 9 et 10, 28); accedit et illud inenarrabile sacrificium severissimi vere libertatis tutoris Marci Catonis. quorum alteri pro salute patriae mortis tenebras non horruerunt; alter, ut mundo libertatis amores accenderet, quanti libertas esset ostendit dum e vita liber decedere maluit quam sine libertate manere in illa.
[16]
     Horum omnium nomen egregium voce Tullii recalescit. in iis, quae De fine bonorum, inquit enim Tullius hoc de Deciis: «Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiori studio peteret quam Epicurus voluptatem petendam putat? quo quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrrho bellum gerens, consul eo cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae tribuisset».
[17]
     In iis vero quae De officiis, de Catone dicebat: «non enim alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Africa Caesari tradiderunt. atque ceteris forsan vitio datum esset si se interemissent, propterea quod levior eorum vita et mores fuerunt faciliores; Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyranni vultus aspiciendus fuit» (Cic. de off. 1, 31, 112).
[18]
     Declarata igitur duo sunt: quorum unum est, quod quicumque bonum rei publicae intendit finem iuris intendit: aliud est, quod Romanus populus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit.
[19]
     Nunc arguatur ad propositum sic: quicumque finem iuris intendit cum iure graditur; Romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit, ut manifeste per superiora in isto capitulo est probatum: ergo Romanus populus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecit, et per consequens de iure sibi adscivit imperii dignitatem.
[20]
     Quae conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur: quod quicumque finem iuris intendit cum iure graditur. ad cuius evidentiam advertendum quod quaelibet res est propter aliquem finem; aliter esset otiosa, quod esse non potest, ut superius dicebatur (cf. 1, 3, 3).
[21]
     Et quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem cuius est finis; unde impossibile est aliqua duo per se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra.
[22]
     Cum ergo iuris finis quidam sit, ut iam declaratum est (cf. 1, 5, 2), necesse est fine illo posito ius poni, cum sit proprius et per se iuris effectus. et cum in omni consequentia impossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali (cf. Petrus Hisp. tract. 7, 150), sicut patet construendo et destruendo, impossibile est iuris finem quaerere sine iure, cum quaelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens (cf. Petrus Hisp. tract. 1, 16): nam impossibile est bonam valetudinem membrorum attingere sine sanitate.
[23]
     Propter quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet cum iure intendere; nec valet instantia quae de verbis Philosophi «eubuliam» (Ar. eth. Nic. 1142b 32) pertractantis elici solet. dicit enim Philosophus: «sed et hoc falso syllogismo sortiri: quod quidem oportet sortiri; per quod autem non, sed falsum medium terminum esse» (Ar. eth. Nic. 1142b 22-24).
[24]
     Iam si ex falsis verum quodammodo concluditur, hoc est per accidens, in quantum illud verum importatur per voces illationis; per se enim verum numquam sequitur ex falsis, signa tamen veri bene sequuntur ex signis, quae sunt signa falsi.
[25]
     Sic et in operabilibus: nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen eleaemosyna dicenda est, sed est actio quaedam quae, si de propria substantia fieret, eleaemosynae formam haberet.
[26]
     Similiter est de fine iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est commune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est eleaemosyna; et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. patet igitur quod quaerebatur.


     Capitulum VI
     [Romanum populum a natura ad
     imperandum ordinatum fuisse.]


[1]
     Et illud quod natura ordinavit, de iure servatur: natura enim in providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate: quod est impossibile.
[2]
     Sed nos videmus, quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad invicem consideratur ab instituente, sed etiam facultas ad officia exercenda; quod est considerare terminum iuris in collegio vel in ordine; non enim ius extenditur ultra posse. ergo ab hac providentia natura non deficit in suis ordinatis.
[3]
     Propter quod patet, quod natura ordinat res cum respectu suarum facultatum, qui respectus est fundamentum iuris in rebus a natura positum. ex quo sequitur, quod ordo naturalis in rebus absque iure servari non possit, cum inseparabiliter iuris fundamentum ordini sit annexum. necesse igitur est ordinem de iure servari.
[4]
     Romanus populus ad imperandum ordinatus fuit a natura; et hoc sic declaratur: sicut ille deficeret ab artis perfectione, qui finalem formam tantum intenderet, media vero per quae ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam universalem divinae similitudinis in universo intenderet, media autem negligeret. sed natura in nulla perfectione deficit cum sit opus divinae intelligentiae: ergo media omnia intendit, per quae ad ultimum suae intentionis devenitur.
[5]
     Cum ergo finis humani generis sit aliquod medium necessarium ad finem naturae universalem, necesse est naturam ipsum intendere. propter quod bene Philosophus naturam semper agere propter finem in secundo De naturali auditu probat (cf. Ar. phys. 194a 29 sq. et 198b 10 sq.).
[6]
     Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest per unum hominem, cum multae sint operationes necessariae ad ipsum, quae multitudinem requirunt in operantibus, necesse est naturam producere hominum multitudinem ad diversas operationes ordinatorum. ad quod multum conferunt, praeter superiorem influentiam, locorum inferiorum virtutes et proprietates.
[7]
     Propter quod videmus, quod quidam non solum singulares homines, quin etiam populi, apti nati sunt ad principari, quidam alii ad subici atque ministrare, ut Philosophus adstruit in iis quae De politicis (Ar. pol. 1254b 16 - 1255a 2); et talibus, ut ipse dicit, non solum regi est expediens, sed etiam iustum, etiamsi ad hoc cogantur.
[8]
     Quae si ita se habent, non dubium est quin natura locum et gentem disposuerit in mundo ad universaliter principandum: aliter sibi defecisset, quod est impossibile. quis autem fuerit locus et quae gens, per dicta superius et per dicenda inferius satis est manifestum quod fuerit Roma, et cives eius sive populus.
[9]
     Quod etiam Poeta noster valde subtiliter in sexto tetigit, introducens Anchisem praemonentem Aeneam Romanorum patrem sic:
          Excudent alii spirantia mollius aera.
          credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
          orabunt causas melius, caelique meatus
          describent radio, et surgentia sidera dicent:
          tu regere imperio populos, Romane, memento.
          hae tibi erunt artes, pacique imponere morem,
          parcere subiectis et debellare superbos.
(Verg. Aen. 6, 847-853)
[10]
     Dispositionem vero loci subtiliter tangit in quarto, cum introducit Iovem ad Mercurium de Aenea loquentem isto modo:
          Non illum nobis genitrix pulcherrima talem
          promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;
          sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem
          Italiam regeret. . . . . . .
(Verg. Aen. 4, 227-230)
[11]
     Propterea satis persuasum est quod Romanus populus a natura ordinatus fuit ad imperandum. ergo Romanus populus subiciendo sibi orbem de iure ad imperium venit.


     Capitulum VII
     [Romano populo imperium competere,
     iudicio Dei ostensum est.]


[1]
     Ad bene quoque venandum veritatem quaesiti scire oportet quod divinum iudicium in rebus quandoque hominibus est manifestum, quandoque occultum.
[2]
     Et manifestum potest esse dupliciter: ratione scilicet et fide. nam quaedam iudicia Dei sunt, ad quae humana ratio propriis pedibus pertingere potest, sicut ad hoc: quod homo pro salute patriae seipsum exponat. nam si pars debet se exponere pro salute totius, cum homo sit pars quaedam civitatis, ut per Philosophum patet in suis Politicis (Ar. pol. 1252a 24 - 1253a 39), homo pro patria debet exponere seipsum, tamquam minus bonum pro meliori.
[3]
     Unde Philosophus ad Nicomachum: «amabile quidem enim et uni soli, melius et divinius vero genti et civitati» (Ar. eth. Nic. 1094b 9 sq.). et hoc iudicium Dei est; aliter humana ratio in sua rectitudine non sequeretur naturae intentionem: quod est impossibile.
[4]
     Quaedam etiam iudicia Dei sunt, ad quae etsi humana ratio ex propriis pertingere nequit, elevatur tamen ad illa cum adiutorio fidei eorum quae in sacris litteris nobis dicta sunt, sicut ad hoc: quod nemo, quantumcumque moralibus et intellectualibus virtutibus et secundum habitum et secundum operationem perfectus, absque fide salvari potest, dato quod numquam aliquid de Christo audiverit.
[5]
     Nam hoc ratio humana per se iustum intueri non potest, fide tamen adiuta potest. scriptum est enim Ad Hebraeos: «impossibile est sine fide placere Deo» (Hebr. 11,6); et in Levitico: «homo quilibet de domo Israel, qui occiderit bovem aut ovem aut capram in castris vel extra castra et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit» (Lev. 18, 3 sq.).
[6]
     Ostium tabernaculi Christum figurat, qui est ostium conclavis aeterni, ut ex evangelio elici potest: occisio animalium operationes humanas.
[7]
     Occultum vero est iudicium Dei, ad quod humana ratio nec lege naturae nec lege scripturae, sed de gratia speciali quandoque pertingit; quod fit pluribus modis: quandoque simplici revelatione, quandoque revelatione disceptatione quadam mediante.
[8]
     Simplici revelatione dupliciter: aut sponte Dei, aut oratione impetrante; sponte Dei dupliciter: aut expresse, aut per signum; expresse, sicut revelatum fuit iudicium Samueli contra Saulem (cf. 1 Reg. 15, 1-23); per signum, sicut Pharaoni revelatum fuit per signa, quod Deus iudicaverat de liberatione filiorum Israel (cf. Ex. 7-14). oratione impetrante, quod sciebant qui dicebant secundo Paralipomenon: «cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui: quod oculos nostros ad Te dirigamus» (2 Par. 20, 12).
[9]
     Disceptatione vero mediante dupliciter: aut sorte, aut certamine; certare etenim ab eo, quod est certum facere dictum est. sorte quidem Dei iudicium quandoque revelatur hominibus, ut patet in substitutione Matthiae in Actibus Apostolorum (Act. 1, 23-26). certamine vero dupliciter Dei iudicium aperitur: vel ex collisione virium, sicut fit per duellum pugilum, qui duelliones etiam vocantur, vel ex contentione plurium ad aliquod signum praevalere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium ad bravium.
[10]
     Primus horum modorum apud gentiles figuratus fuit in illo duello Herculis et Anthaei, cuius Lucanus meminit in quarto Pharsaliae (cf. Luc. Phar. 4, 609-661) et Ovidius in nono De rerum transmutatione (Ov. met. 9, 183 sq.). secundus figuratur apud eosdem in Atalanta et Hippomene in decimo De rerum transmutatione (Ov. met. 10, 560-590).
[11]
     Similiter et latere non debet quoniam in his duobus decertandi generibus ita se habet res, ut in altero sine iniuria decertantes impedire se possint, puta duelliones, in altero vero non; non enim athletae impedimento in alterutrum uti debent, quamvis Poeta noster aliter sensisse videtur in quinto, cum fecit remunerari Euryalum (Verg. Aen. 5, 337 sq.).
[12]
     Propter quod melius Tullius in tertiis Officiis hoc prohibuit sententiam Chrysippi sequens; ait enim sic: «scite Chrysippus, ut multa: «qui stadium» inquit «currit, eniti et contendere debet, quam maxime possit, ut vincat; supplantare eum, quicum certet, nullo modo debet&aquo;.» (Cic. de off. 3, 10, 42)
[13]
     His itaque in capitulo distinctis, duas rationes efficaces ad propositum accipere possumus: scilicet a disceptatione athletarum unam, et a disceptatione pugilum alteram; quas quidem prosequar in sequentibus et immediatis capitulis.


     Capitulum VIII
     [Romanum populum cunctis athletizantibus
     pro imperio praevaluisse.]


[1]
     Ille igitur populus, qui cunctis athletizantibus pro imperio mundi praevaluit, de divino iudicio praevaluit. nam, cum diremptio universalis litigii magis Deo sit curae quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum iudicium postulamus iuxta iam tritum proverbium «cui Deus concedit, benedicat et Petrus», nullum dubium est quin praevalentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta.
[2]
     Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi praevaluit: quod erit manifestum, si considerantur athletae, si consideretur et bravium sive meta. bravium sive meta fuit omnibus praeesse mortalibus: hoc enim «imperium» dicimus. sed hoc nulli contigit nisi Romano populo; hic non modo primus, quin etiam solus attigit metam certaminis, ut statim patebit.
[3]
     Primus namque in mortalibus, qui ad hoc bravium anhelavit, Ninus fuit Assyriorum rex: qui quamvis cum consorte thori Semiramide per nonaginta et plures annos, ut Orosius refert (cf. Oros. hist. adv. pag. 1, 4, 1-8), imperium mundi armis tentaverit et Asiam totam sibi subegerit, non tamen occidentales mundi partes eis umquam subiectae fuerunt.
[4]
     Horum amborum Ovidius memoriam fecit in quarto, ubi dicit in Pyramo:
          Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem (Ov. met. 4, 58)
et infra:
          Conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra. (Ov. met. 4, 88)
[5]
     Secundus Vesozes, rex Aegypti, ad hoc bravium spiravit; et quamvis meridiem atque septentrionem in Asia exagitaverit, ut Orosius memorat (cf. Oros. hist. adv. pag. 1, 14, 1-3), numquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit; quin imo a Scythis inter quasi athlothetas et terminum ab incoepto suo temerario est aversus.
[6]
     Deinde Cyrus, rex Persarum, tentavit hoc: qui, Babylone destructa imperioque Babylonis ad Persas translato, nec adhuc partes occidentales expertus, sub Tamiride regina Scytharum vitam simul et intentionem deposuit (cf. Oros. hist. adv. pag. 2, 6 sq.).
[7]
     Post hos vero Xerxes, Darii filius et rex in Persis, cum tanta gentium multitudine mundum invasit, cum tanta potentia, ut transitum maris Asiam ab Europa dirimentis inter Sexton et Abydon ponte superaverit (cf. Oros. hist. adv. pag. 2, 9-11). cuius operis admirabilis Lucanus in secundo Pharsaliae memor fuit; canit enim ibi sic:
          Talis fama canit tumidum super aequora Xerxem
          construxisse vias.
(Luc. Phar. 2, 672 sq.)
et tandem, miserabiliter ab incoepto repulsus, ad bravium pervenire non potuit.
[8]
     Praeter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam monarchiae propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos praemoneret, apud Aegyptum ante Romanorum responsionem, ut Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est (cf. Oros. hist. adv. pag. 3, 16).
[9]
     De cuius etiam sepultura ibidem existente Lucanus in octavo, invehens in Ptolemaeum regem Aegypti, testimonium reddit dicens:
          Ultima Lageae stirpis perituraque proles
          degener, incestae sceptris cessure sororis,
          cum tibi sacrato Macedo servetur in antro.
(Luc. Phar. 8, 692-694)
[10]
     «O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei» (Rom. 11, 33), quis hic te non obstupescere poterit? nam conantem Alexandrum praepedire in cursu coathletam Romanum tu, ne sua temeritas prodiret ulterius, de certamine rapuisti.
[11]
     Sed quod Roma palmam tanti bravii sit adepta, multis comprobatur testimoniis. ait enim Poeta noster in primo:
          Certe hinc Romanos olim volventibus annis
          hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
          qui mare, qui terras omni ditione tenerent.
(Verg. Aen. 1, 234-236)
[12]
     Et Lucanus in primo:
          Dividitur ferro regnum populique potentis
          quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem
          non cepit Fortuna duos.
(Luc. Phar. 1, 109-111)
[13]
     Et Boethius in secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic inquit:
          Hic tamen sceptro populos regebat,
          quos videt condens radios sub undas
          Phoebus extremo veniens ab ortu,
          quos premunt septem gelidi triones,
          quos notus sicco violentus aestu
          torret, ardentes recoquens arenas.
(Boeth. cons. 2, metr. 6, 8-13)
[14]
     Hoc etiam testimonium perhibet scriba Christi Lucas, qui omnia vera dicit, in illa parte sui eloquii: «exivit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis» (Luc. 2, 1); in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus.
[15]
     Ex quibus omnibus manifestum est quod Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi praevaluit: ergo de divino iudicio praevaluit, et per consequens de divino iudicio obtinuit; quod est de iure obtinuisse.


     Capitulum IX
     [Quod per duellum adquiritur,
     de iure adquiri.]


[1]
     Et quod per duellum adquiritur, de iure adquiritur. nam ubicumque humanum iudicium deficit, vel ignorantiae tenebris involutum vel propter praesidium iudicis non habere, ne iustitia derelicta remaneat recurrendum est ad illum, qui tantum eam dilexit ut, quod ipsa exigebat, de proprio sanguine ipse moriendo supplevit; unde psalmus: «iustus dominus et iustitias dilexit» (Ps. 10, 7).
[2]
     Hoc autem fit cum de libero adsensu partium, non odio, non amore, sed solo zelo iustitiae, per virium tam animi quam corporis mutuam collisionem divinum iudicium postulatur: quam quidem collisionem, quia primitus unius ad unum fuit ipsa invenia, «duellum» appellamus.
[3]
     Sed semper cavendum est ut, quemadmodum in rebus bellicis prius omnia tentanda sunt per disceptationem quandam et ultimum per proelium dimicandum est, ut Tullius et Vegetius concorditer praecipiunt, hic in Re militari (Veg. de re mil. 3, 9), ille vero in Officiis (Cic. de off. 1, 11, 34); et quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum; sic, omnibus viis prius investigatis pro iudicio de lite habendo, ad hoc remedium ultimo quadam iustitiae necessitate coacti recurramus.
[4]
     Duo igitur formalia duelli apparent: unum hoc, quod nunc dictum est; aliud, quod superius tangebatur, scilicet ut non odio, non amore, sed solo zelo iustitiae de communi adsensu agonistae seu duelliones palaestram ingrediantur. et propter hoc bene Tullius, cum de hac materia tangeret; inquiebat enim: «sed bella quibus imperii corona proposita est, minus acerbe gerenda sunt» (Cic. de off. 1, 12, 38)
[5]
     Quod si formalia duelli servata sunt, aliter enim duellum non esset, iustitiae necessitate de communi adsensu congregati propter zelum iustitiae nonne in nomine Dei congregati sunt? et si sic, nonne Deus in medio illorum est, cum ipse in evangelio nobis hoc promittat?
[6]
     Et si Deus adest, nonne nefas est arbitrari iustitiam succumbere posse, quam ipse in tantum diligit, quantum superius praenotatur (cf. 9, 1)? et si iustitia in duello succumbere nequit, nonne de iure adquiritur quod per duellum adquiritur?
[7]
     Hanc veritatem etiam gentiles ante tubam evangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna duelli quaerebant.
[8]
     Unde bene Pyrrhus ille, tam moribus Aeacidarum quam sanguine generosus, cum legati Romanorum pro redimendis captivis ad illum missi fuerunt, respondit:
          Nec mi aurum posco, nec mi pretium dederitis;
          non cauponantes bellum, sed belligerantes,
          ferro, non auro, vitam cernamus utrique.
          vosne velit an me regnare Hera, quidve ferat sors,
          virtute experiamur.
          quorum virtuti belli fortuna pepercit,
          eorundem me libertati parcere certum est.
          dono ducite.
(Cic. de off. 1, 12, 38)
hic Pyrrhus «Heram» vocabat Fortunam, quam causam melius et rectius nos «divinam providentiam» appellamus.
[9]
     Unde caveant pugiles ne pretium constituant sibi causam; quia non tunc duellum, sed forum sanguinis et iniustitiae dicendum esset; nec tunc arbiter Deus adesse credatur, sed ille antiquus hostis, qui litigii fuerat persuasor.
[10]
     Habeant semper, si duelliones esse volunt, non sanguinis et iustitiae mercatores, in ostio palaestre ante oculos Pyrrhum, qui pro imperio decertando sic aurum despiciebat ut dictum est.
[11]
     Quod si contra veritatem ostensam de imparitate virium instetur, ut adsolet, per victoriam David de Golia (cf. 1 Reg. 17, 4-51) obtentam instantia refellatur; et si gentiles aliud peterent, refellant ipsam per victoriam Herculis in Anthaeum (cf. 2, 7, 10). stultum enim est valde vires, quas Deus confortat, inferiores in pugile suspicari.
[12]
     Iam satis manifestum est quod per duellum adquiritur de iure adquiri. sed Romanus populus per duellum adquisivit imperium: quod fide dignis testimoniis comprobatur. in quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quidquid a primordialibus imperii Romani diiudicandum erat per duellum esse discussum.
[13]
     Nam de primo cum de sede patris Aeneae, qui primus pater huius populi fuit, verteretur litigium, Turno Rutulorum rege contra stante, de communi amborum regum adsensu ad ultimum, propter divinum beneplacitum inquirendum, inter se solum dimicatum est, ut in ultimis Aeneidos canitur (Verg. Aen. 12, 693-938).
[14]
     In quo quidem agone tanta victoris Aeneae clementia fuit, ut nisi baltheus, quem Turnus Pallanti a se occiso detraxerat, patuisset, victo victor simul vitam condonasset et pacem, ut ultima carmina nostri Poetae testantur (Verg. Aen. 12, 938-952).
[15]
     Cumque duo populi ex ipsa Troiana radice in Italia germinassent, Romanus videlicet et Albanus, atque de signo aquilae deque Penatibus aliis Troianorum atque dignitate principandi longo tempore inter se disceptatum esset, ad ultimum de communi adsensu partium, propter iustitiam cognoscendam, per tres Horatios fratres hinc et per totidem Curiatios fratres inde in conspectu regum et populorum altrinsecus expectantium decertatum est: ubi tribus pugilibus Albanorum peremptis, Romanorum duobus, palma victoriae sub Hostilio rege cessit Romanis. et hoc diligenter Livius in prima parte contexit (Liv. ab urbe cond. 1, 24, 8-26), cuius Orosius etiam contestatur (Oros. hist. adv. pag. 2, 4, 9).
[16]
     Deinde cum finitimis, omni iure belli servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decertatum fuisse Livius narrat: in quo quidem modo decertandi cum Samnitibus fere fortunam, ut dicam, incoepti poenituit (cf. Liv. ab urbe cond. 1, 24-26).
[17]
     Et hoc Lucanus in secundo ad exemplum reducit sic:
          Aut Collina tulit stratas quot porta catervas
          tunc cum paene caput mundi rerumque potestas
          mutavit translata locum, Romanaque Samnis
          ultra Caudinas speravit vulnera furcas.
(Luc. Phar. 2, 135-138)
[18]
     Postquam vero Italorum litigia sedata fuerunt, et cum Graecis cumque Poenis nondum pro divino iudicio certarum esset, ad imperium intendentibus illis et illis, Fabricio pro Romanis, Phyrrho pro Graecis, de imperii gloria in militiae multitudine decertantibus, Roma obtinuit; Scipione vero pro Italis, Hannibale pro Africanis in forma duelli bellum gerentibus, Italis Africani succubuerunt, sicut Livius et alii Romanae rei scriptores testificari conantur.
[19]
     Quis igitur adeo mentis obtusae nunc est, qui non videat sub iure duelli gloriosum populum coronam orbis totius esse lucratum? vere dicere potuit homo Romanus quod quidem Apostolus ad Timotheum «reposita est mihi corona iustitiae» (2 Tim. 4, 8); «reposita», scilicet in Dei providentia aeterna.
[20]
     Videant nunc iuristae praesumptuosi quantum infra sint ab illa specula rationis unde humana mens haec principia speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et iudicium exhibere contenti.
[21]
     Et iam manifestum est, quod Romanus populus per duellum adquisivit imperium: ergo de iure adquisivit; quod est principale propositum in libro praesenti.


     Capitulum X
     [Christum nascendo, iustam esse auctoritatem
     imperii Romani persuasisse.]


[1]
     Usque adhuc patet propositum per rationes, quae plurimum rationalibus principiis innituntur; sed ex nunc ex principiis fidei Christianae iterum patefaciendum est. maxime enim fremuerunt et inania meditati sunt in Romanum principatum, qui zelatores fidei Christianae se dicunt; nec miseret eos pauperum Christi, quibus non solum defraudatio fit in ecclesiarum proventibus, quin imo patrimonia ipsa cottidie rapiuntur, et depauperatur ecclesia dum, simulando iustitiam, executorem iustitiae non admittunt.
[2]
     Nec iam depauperatio talis absque Dei iudicio fit, cum nec pauperibus, quorum patrimonia sunt ecclesiae facultates, inde subveniatur, nec ab offerente imperio cum gratitudine teneantur.
[3]
     Redeant unde venerunt: venerunt bene, redeunt male, quia bene data, et male possessa sunt. quid ad pastores tales? quid si ecclesiae substantia defluit dum proprietates propinquorum suorum exaugeantur? sed forsan melius est propositum prosequi, et sub pio silentio salvatoris nostri expectare succursum.
[4]
     Dico ergo quod, si Romanum imperium de iure non fuit, Christus nascendo persuasit iniustum; consequens est falsum: ergo contradictorium antecedentis est verum. inferunt enim se contradictoria invicem a contrario sensu (cf. Petrus Hisp. tract. 7, 153).
[5]
     Falsitatem consequentis ad fideles ostendere non oportet: nam si fidelis quis est, falsum hoc esse concedit; et si non concedit, fidelis non est, et si fidelis non est, ad eum ratio ista non quaeritur.
[6]
     Consequentiam sic ostendo: quicumque aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et, cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut Philosopho placet in ultimis ad Nicomachum (Ar. eth. Nic. 1172a 34 sq.), magis persuadet quam si sermone adprobaret. sed Christus, ut scriba eius Lucas testatur (cf. Luc. 2, 1), sub edicto Romanae auctoritatis nasci voluit de Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi.
[7]
     Et forte sanctius est arbitrari divinitus iliud exivisse per Caesarem, ut qui tanta tempora fuerat expectatus in societate mortalium, cum mortalibus ipse se consignaret.
[8]
     Ergo Christus Augusti, Romanorum auctoritate fungentis, edictum fore iustum opere persuasit. et cum ad iuste edicere iurisdictio sequatur, necesse est ut qui iustum edictum persuasit iurisdictionem etiam persuaserit: quae si de iure non erat, iniusta erat.
[9]
     Et notandum quod argumentum sumptum ad destructionem consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam (cf. Petrus Hisp. tract. 4, 6; 4, 8; 4, 9; 5, 31).
[10]
     Reducitur enim sic: omne iniustum persuadetur iniuste; Christus non persuasit iniuste: ergo non persuasit iniustum. a positione antecedentis sic: omne iniustum persuadetur iniuste; Christus persuasit quoddam iniustum: ergo persuasit iniuste.


     Capitulum XI
     [Christum moriendo iurisdictionem Romani imperii
     supra totum humanum genus confirmasse.]


[1]
     Et si Romanum imperium de iure non fuit, peccatum Adae in Christo non fuit punitum; hoc autem est falsum: ergo contradictorium eius ex quo sequitur est verum.
[2]
     Falsitas consequentis apparet sic: cum enim per peccatum Adae omnes peccatores essemus, dicente Apostolo «sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt» (Rom. 5, 12); si de illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Christi, adhuc essemus filii irae natura, natura scilicet depravata.
[3]
     Sed hoc non est, cum dicat Apostolus ad Ephesios loquens de patre: «qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem, et gloriam gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gloriae suae quae superabundavit in nobis» (Eph. 1, 5-8). cum etiam Christus ipse, in se punitionem patiens, dicat in Iohanne: «consummatum est» (Ioh. 19, 30); nam ubi consummatum est, nihil restat agendum.
[4]
     Propter convenientiam sciendum, quod «punitio» non est simpliciter «poena iniuriam inferenti», sed «poena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi»; unde, nisi ab ordinario iudice poena inflicta sit, «punitio» non est, sed potius «iniuria» est dicenda. unde dicebat ille Moysi: «quis constituit te iudicem super nos?» (Ex. 2, 14)
[5]
     Si ergo sub ordinario iudice Christus passus non fuisset, iila poena punitio non fuisset. et iudex ordinarius esse non poterat nisi supra totum humanum genus iurisdictionem habens, cum totum humanum genus in carne illa Christi portantis dolores nostros, ut ait Propheta, puniretur. et supra totum humanum genus Tiberius Caesar, cuius vicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset, nisi Romanum imperium de iure fuisset.
[6]
     Hinc est quod Herodes, quamvis ignorans quid faceret, sicut et Caiphas cum verum dixit de caelesti decreto (cf. Ioh. 11, 49-52), Christum Pilato remisit ad iudicandum, ut Lucas in evangelio suo tradit (Luc. 23, 11). erat enim Herodes non vicem Tiberii gerens sub signo aquilae vel sub signo senatus, sed rex regno singulari ordinatus ab eo et sub signo regni sibi commissi gubernans.
[7]
     Desinant igitur imperium exprobrare Romanum qui se filios ecclesiae fingunt, cum videant sponsum Christum illud sic in utroque termino suae militiae comprobasse. et iam sufficienter manifestum esse arbitror, Romanum populum sibi de iure orbis imperium adscivisse.
[8]
     O felicem populum, o Ausoniam te gloriosam, si vel numquam infirmator ille imperii tui natus fuisset, vel numquam sua pia intentio ipsum fefellisset! (cf. 2, 10, 3 et 3, 10)