BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus quartus

1316 - 1378

 

Vita Caroli IV

 

Capitulum XVII

1345

 

________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVII.

 

Reversi sunt itaque domini prenominati et quisque eorum ad terram suam direxit gressus suos. Rex autem Cracovie et Bolco dux malignum fraudulenter conflaverunt consilium, qualiter Johannem regem et Karolum in eorum reditu de Prussia possent capere et post multas contumelias usque ad extremum denarium depactare. Ipsi autem talium insidiarum ignari, rex Johannes cum suis per marchiam Brandenburgensem et Lusaciam transeundo versus comitatum Lucemburgensem se recepit, Karolus vero vitare non potuit, quin oporteret eum per regis Cracovie terram versus Vratislaviam necessario remeare. Venit itaque in civitatem Calis, ubi procurante rege Cracovie irretitus fuit insidiis, non ut tanquam hostis publicus capi deberet, sed ne civitatem exiret clanculo custodiri. Quod statim dum Karolus intelligeret, finxit se huiusmodi non sentire custodiam, sed dixit: se ibidem velle pausacionis gracia per dies aliquot permanere. Misit itaque ad capitaneum Vratislaviensem nuncium pedestrem, insinuando sibi totius facti ordinem seriatim. Qui statim cum trecentis armatis prope civitatem Calis ad unum milliare pervenit, valentemque spadonem Karolo ante portam civitatis transmisit. Quem Karolus satis sagaciter, sicut per nuncium, quem in Vratislaviam transmiserat, edoctus fuit, tentavit, adductum itaque caballum ascendit et celeri cursu ad suos, qui de Vratislavia ad eripiendum eum venerant, citius perrexit.

Dum igitur rex Cracovie intellexisset, quod Karolus suos sic evasisset laqueos, totam eius familiam, que post eum in Calis remanserat, captivari mandavit, quam postea, ex quo Karolum, sicut decreverat, retinere non potuit, absolutam abire permisit.

Post hec rex dictus Cazimirus civitatem Stynaviam ad territorium Vratislaviense spectantem obsedit et expugnavit. Ubi multa enormia deflorando virgines et civium uxores deturpando commisit. Quod cum Johanni, regi Boemie, qui tunc super alveum Rheni moram traxit, insinuatum fuisset, statim in Boemiam venit, et congregato exercitu civitatem Swidnitz obsedit et suburbio eius depopulato et territorio eius in magna parte destructo civitatem Landeshute expugnavit et devicit. Et quia ipse dux Swidnicensis illas insidias et machinaciones iniquas, quibus Karolus in Calis, sicut superius narratum, extitit detentus, dolose et nequiter procuravit, rex Johannes et Karolus decem septimanas in terra dicti ducis iacentes, ea hostili prede in vindictam perpetrati criminis exposita in Boemiam redierunt.