Carolus quartus
1316 - 1378
|
Vita Caroli IV
Capitulum XVI1345
|
________________________________________________________________
|
|
Capitulum XVI.
Expiratis itaque duorum annorum, sicut supra dictum est, curriculis rex Johannes reversus in Boemiam, disposuit cum Karolo, ut una versus Prussiam transirent contra Litvanos pugnaturi. Celeriter ergo ad viam procuratis necessariis Vratislaviam transierunt, quo eciam rex Ungarie, comes Hollandie et plures alii principes, marchiones, duces et multi viri spectabiles in eodem proposito de diversis mundi partibus convenerunt. Eis itaque in Vratislavia existentibus inter alia solacia, quibus principes solent insistere, ille odiosus et furibundus taxillorum ludus inter eos extitit. In quo rex Ungarie et comes Hollandie sic ferventer luserunt invicem, ut ipse comes in rege sexcentos florenos lucraretur. De quo dum dictum regem iracundum et turbulentum videret habere animum, motus vehemencia et arroganti animo prorupit in hec verba: «O domine rex, mirandum est, quod cum princeps tam magnificus sitis, cuius terra auro abundare dicitur, de tam modica pecunie summa sic egrum debetis monstrare animum et in inquietudine ponere mentem vestram. Ecce ut vos et omnes alii videatis aperte, quod pecunias taliter acquisitas non amplector, nec in usus meos transire, sed liberaliter a me transire debeant. Quo dicto omnes pecunias in ludo acquisitas proiecit in medium populi circumstantis. De quo ipse rex maiorem concepit iracundie materiam, quam tamen ut sapiens dissimulans silencio pressit.Post non multos vero dies omnes isti principes et magni viri de Vrastislavia versus Prussiam processerunt. Et ibidem cum per longum tempus glaciem expectantes iacuissent, hiems adeo fuit mollis et lenis, quod per glaciem transitum sicut alis annis minime habuerunt. Et sic multi magni viri suis votis frustrati perdiderunt labores similiter et expensas. |