B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   c a s i b u s   v i r o r u m   i l l u s t r i u m

L i b e r   n o n u s

________________________________________________


XXV.
EXCUSATIO AUTORIS
OB PHYLIPPAM CATHINENSEM.

     Pace superum regum atque virorum illustrium extremo operis mei margine plebeiam mulierem subnectam. Ea quippe indignari non debent. Nam esto illi caligine involuti parentes fuerint, et finis horrendus nimium, in tantum mediis successibus eidem Fortuna blandita est, ut, uti inter reges regiasque mulieres vitam traxit, non vereatur nunc inter anxios plures, canis sparsisque comis, per omne effetum corpus Fortune ictus ostendens, Phylippa catinensis tremula voce deposcere se saltem tanquam pedissequam, si aliter non datur, trahi post reges. Quam ego, etsi satis absque cuiusquam iniuria, cum claros non nobiles tantum testatus sim velle describere, obsecrantem suscepisse poteram, non tamen absque causa suscipiendam ratus sum, ut scilicet opus totum suis partibus in aliquo videretur esse conforme, in quibus cum exordiatur a letis et in miserias finiatur, visum est, uti a nobilissimo homine operi initium datum est, sic in plebeiam degeneremque feminam finis inponeretur. Prosecuturus igitur infelicis Phylippe tam successus quam reliqua, eo quod propter sui novitatem paucis adhuc cognita sit, nec ex literis sed relatibus habeantur, non incongrue arbitratus sum, ne brevitas nimia alibi ampliationem facile non habens dicendorum intentionem auferat, hystoriam simul et intentum contexere, in qua quedam auribus, quedam oculis sumpta meis describam. In visis vero me minime deceptum scio; si in auditis veriora tradantur, non reprehendendus venio, cum exquisiverim veriora pro viribus. Nunc eius primordia, ceteris omissis flentibus, paulo altius assumamus.