|
|
- D e c a s i b u s v i r o r u m i l l u s t r i u m
L i b e r n o n u s
- ________________________________________________
XXIV.
DE GUALTERIO,
ATHENARUM DUCE.
Gualterius, Athenarum dux, cuius semitexturi sumus hystoriam, si maiores eius intueamur, qui origine fuere Galli, satis claritate sanguinis conspicuus fuit, esto degener moribus. Et cum vetus esset ei Brenne comitatus insigne, Athenarum ducatus titulum - quo pacto nescio - sibi etiam priores quesivere sui. Cuius dum possessionem genitor armis posceret, ab hostibus captus et capite multatus, occubuit. Et is, dum maximo bellicosorum nobilium apparatu patrem conatur ulcisci, greca fraude lusus, unicum perdidit filium. Quibus agitatus curis, dum hos illosque sollicitat principes, et cum Katherina, imperatrice constantinopolitana, in vindictam susceptorum dedecorum apud Neapolim Campanie multa pertractat, actum est ut obsideretur Luca civitas a Pisanis, quam paulo ante maximo auri pondere persoluto seu promisso sue dictionis Florentini fecerant. Quamobrem, ad liberandam obsidione sociam civitatem collectis a Florentinis undique viribus, itum est; et, clade suscepta, paucis interpositis mensibus, iterum fracti reparavere vires, et, facta longe lateque secundi certaminis fama, cum plurimi ardore belli hinc inde robusti iuvenes venissent, sic et Gualterius, omissis ceteris, conscio fere nemine, peregrinationem fingens, cum paucis citato gressu a Neapoli se Florentiam contulit, et confestim concessit in castra. Verum, cum nil ex tam longinquo veniens memoratu dignum egisset, Luca Pisanis tradita, Florentiam se retulit. Et cum iam plurimum dicta clade et inportabilibus sumptibus Florentinorum essent attrite vires, frequenti senatu pro salute publica iniere Florentini consilium, ut instructo bellorum viro, qui et seditiones civium et hostium coerceret impetus, ampla cum licentia daretur imperium. Quod post multa huic, tanquam spectate fidei amico, legibus limitatum est. Nec a principio fecisse penituit. Sane, cum iam dudum inportabilis rabies quorundam potentum civium, quos veteres dixere "magnates", in id reliquam multitudinem mercimoniis seu artibus vacantem coegisset, ut in se leges acerrimas diceret, et omnem rei publice magistratum surriperet, temptatumque frustra ab eisdem sepius fuisset illas infringere, et ob id, tanquam iniuria pressi, continue in sua vigiles perfidia erant, cum pro votis tempus videretur ad eas dissolvendas leges oblatum, eo quod in primores ob male rem gestam odium cernerent vulgi, et omnes pariter cives ob gravissimas pecuniarum exationes querulos, et ratione suscepti conflictus pavidos atque diffidentes, et - quod longe plus illis afferebat spei - habere in civitate suetum dominii cupidumque hominem, quem penes foret omnis publicorum armorum potentia, dare rei operam solertes disposuere. Et ignaviter eligentes potius tyrannidem, quam ignorabant, quam civilium legum quarum consuetudine noverant iugum ferre, minus de se confidentes, sibi cives alieno obligatos eri iunxere, quorum ea tempestate ingens erat copia. Qui, ut eis amplior redimendi temporis licentia esset, auditis consiliis, tam nephasto ceptui consensere faciles. Nec mora, cum satis sibi virium arbitrarentur, apud iniquum hominem, florentine libertati tam veteribus quam novis honoribus obligatum, de subigenda civitate dominio eius habuere sermonem. Qui, honestate sua atque fide post posita, seva regni cupidine agitatus, infaustas prebens aures, cernensque si animus esset, non defuturum verbis effectum, ne armis temptaret quod, gradatim incedens, per dolum obtinere posse arbitratus est, firmatis ceteris fide rem publicam gubernantibus, inquit se ardua quedam in exitium civitatis imminentia non satis posse commodo publico perficere atque auferre, ni illi amplius concederetur arbitrium. Quod postquam a timidis credulisque concessum est, ne frustra petiisse videretur, in quosdam desevit cives. Quorum cede forte merita Florentinos iugum pati posse percipiens, inpulsu malignantium percitus, iterum exitium magistratibus inminere testatus est, ni maius illi daretur imperium. Obstupuere primates, seraque animadversione senserunt quorsum tenderet illa petitio. Nam lictorum prefectus, nomine Raynerius Iocti, cui magistratus salutem suam populique florentini fere omnem commiserant, noctu per fraudem apertis ianuis civitatis, compleverat civitatem satellitibus, missis in subsidium scansuri tyranni, eosque magnatum domibus omnes absconderat. Quamobrem, cum iam excogitatum facinus, sero tamen, sentirent presides, et inde commode quesitum negare nequeuntes, qua potuere sagacitate conati sunt ducis frenare niquitiam, secum una convenientes: ut annua illi potestas omnis esset in cives, ipse vero, anno transacto, eos in sua libertate dimissurus super verum Cristi corpus iuramento firmavit. Inde, preconis voce in contionem vocatis civibus, factusque omnium concursus, in publicum sedentibus iam pre foribus palatii publici magistratibus, et ecce, premissis armatorum equitum turmis peditumque agminibus, dum ab eisdem fere locus omnis occupatus est, civesque circunfessi, nepharius homo, catervis magnatum sub vestibus armatorum stipatus, advenit. Quem cum suis omnibus dixisses facile in sanguinem inermium ruiturum, siquid a quoquam incompositum diceretur. Qui, dum comitiorum sublimiorem locum conscenderet, urgente magnatum turba, magistratus compressi sunt, quibus etiam manus inicere vix abstinuere. Tandem, cum consedisset, et, indicto silentio, pulpitum conscendisset orator, cepissetque explicare compositum, quam cito de annuo imperio verbum factum est, cepit vulgus premonitum, imo vulgi fex, clamitare illudque exorare perpetuum; et evestigio proditoris Raynerii opere, tyranno armatisque suis palatii patuere fores. Intratur, scanditur; et si essent qui illi promissa nuper sepissime in memoriam revocarent, tumultuantibus cuntis, audentibusque magnatibus iam inpulsu manibusque magistratus a tyranni lateribus amovere, verbisque iniuriosis silentium eisdem indicere, fracta fide ac calcata, et iuris iurandi fabula risa, occupata florentine libertatis arce, quasi ab optimatibus daretur quod a fece plebeia clamabatur, ordine quodam violento susceptum est, durante vita, dominium. Eam igitur urbem, quam non solum a progenitoribus liberam orbem intrantes suscepimus, sed nec ullius unquam memoria cuiquam, exceptis imperatoribus Romanorum, subditam, his artibus iniquissimi cives exteri ac scelestissimi hominis tyrannidi subiacere; et quasi non sue sed alterius tantum libertati iniecissent vincula, cepere magnates tripudiis subacti populi celebrare triunphos; et qui alienum es debuerant, in creditorum pauperiem debachari; sic et plebs inferior discurrere undique, et ignotum sibi capitolium conscendere, rimari cunta, scomatibus ignominiosis et cantibus diem agere celebrem, et eo quod nulli sic die illa negatus ingressus aut clause fores, et patebant omnibus omnia, sibi inertes non tyranno arbitrabantur quesisse dominium. Miseri magistratus, qui summas erant soliti tenere sedes, exautorati privatique lictoribus, in infimam fere palatii cellulam dimittuntur, tyranno occupante cetera. Sed quid multa? Aretium et Pistorium, insignes Tuscie civitates, nuper florentine dictionis, dominam sequentes tyrannum suscipiunt; sic castra omnia, sic oppida queque, vicique ultro insuper, et Vulterre vetustate celebris civitas iugum subiit; sic Geminiani oppidum insigne; sic Collis Vallis Else regale castrum. Venere preterea sponte sua ex Appennino alpigene nobiles comitesque quam plures, tyranno obedientiam offerentes. Quibus effectus pregrandis, et iam cuntis Ytalis formidandus est; et cum sibi deberi Tuscorum regnum auspicaretur, elatus aiebat se in diem venisse in quam se ire cantu excubitoris avis, quem effigiatum in cuntis gerebat vestibus testabatur; et gloria ingenti perfusus, sepositis in privata domo magistratibus, cepit ritu suo disponere cunta; et ad his dicendum civesque terrendos truculentissimis viris prepositis, assentatores colere, lenones advocare, et quoscunque malarum artium imbutos in suum consilium sumere, civibus graves census exigere, substantias publicare, in se cunta convertere, misereri nemini, gratias nullas facere. Inde blanditiis, muneribus, minis et violentiis in suum concubitum virgines et quascunque matronas attrahere, adolescentes ingenuos prostrare, suis infanda queque permittere, et breviter spurcitiis suis humana pariter et divina fedare. Quibus miseri cives initio anxii, pavidi et elingues effecti, ingemiscere male cognitam deiectamque libertatem cepere, mortem deiectionemque tyranni cupere, desidiam suam damnare, et, si via daretur, se in libertatem redigere pristinam exoptare. Verum desolationum urbium radix, discordia, ex proximo fidem sumere neminem permittebat. Quamobrem, diutius quam oportunum fuerit passi iugum, tepentes stetere. Tandem, misertus Deus indignis, ut ad prospectandas infelicitates sordide servitutis oculos eorum aperiri permiserat, sic et virtute sua roboravit trepidantia corda, dissidentia copulavit, et ad presidentis exitium animavit, permittens ut magnates, qui adversus libertatem publicam coniurarant, ad suam suo opere testificandam nequitiam primi, adversus fidem a se tyranno prestitam, devenirent. Hi igitur, cernentes nil sibi promissi servari, nil tyranni munificentia concedi, adolescentes suos, filias, sorores, coniuges ante alios eius in libidinem trahi, rabiem suam atque rapacitatem preter speratum arctioribus vinculis solito coerceri, eumque bilinguem, avarum, detractorem, immanem, inexorabilem, ingratum, scelestum, soli sibi vacantem, nil sancti, nil iusti, nil boni habentem, Deumque iam nedum homines aspernantem, irritati, post diutinam patientiam per intermedios caute in confidentiam popularium devenere, et in deiectionem tyranni coniurationis principes iuravere. Sane, dum oportuna tanto facinori ordinantur, tyrannus composita seu alterius relatione seu sua animadversione presentiens, dum sevitia ceptis obsistere conatur, in se maturius contraxit pernitiem. Nam, percipientes rerum conscii ex coniuratis quosdam detentos atque torqueri, sibi timentes, in solum sue salutis remedium prosiliere in publicum armati fidem civium implorantes, libertatem suadentes, publicam tyranni depositionem orantes et mortem. O bone Deus, quam mirabilia sunt iudicia tua! Pauci coniurata prenoverant; nec ante conclamatum est, quod omnis civitas, tanquam gestorum conscia, concitata in arma ruens, tyranni convenit in mortem. Fit ergo concursus civium armatorum undique, fit clamor ingens, panduntur crimina, postulatur vindicta et Gualterius ipse in victimam tot scelerum totis votis optatur ab omnibus. Et postremo in arce, in quam per posticum iam nobiles et mercennarii milites tyranni atque quos ipse rostris prefecerat diffugerant, tyrannus obsidetur. Ipse vero, effeminatus homo, vecors, et sue perfidie conscius, tanta tamque repentina rerum permutatione perculsus, dum ad exitum hortaretur in populum nondum concordem et absque duce ruentem, vilis tremensque in querelas se dedit et lacrimas. Sic Deo placuisse manifestum est, non equidem Florentinorum meritis, sed nequitia imperantis, que iam celum premebat et superos. Arbitrantur enim talia cognoscentes eum victorem evasurum, si ad exitum suffecisset animus. Cum igitur obsessus cerneret vires civium validatas, et in se obsidentium clamores in celum usque tendentes audiret, et suos introrsum iam fame sitique periclitari cognosceret, et in ruinam arcis fossores adverteret, tot hinc inde malorum irruentium anxius, per caduceatores obtulit libertatem restituere civibus, si salus sibi suisque daretur. Et ut paululum se postulantium atrocitas sedaretur, sicarium quendam Guilielmum assisinatem, quem conservatorem civium titularat, omni belua immaniorem, cum iilio, patre truculentiore, exhiberi postulantibus iussit. Cuius ob meritum passus est Deus ut, qui plures iam parentes orbarat sua sevitia, se coram cerneret trucidari filium; quem post et ipse trucidatus est. Dignior - si permissum foret - ut quod excogitarat in alios pateretur ipse, ut membratim scilicet scerperetur, ut per mille vulnera devenisset in mortem, qui mille tormentis alienam quesierat. Hunc, in expiationem suorum facinorum primam victimam, in oculis suis vidit Gualterius, quo coram et Henricus quidam, pessimus florentinus civis, cuius demonstrationibus civium sensim subtrahebat substantias, pedibus appensus tigno, more suis exenteratus est et postremo in frusta discerptus. Attamen, quod in noxam factum est, eius se vertit in commodum. Nam, his illatis cruciatibus, civium mollitus est animus, et in id post dies paucos ventum est quod ipse poscebat. Et sic, nondum undecimo mense perfecto a die in qua libertatem occupaverat nostram, illam noctu trepidus abiens in formam pristinam reliquit abiectus. Sic ergo pregrande dominium et regnum, quod auspicabatur in posterum, homo insolens perdidit, et ex assumpta iniuste gloria iustam ignominiam consecutus est. Porro, ne omnino innocua civitas ex nocuo tyranno preteriret inulta, Dei iudicio - arbitror - actum est ut, dum in armis adversus Eduardum, Anglie regem, ea in pugna in qua Iohannes, Francorum rex, captus est, ipsi Iohanni militaret, cerneretque rem aliter agi quam in thalamis matronarum, pusillanimis, rege suo relicto, terga daret, sinistro suo omine satellitibus florentinis, qui tunc forte militiam mercennariam Iohanni prestabant, factus obvius, turpissimis redargutus verbis ab eis, in hostes redactus est, et equo deiectus, ac ex adverso vulnere viribus exhaustus - ut fama fert - a florentino satellite Eduardo militante cognitus, iugulum dare coactus est, ut qui in sanguinem Florentinorum sevierat florentina manu suum vita privatus effunderet. Et sic exitialis, dolosus, scelestusque Gualterius, deiectus, fugatus atque oppressus est, in diem potius quam meruerat deveniens quam venisset.
|
|