|
|
- D e c a s i b u s v i r o r u m i l l u s t r i u m
L i b e r n o n u s
- ________________________________________________
XXII.
AUTOR PATIENTIAM COMMENDAT
ET SUADET.
Theodorum extollit antiquitas, et admiratur Grecia Anaxarcum, sic et suum Scevolam miris laudibus celebrem Roma facit; eo quod constanti pectore hic Ieronimi candentes laminas extinxerat humore corporeo; ille Nicocreontis cyprii fatigatis tortoribus excisa dentibus lingua ora fedavit; et alius quod ob errorem non occisi Porsenne flammis manum exurendam tradiderit. Grandia quippe et admiratione dignissima sunt, et discolis etiam vix credenda. Sed assint qui hos sacra quadam facundia posteritati etiam reliquere celebres, et hinc suos inde nostrum palis alligatum agmen inspiciant, et videant quam illorum ridiculus vetus stupor sit, si nostrorum novissimo comparetur. Prisci quippe nec uno sub iudice, nec eodem seculo, et distanti inter se terrarum tractu, ex phylosophie seu frugalitatis laribus doctrina laboribusque durati, in supplicium venere tracti. Moderni secus. Nam his dies, locus, et carnifex idem, et ex quadam - ut ita loquar - molliciei atque deliciarum officina tormenta et carceres subiere, et inde, defatigatis aculeis et cruciatoribus superatis, gregatim extremum ignis tulere incendium. Inter hostes illi, adversum se in gratiam tyrannorum ferociter clamitantes: inter amicos et consanguineos isti, audientes hinc preconem vociferantem et salutem confitentibus pollicentem, et inde lacrimis atque precibus ne perseverantia in suam irent perniciem suaderi, et tandem concremati membratim. Quod nullis ante seculis auditum est, et potissime quenquam pertulisse volentem. Quid inquient de patientia suppliciorum veterum mirabundi, si nostrorum inspexerint? Nil habent equidem quid mirentur, quin imo unde in nostris obstupeant, et vix verum arbitrentur, ni mirabile viderint. Potest profecto unus in suo secum proposito invictus et obstinate persistere; sed cernere numero quinquaginta sex homines, non eodem sub celo genitos, non eisdem moribus educatos, non eruditos doctrinis, non previsos et ex composito structos, non uno reclusos carcere, nec in aliquo nisi in professione conformes, adeo in costantiam convenisse, ut non cruciatus aut imminentis mortis terrore discrepantem a ceteris unum fore, in tam grande monstrum excedit, ut auferatur facile fides verbis. Nec dubium: sola illos veritas fecit unanimes. O inclita virtus et ceterarum inconcussa basis! tu regnorum iacturas indefesso robore calcas, indignationum procellosos impetus sacra inmobilitate repellis, parentum lacrimas in natorum funere comprimis, paupertatis onera duratis in callum humeris perfers; nil tibi laboriosum, nil inportabile, nil penitus durum aut difficile est; quin imo tante es efficacie, ut inter vermes Iob, Stephanum inter saxa, et inter carbones ignitos Laurentium - ut de ceteris taceam - non solum fortes, sed summo Regi acceptos inclita reddere potueris. Ite igitur in hanc, mortales, et eam, regibus servisque eque liberalem, totis amplectite viribus, eiusque ope quascunque superate fortunas, et ad eius instar pedes infigite, ne, more frondium ventorum flatibus agitati et tandem in risum intuentium per inane devecti, in cloacas quiescente spiritu decidatis. Discite suis monitis virile robur assumere, et levitatem dedignari femineam, ut, si casus afferat, a fortissimo Templariorum agmine non divertat vestrarum mentium gravitas.
|
|