|
|
- D e c a s i b u s v i r o r u m i l l u s t r i u m
L i b e r n o n u s
- ________________________________________________
XXI.
DE IACOBO,
MAGISTRO TEMPLARIORUM.
Aiunt veteres, post subactum a Gottifredo, clarissimo Lotheringie duce, Ierusalem regnum, quosdam pios homines et militari disciplina conspicuos, eo quod peregrinos veneranda loca devotione visitantes Turcorum incursionibus et latrociniis infestari viderent, Deo suam militiam devovisse, et apud Ierosolimam commorantes, peregrinantibus ultro sua subsidia inpendebant. His primo numerus parvus et magister unus et voluntaria paupertas et habitatio in porticibus templi fuit, ex qua etiam sortiti cognomen. Successu temporis, cum plurimi pio operi adhererent, ab Honorio, pontifice summo, pallium album pro habitu et vite regula concessa est. Cui pallio postmodum ab Eugenio successore rubra crux superaddita cui militarent clarius argumentum prebuit. Sane, dum penes eos paupertas, noverca libidinum, viguit, militia, votum et vivendi exhibita norma optime observata, facti sunt sanctitate florentes. Attamen, dum pio labori undique cristianorum opes affluenter opem afferunt, sensim militantium mentes subintrare delitie atque libidines cepere, et uti a principio, relictis perituris divitiis, homines sacrum subibant onus, sic in processu quasi ad paratos thesauros ceperunt, inpatientes inopie, evolare. Inde castris urbibus et populis imperare; sibi quietem, servis bella committere; et militie magistratum, oneris olim officium, in honorem potissimum sublimare. Nec dubium: quantum augebatur potentia, tantum minuebatur et sanctitas. Quibus, sic in declivium a virtute labentibus, Iacobus, de quo sermo futurus est, burgundus origine et ex dominis Molai genitus, ingentis animi iuvenis, cum lege gallica filio natu maiori cessissent omnes patrie dignitates, pauper effectus, excussurus iam imperantis fratris iugum, ut aliquando ad maiora posset extolli, ad preparatum refugium - scilicet Templariorum militiam - se se contulit. In qua prefectus prioratui ditissimo, perseverans, moriente magistro, interventu principum, ab his quorum iuris erat in magisterium sublimatus, emicuit, equidem non parvum humani splendoris insigne. Tam fulgido igitur in fastigio sanxit Fortuna plurium ruina huius saturare livores; actumque est ut Phylippi, Francorum regis, cuius filium ex sacro fonte susceperat, indignationem incurreret, et ob avaritiam arbitratum eundem Phylippum, non solum in Iacobum, verum in omnem militarem Ordinem conspirasse. Qua eo ventum est, ut, permittente Clemente V, pontifice summo, Templariorum primates omnes una et eadem die, Phylippi iussu, per omne eius regnum capti, detinerentur una cum Iacobo, Ordinis tam ingentis magistro, et inde presidiis regiis occupata Templariorum oppida, thesauri, ornatus omnes cum omni suppellecti; et sic homines, in regiam potestatem redacti captivique, demum ducti Parisius. Quibus diu servatis in vinculis, cum varia et obscena obiecta essent, et frustra cunta negantibus pro salute sua suasiones apposite, asserentibusque, si iusti iudicis daretur copia, se in contrarium probaturos, rex irritatus exarsit, iussitque quod blanditiis extorqueri non poterat expeteretur tormentis. Quibus ingestis incassum, magistro cum tribus sociis reservato, ceteri si in proposito perseverent damnati incendio coram deducti sunt. Erat omnibus uti sanguinis claritas, sic et etas florida et robur animi inconcussum. Verum cum, post longam sed frivolam examinationem, iussu regis singuli essent palis singulis alligati, et circum lignorum strues apposita, et ante oculos staret ignis et carnifex, et voce precona confitenti promissa salus atque libertas, nemini ex omnibus ab amicis et necessariis flentibus orantibusque persuaderi potuit ut irato cederet regi, et confessione sua sue parceret vite, potius quam tam obstinate in suam iret perniciem. Sed cum unanimes sepe dicta firmarent, cepere tortores uni, et reliquis subsequenter, primo ungule pedis admovere igne, et inde paulatim ascendendo per omne corpus deducere; ob quod quanto cruciatu affligerentur miseri, voces imo mugitus in celum ostendebant astantibus facile. In quibus se veros cristianos aiebant, et sanctissimam eorum esse ac fuisse religionem. Et sic omne corpus exuri atque consumi, usque ad exhalationem spiritus, permisere; nec unus a tam constanti proposito cruciatu separari potuit. Dicerem eos tam perseveranti fortitudine avari regis vicisse perfidiam, ni eo moriendo tendissent quo eius appetitus inexplebilis cupiebat. Esto non minor ob hoc eorum gloria fuerit, si, recto preeligentes iudicio, inter tormenta potius defecisse, quam adversus veritatem dixisse, maluere, aut iuste quesitam famam turpissimi sceleris confessione maculasse. Hec igitur in deiectum Iacobum prima fuere Fortune iacula. Qui, cum tedio diuturni carceris esset attritus, Lugdunum deductus et exortationibus variis suasus, quedam ex oppositis Clementi, pontifici summo, confessus est. Quam ob rem, retractus Parisius, dum coram duobus legatis ex latere et rege sententia legeretur, per quam et sua liberatio et Ordinis sui damnatio apparebat, ipse cum uno ex sociis, qui Delphini viennensis frater erat, petiit alta voce silentium. Quo concesso, audiente multitudine circunfusa, se voce integra persancte mori dignos testati sunt, non eo quidem quod ea que legebantur aliquando commisissent, verum quantum suasionibus summi pontificis regisque se seducere, et in infandam periture glorie cupiditatem trahere adeo permisissent, ut primo tam celebrem Ordinem, tam sacra religione conspicuum, tam longa patrum observatione probatum, turpi maculassent mendacio, ac deinde tot insignes vires, tot fortes commilitones, tot socios, tot fratres, ante se pro veritate consumptos, decepissent, damnanda suggestione decepti. Hinc acris in deletionem Templariorum secuta sententia; et Iacobus, cum fratre Delphini, reliquis duobus in detestabilem vitam relictis, ad supplicium illatum ceteris deductus est. Quod ambo, rege spectante, intrepide et constanter subiere, nil aliud, quousque illis ingentes spiritus suffecere, quam qui dudum occubuere testantes. Et sic qui pridie suo fulgore regis tam maximi invidiam irritare potuit - ut aiebat Boccaccius, genitor meus, qui tunc forte Parisius negotiator honesto cum labore rem curabat augere domesticam et se his testabatur interfuisse rebus - ictu Fortune atrocissimo factus cinis, in compassionem sui miseros etiam provocavit.
|
|