|
|
- D e c a s i b u s v i r o r u m i l l u s t r i u m
L i b e r n o n u s
- ________________________________________________
XVIII.
REVOLUTI QUIDAM.
Perscrutabar post hec animo mentem patris imperantis in mortem tam egregii filii, ut cernerem nunquid tam potens fuerit obdurata nequitia, ut non unam saltem lacrimulam dare mortuo permisisset. Et ecce ipsum Fredericum, senem, flentemque tam ingratitudinem suam in venerabilem atque sacrosantam Ecclesiam, quam sevitiam in filium, execrantemque Manfredi nequitiam, qua ante diem se in mortem compulsum ferebat, venientem vidi. Edepol, dum illum intuerer, pausillum sedata compassio est quam Henrico gerebam!
Inde et Manfredus insuper incedebat, et se perfidia Apulorum regno ac vita privatum mestissimus asserebat.
Sic et frater eius, Entius, olim Sardinie rex, longum Bononiensium carcerem querebatur. Sequebatur et Fredericus, regis Castelle filius, et se longa atque mercennaria militia fatigatum, et postremo fratris sententia cesum turpiter, affirmabat.
Post hos et Maumeth, Persarum rex, suum infortunium flebat misere, quod ab Argone, quem carceratum occidi preceperat, illi regnum cum vita subtractum sit.
Quos omnes Carolus, rex olim Ierusalem et Sicilie, sequebatur, non equidem depressa fronte aut ore lacrimis madido, seu lugubri veste contectus, quin imo vultu retente fortitudinis insigni et incessu quodam elato, quasi ruinas adversantis Fortune spiritu calcaret ingenti. Cui cum moltitudo illico strepentium cessisset, agnovi, ut saltem semiplene describerem eius gloriam et erumnas, locum esse concessum.
|
|