|
|
-
- D e m u l i e r i b u s c l a r i s
- ________________________________________________
LXXXI.
DE IULIA, GAII CESARIS DICTATORIS FILIA.
Iulia et genere et coniugio forsan totius orbis fuit clarissima mulierum; sed longe clarior amore sanctissimo et fato repentino. Nam a Gaio Iulio Cesare ex Cornelia coniuge, Cynne quater consulis filia, unica progenita est. Qui Iulius ab Enea, inclito Troianorum duce, per multos reges et alios medios paternam duxit originem; maternam vero ab Anco, quondam Romanorum rege; gloria bellorum atque triunphorum et dictatura perpetua insignis plurimum homo fuit. Nupsit preterea Pompeio Magno, ea tempestate Romanorum clarissimo viro, qui in vincendis regibus, deponendis eisque de novo faciendis, nationibus subigendis, pyrratis extinguendis, favorem romane plebis obtinendo, et regum orbis totius clientelas acquirendo, non terras tantum sed celum omne fatigavit diu. Quem adeo illustris mulier, esto iuvencula et ille provectus etate, ardenter amavit, ut ob id inmaturam mortem quesierit. Nam, cum Pompeius in comitiis edilitiis sacrificaturus ab hostia quam tenebat, ex suscepto vulnere se in varia agitante, plurimo respergeretur sanguine, et ob id vestibus illis exutus domum alias induturus remicteret, contigit ut deferens ante alios Iuliam pregnantem haberet obviam. Que cum vidisset viri cruentas vestes, ante quam causam exquireret, suspicata non forsan Pompeio fuisset violenta manus iniecta, quasi non illi dilectissimo sibi viro occiso super vivendum foret, in sinistrum repente delapsa timorem, oculis in tenebras revolutis, manibus clausis concidit et evestigio expiravit, non solum viri atque civium romanorum sed maximo totius orbis ea etate incomodo.
|
|