B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


Iohannis Boccaccii de Certaldo De mulieribus claris
ad Andream de Acciarolis de Florentia, Alteville comitissam,
liber incipit feliciter.

     Scripsere iam dudum non nulli veterum sub compendio de viris illustribus libros, et nostro evo - latiori tamen volumine et accuratiori stilo - vir insignis et poeta egregius Franciscus Petrarca, preceptor noster, scribit; et digne. Nam qui, ut ceteros anteirent claris facinoribus, studium omne substantias sanguinem et animam exigente oportunitate posuere, profecto ut eorum nomen in posteros perpetua deducatur memoria meruere. Sane miratus sum plurimum adeo modicum apud huiusce viros potuisse mulieres, ut nullam memorie gratiam in speciali aliqua descriptione consecute sint, cum liquido ex amplioribus historiis constet quasdam tam strenue quam fortiter egisse non nulla. Et si extollendi sunt homines dum concesso sibi robore magna perfecerint, quanto amplius mulieres, quibus fere omnibus a natura rerum mollities insita et corpus debile ac tardum ingenium datum est, si in virilem evaserint animum et ingenio celebri atque virtute conspicua audeant atque perficiant etiam difficillima viris, extollende sunt? Et ideo, ne merito fraudentur suo, venit in animum ex his quas memoria referet in glorie sue decus in unum deducere; eisque addere ex multis quasdam quas aut audacia seu vires ingenii et industria aut nature munus vel fortune gratia seu iniuria notabiles fecit; hisque paucas adnectere que, etsi non memoratu dignum aliquid fecere, causas tamen maximis facinoribus prebuere. Nec volo legenti videatur incongruum si Penelopi, Lucretie, Sulpitieve pudicissimis matronis inmixtas Medeam Floram Semproniamque compererint vel conformes eisdem, quibus pregrande sed pernitiosum forte fuit ingenium. Non enim est animus michi hoc claritatis nomen adeo strictim summere, ut semper in virtutem videatur exire: quin imo in ampliorem sensum, bona cum pace legentium, trahere et illas intelligere claras quas quocunque ex facinore orbi vulgato sermone notissimas novero; cum et inter Leonidas Scipiones Catonesque atque Fabritios, viros illustres, seditiosissimos Graccos versipellem Hanibalem proditorem Iugurtam cruentos civilis sanguinis Syllam Mariumque et eque divitem et avarum Crassum aliosque tales sepe legisse meminerim. Verum, quoniam extulisse laudibus memoratu digna et depressisse increpationibus infanda non nunquam, non solum erit hinc egisse generosos in gloriam et inde ignavos habenis ab infaustis paululum retraxisse, sed id restaurasse quod quarundam turpitudinibus venustatis opusculo demptum videtur, ratus sum quandoque historiis inserere non nulla lepida blandimenta virtutis, et in fugam atque detestationem scelerum aculeos addere; et sic fiet ut, inmixta hystoriarum delectationi, sacra mentes subintrabit utilitas. Et ne more prisco apices tantum rerum tetigisse videar, ex quibus a fide dignis potuero cognovisse amplius in longiusculam hystoriam protraxisse non solum utile sed oportunum arbitror, existimans harum facinora non minus mulieribus quam viris etiam placitura. Que cum, ut plurimum, hystoriarum ignare sint, sermone prolixiori indigent et letantur.
     Attamen visum est, ne omiserim, excepta matre prima, his omnibus fere gentilibus nullas ex sacris mulieribus hebreis cristianisque miscuisse; non enim satis bene conveniunt nec equo incedere videntur gradu. He quippe ob eternam et veram gloriam sese fere in adversam persepe humanitati tolerantiam coegere, sacrosancti preceptoris tam iussa quam vestigia imitantes, ubi ille, seu quodam nature munere vel instinctu, seu potius huius momentanei fulgoris cupiditate percite, non absque tamen acri mentis robore devenere, vel Fortune urgentis inpulsu non nunquam gravissima pertulere. Preterea he, vera et indeficienti luce corusce, in meritam eternitatem non solum clarissime vivunt, sed earum virginitatem castimoniam sanctitatem virtutem, et in superandis tam concupiscentiis carnis quam suppliciis tiramnorum invictam constantiam ipsarum, meritis exigentibus, singulis voluminibus a piis hominibus, sacris literis et veneranda maiestate conspicuis, descriptas esse cognoscimus; ubi illarum merita, nullo in hoc edito volumine speciali - uti iam dictum est - et a nemine demonstrata, describere quasi aliquale reddituri premium inchoamus. Cui quidem pio operi ipse rerum omnium pater Deus assit; et, laboris assumpti fautor, quod scripsero in suam veram laudem scripsisse concedat.