B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Ioannes Boccaccio
1313 - 1375
     
   


D e   m u l i e r i b u s   c l a r i s

________________________________________________


I.
DE EVA, PARENTE PRIMA.


     Scripturus igitur quibus fulgoribus mulieres claruerint insignes, a matre omnium sumpsisse exordium non apparebit indignum. Ea quippe, vetustissima parens uti prima, sic magnificis fuit insignis splendoribus. Nam, non in hac erumnosa miseriarum valle - in qua ad laborem ceteri mortales nascimur - producta est nec eodem malleo aut incude etiam fabrefacta, seu eiulans nascendi crimen deflens aut invalida ceterorum ritu venit in vitam, quin imo - quod nemini unquam alteri contigisse auditum est - cum iam ex limo terre rerum omnium Faber optimus Adam manu compegisset propria, et ex agro cui postea Damascenus nomen inditum est in orto delitiarum transtulisset eumque in soporem solvisset placidum, artificio sibi tantum cognito ex dormientis latere eduxit eandem, sui compotem et maturam viro, et loci amenitate atque sui Factoris letabundam intuitu, inmortalem et rerum dominam, atque vigilantis iam viri sociam, et ab eodem Evam etiam nominatam.
     Quid maius, quid splendidius potuit unquam contigisse nascenti? Preterea hanc arbitrari possumus corporea formositate mirabilem: quid enim Dei digito factum est quod cetera non excedat pulchritudine? Et quamvis formositas hec annositate peritura sit aut medio in etatis flore parvo egritudinis inpulsu lapsura, tamen, quia inter precipuas dotes suas mulieres numerant, et plurimum ex ea glorie mortalium indiscreto iudicio iam consecute sunt, non superflue inter claritates earum tanquam fulgor precipuus et apposita est et in sequentibus apponenda veniet.
     Hec insuper tam iure originis quam incolatus paradisi civis facta, et amicta splendore nobis incognito, dum una cum viro loci delitiis frueretur avide, invidus sue felicitatis Hostis nepharia illi suasione ingessit animo, si adversus unicam sibi legem a Deo inpositam iret, in ampliorem gloriam iri posse. Cui dum levitate feminea magis quam illi nobisque oportuerit crederet, seque stolide ad altiora conscensuram arbitraretur, ante alia blanda quadam suggestione virum flexibilem in sententiam suam traxit; et in legem agentes arboris boni et mali poma dum gustassent, temerario ausu seque genusque suum omne futurum ex quiete et eternitate in labores anxios et miseram mortem et ex delectabili patria inter vepres glebas et scopulos deduxere. Nam, cum lux corusca qua incedebant amicti abiisset, a turbato Creatore suo obiurgati, perizomatibus cincti, ex delitiarum loco in agros Hebron pulsi exulesque venere. Ibi egregia mulier, his facinoribus clara, cum prima - ut a non nullis creditum est - vertente terram ligonibus viro colo nere adinvenisset, sepius dolores partus experta est, et quibus ob mortem filiorum atque nepotum angustiis angeretur animus eque misere passa, et - ut algores estusque sinam et incomoda cetera - fessa laboribus moritura devenit in senium.