<<< indicem  <<< retro  porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
  Nicolaus de Autrecourt
ca. 1295/98 - 1369

 
 
   
   



E p i s t o l a e

S e c u n d a   e p i s t o l a
M a g i s t r i   N i c o l a i
d e   A u t r i c o r t
a d   B e r n a r d u m


_________________________________

 
 
(1) (A21f/B39r) Reverende Pater Frater Bernarde, subtilitatis vestre profunditas admiranda menti mee merito redderetur, si scirem vos habere evidentem notitiam de substantiis abstractis. Et nedum si scirem, verum etiam si in animo levi credulitate tenerem. Et non solum si estimarem (B39v) vos habere veram notitiam de abstractis, verum etiam si de coniunctis. Idcirco vobis, Pater, affirmanti vos habere evidentem notitiam de scibilibus sic altis, volo animum meum dubitantem et anxium aperire, quatinus habeatis materiam trahendi me et alios ad consortium sic magnorum.

(2) Et primum, quod occurrit in ordine dicendorum, est istud primum: Contradictoria non possunt simul esse vera.

(3) Circa quod occurrunt duo. Primum est, quod istud est primum principium negative exponendo, quo nihil est prius. Secundum, quod ocurrit, est, quod istud est primum affirmative vel positive, quod est quocunque alio prius.

(4) Et hec duo probantur uno medio sic: Omnis certitudo a nobis habita resolvitur in istud principium, et ipsum non resolvitur in aliquod aliud sicut conclusio in principium suum. Igitur sequitur, quod ipsum est primum duplici primitate. Consequentia nota est ex quid nominis huius nominis «primum» secundum utramque acceptionem datam. Antecedens probatur quoad duas partes. Et primo quantum ad primam partem, scilicet quod omnis certitudo nostra citra istam certitudinem resolvitur in istud principium, de quo tu dicis te esse certum, proponam istam consequentiam: Possibile est sine aliqua contradictione, que exinde sequatur, quod apparebit tibi sic esse et tamen non sic erit. Igitur non es certus evidenter, quod sic sit. Clarum est mihi, quod, si admitterem antecedens esse verum, quod ego concederem consequentiam esse veram, et per consequens non essem simpliciter evidenter certus, de quo dicebam me esse certum.

(5) Ex hoc clarum est, quod in nostrum principium dictum omnis nostra certitudo resolvitur et ipsum non resolvitur in aliud sicut conclusio in principium. Patet ex hoc, quod omnia resolvuntur in ipsum, ut dictum est, et sequitur: Istud est prius omni alio, quod non est ipsum, ergo nihil est eo prius. Et ita primum est duplici primitate supradicta.

(6) Tertium, quod occurit, est, quod contradictio est affirmatio et negatio unius et eiusdem et cetera, ut solet communiter dici.

(7) Ex istis infero corollarium, scilicet quod certitudo evidentie habita in lumine naturali est certitudo simpliciter, quia est certitudo habita virtute primi principii, cui lex nulla vera contradicit nec contradicere potest. Et ideo, quod est demonstratum in lumine (B40r) naturali, est demonstratum simpliciter. Nec per aliquam potentiam posset fieri, quod oppositum consequentis staret simul cum antecedente, sicut nec aliqua potentia potest facere, quod contradictoria sint simul vera.

(8) Secundum corollarium, quod infero circa istud, est, quod certitudo evidentie non habet gradus, ut si sint due conclusiones, de quarum qualibet sumus certi evidenter, non sumus magis certi de una quam de alia. Nam, ut dictum est, omnis certitudo reducitur in idem primum principium. Vel igitur ille conclusiones eque immediate reducuntur in idem primum principium, et ita non, unde magis simus certi de una quam de alia, vel una mediate et alia immediate. Et adhuc hoc non obstat, quia reductione facta in primum principium eque certi sumus de una sicut de alia, ut geometra dicit se esse ita certum de secunda conclusione sicut de prima, et ita de tertia et sic de aliis, licet propter pluralitatem deductionum non poterit in prima consideratione esse ita certus de quarta vel tertia, sicut de prima.

(9) Tertium corollarium, quod infero iuxta dicta, est, quod excepta certitudine fidei, nulla est alia certitudo nisi certitudo primi principii vel que in primum principium potest resolvi. Nam nulla est certitudo nisi illa, cui non subest falsum, quia, si esset aliqua, cui posset subesse falsum, sit ita, quod ei subsit falsum; tunc, cum remaneat per te ipsa certitudo, sequitur, quod aliquis erit certus de eo, cuius oppositum sine contradictione est verum.

(10) Quartum corollarium est istud, quod aliqua forma sillogistica est immediate reducta in primum principium, quia hac demonstrata conclusio vel est immediate reducta, et sic propositum, vel mediate, et sic erit processus in infinitum, vel oporteret devenire ad aliquam, que immediate sit in primum principium reducta.

(11) Quintum corollarium: In omni consequentia immediate reducta in primum principium consequens et ipsum totum antecedens vel pars ipsius antecedentis sunt idem realiter, quia si sic non esset, tunc non esset immediate evidens, quin sine (A21v) contradictione antecedens et oppositum consequentis possunt simul stare in veritate.

(12) Sextum corollarium, quod in omni consequentia evidenti reducibili in primum principium per quotvis media consequens est idem realiter cum antecedente vel cum parte significati per antecedens. Ostenditur sic, quia, si ita sit, quod aliqua conclusio reducatur per tria media in certitudinem primi principii, consequens erit idem realiter cum antecedente vel cum parte (B40v) significati per antecedens per quintum corollarium et similiter in secunda propter idem et in tertia similiter propter idem. Et ita sequitur, cum in prima consequentia consequens sit idem realiter cum antecedente vel cum parte significati per antecedens et in secunda similiter et similiter in tertia, sic a primo ad ultimum sequitur, quod in istis consequentiis ordinatis ultimum consequens erit realiter idem cum primo antecedente vel cum parte significati per antecedens.

(13) Iuxta ista dicta posui alias inter ceteras conclusiones unam, que fuit ista: Ex eo, quod aliqua res est cognita esse, non potest evidenter evidentia reducta in primum principium vel in certitudinem primi principii inferri, quod alia res sit.

(14) Inter cetera media, que multa fuerunt, adduxi istud medium: In tali consequentia, in qua ex una re inferretur alia, consequens non esset idem realiter cum antecedente vel cum parte significati per antecedens. Igitur sequitur, quod talis consequentia non esset evidenter nota evidentia primi principii descripta. Antecedens est ab adversario concessum et positum. Consequentia apparet ex descriptione contradictionis, que est affirmatio et negatio unius et eiusdem et cetera. Cum igitur nunc consequens non sit idem realiter cum antecedente vel cum parte antecedentis, manifestum est, quod, esto, quod oppositum consequentis et antecedens forent simul vera, adhuc non esset affirmatio et negatio unius et eiusdem et cetera.

(15) Sed respondet Bernardus dicens, quod, licet ibi non sit contradictio formalis propter causam dictam, tamen est contradictio virtualis. Virtualem autem contradictionem appellat, ex qua potest evidenter inferri formalis.

(16) Sed contra istud manifeste argui potest ex quinto et sexto corollariis supradictis. Nam ibi ostensum est, quod in omni consequentia reducibili in certitudinem primi principii immediate vel mediate oportet, quod consequens primo datum vel ultimo sit idem realiter cum antecedente primo dato vel cum parte eius.

(17) Item ex alio potest manifeste redargui. Nam sic dicit, quod licet in consequentia, in qua ex una re infertur alia, non sit contradictio formalis, est tamen virtualis, ex qua potest evidenter inferri formalis. Sit igitur exempli gratia proposita consequentia: a est, ergo b est. Si igitur ex istis proportionibus «a est», «b non est» posset contradictio formalis evidenter inferri, vel igitur hoc esset recipiendo consequens vel consequentia unius istarum propositionum (B41r) vel utriusque istarum propositionum. Sed qualitercunque, non habetur propositum. Nam ipsa consequentia vel essent idem realiter cum ipsis antecedentibus vel non. Si eadem, igitur sicut non erit contradictio formalis inter ipsa consequentia, propter quod non esset ibi affirmatio et negatio unius et eiusdem, sic nec inter antecedentia. Sicut si non est contradictio formalis dicere, quod homo esset et equus non esset, sic nec esset contradictio formalis dicere, quod animal rationale esset et quod animal hinnibile non esset et propter eandem rationem. Si autem dicatur, quod ista consequentia differrent a suis antecedentibus, tunc sicut prius consequentia non evidenter reducta ad certitudinem primi principii, cum oppositum consequentis posset stare cum quolibet significato per antecedens sine contradictione. Et si dicatur, quod est contradictio virtualis, ex qua potest inferri formalis, procedetur ut prius. Et ita procederetur in infinitum, vel oportebit dicere, quod in consequentia evidenti simpliciter consequens sit idem in significando cum antecedente vel cum parte significati per antecedens.

(18) Et verum est, quod Pater iste circa istam materiam dixit, quod non esset verum dicere, quod in consequentia evidenti simpliciter oporteat, quod oppositum consequentis et antecedens contradicant, nam ait, quod hic est aperta instantia: Omne animal currit, ergo omnis homo currit. Nam contradictorium consequentis et antecedens possunt simul esse falsa, et ita non opponuntur contradictorie, sed in rei veritate istud nullo modo impedit. Nam non volo dicere, quod oppositum consequentis debeat esse contradictorium antecedenti, nam in multis consequentiis antecedens potest plus significare quam consequens, licet consequens significet partem illius, quod significat antecedens, ut est in proposita consequentia: Domus est, igitur paries est. Et ideo ratione huius oppositum consequentis et antecedens possunt (A22r) simul esse falsa. Sed volo, quod in consequentia evidenti oppositum consequentis et antecedens vel pars significati eius opponuntur contradictorie. Manifestum est, quod sic est in omni bono sillogismo, nam cum nullus terminus recipiatur in conclusione, quin fuerit receptus in premissis, et ita oppositum conclusionis et aliquod significatum per premissas opponuntur contradictorie. Et ita debet esse in omni entimemate bono, quia entimema (B41v) non concludit nisi virtute propositionis subintellecte, et ita est mentaliter quidam sillogismus.

(19)Item ad conclusionem principalem adduxi talem rationem: Nunquam virtute alicuius consequentie potest inferri maior identitas extremorum ad invicem quam fuit extremorum ad medium, quia hec non infertur nisi virtute illius. Sed oppositum huius continget, si ex eo, quod una res est ens, posset evidenter inferri, quod alia res esset ens, quia conclusionis predicatum et subiectum significant idem realiter, ista vero non sunt idem realiter cum medio, quod ponitur alia res.

(20) Sed contra propositam regulam instat Bernardus, quia sequitur evidenter evidentia reducta ad certitudinem primi principii: Albedo est, ergo alia res est, quia albedo non posset esse, nisi aliquid teneret ipsam in esse. Item sequitur: a est nunc primo, ergo alia res est. Item: Ignis est approximatus stuppe et non est impedimentum, ergo calor erit.

(21) Ad istas instantias alias dedi multas responsiones. Sed pro nunc dico, quod si instaret mille talibus instantiis, vel oportet, quod dicat, quod non sunt ad propositum, vel quod, si sint ad propositum, nihil tamen concludunt contra me, quia vel in talibus consequentiis, quas ipse facit, consequens est idem realiter in significando cum toto antecedente vel cum parte antecedentis, et sic nihil ad propositum, quia tunc concederem eas esse evidentes et nihil contra me. Si vero dicatur, quod consequens non est idem cum antecedente aut parte eius, et tunc, si concedo oppositum consequentis cum antecedente esse simul vera, patet, quod non concedo contradictoria, quia, cum contradictio sit unius et eiusdem et cetera. Et sic talis consequentia non est evidens evidentia primi principii, quia hec appellabatur evidentia primi principii, quando, si concederetur oppositum consequentis stare cum antecedente, concederentur contradictoria simul esse vera. Licet enim concedens in ista consequentia: Domus est, ergo paries est, quod domus sit et paries non sit, non concedat contradictoria simul esse vera ex eo, quod iste propositiones non sunt contradictorie: «Domus est» et «Paries non est», eo quod simul possunt esse false; tamen concedit (B42r) contradictoria ex alio, quia significans domum esse, significat parietem esse, et tunc contradictio est, quod paries sit et paries non sit.

(22) Ex ista regula sic declarata cuicunque habenti intellectum infero, quod nunquam Aristoteles habuit notitiam evidentem de aliqua substantia alia ab anima sua, intelligendo substantiam quandam rem aliam ab obiectis quinque sensuum et a formalibus experientiis nostris. Et ideo est, quia de tali re habuisset notitiam ante omnem discursum, quod non est verum, cum non appareant intuitive, et iterum rustici scirent tales res esse. Nec sciuntur ex discursu, scilicet inferendo ex perceptis esse ante omnem discursum, quia ex una re non potest inferri, quod alia res sit, ut dicit conclusio supra posita.

(23) Et si de coniunctis non habuit, multo minus de abstractis habuit notitiam evidentem.

(24) Ex his sequitur, placeat vel non placeat, nec mihi imponant, sed rationi vigenti, quod Aristoteles in tota philosophia sua naturali et metaphysica vix habuit talem certitudinem de duabus conclusionibus et fortasse nec de una, et equaliter vel multo minus Frater Bernardus, qui non preferret se Aristoteli.

(25) Et non solum non habuit evidentem notitiam, immo, licet non teneam, sed habeo unam rationem, quam nescio solvere, ad probandum, quod nec habuit notitiam probabilem. Nam aliquis non habet notitiam probabilem de aliquo consequente virtute alicuius antecedentis, de quo non est evidenter certus, utrum consequens fuerit aliquando simul cum antecedente. Sic enim, si quis bene consideret realiter notitia probabili, ut, quia mihi fuit evidens aliquando, quod quando ponebam manum ad ignem, eram calidus, ideo probabile est mihi, quod si nunc ponerem, quod essem calidus. Sed ex regula supra dicta sequitur, quod nunquam fuit alicui evidens, quod positis istis rebus apparentibus ante omnem discursum essent quedam alie res, utpote alie, que dicuntur substantie. Igitur sequitur, quod de existentia earum non habeamus probabilem notitiam. Non teneo conclusionem. Solvat, cui occurret solutio, dictam rationem. (B42v/A22v)

(26) Et quod de aliqua substantia coniuncta materiali alia ab anima nostra non habeamus certitudinem, apparet, quia demonstrato ligno vel lapide clarissime deducetur ex uno credito coaccepto. Nam cum omnibus apparentibus ante huiusmodi discursum poterit esse per aliquam potentiam, utpote divinam, quod ibi substantia non sit. Igitur in lumine naturali non infertur evidenter ex istis apparentibus, quod substantia sit ibi. Apparet consequentia ex supra declaratis. Nam dictum est, quod consequentia evidens in lumine naturali est simpliciter evidens, sic quod contradictio est, quod per aliquam potentiam posset fieri, quod oppositum consequentis stat cum antecedente. Et si dicit, quod consequentia est evidens, addito ad antecedens, quod Deus non faciat miraculum, istud reprobatur secundum ea, que dicta suntcu in simili in epistola prima ad Bernardum.

(27)
Suscipiatis, queso, Pater, ista dubia, et consulatis insipiente mee. Et credo, quod non ero obstinatus in suadenda veritate, ad quam viribus totis anhelo.

 
 
 
 
<<< indicem  <<< retro  porro >>>