<<< operis index   <<< retro   porro >>>
BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Aquinas

1224 - 1274

 

Summa contra gentiles

seu liber de veritate catholicae

fidei contra errores infidelium

 

1259 - 1265

 

________________________________________________________________

 

 

 

Autographus

 

Vat. lat. 9850, fol. 14 vb

 

Sed rursus difficile vel impossibile alicui videri potest quod unum et idem simplex, ut divina essentia, sit propria ratio sive similitudo di­versorum. nam, cum diversarum rerum sit distinctio ratione pro­priarum formarum, quod alicui secundum propriam formam simile fuerit, alteri necesse est ut dissimile inveniatur. secundum vero quod diversa aliquid commune habent, nihil prohibet ea similitudinem unam habere, sicut homo et asinus inquantum sunt animalia. (Lib. I, cap. 54, 1-2)

 

<<< operis index   <<< retro   porro >>>