BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas Aquinas

1224 - 1274

 

De unitate intellectus

contra Averroistas

 

Prooemium

 

________________________________________________________________

 

 

 

Sicut omnes homines naturaliter scire desiderant veritatem, ita naturale desiderium inest hominibus fugiendi errores et eos cum facultas affuerit confutandi. Inter alios autem errores indecentior esse videtur error quo circa intellectum erratur, per quem nati sumus devitatis erroribus cognoscere veritatem. Inolevit siquidem iam dudum circa intellectum error apud multos, ex dictis Averroys sumens originem, qui asserere nititur intellectum quem Aristotiles possibilem vocat, ipse autem inconvenienti nomine materialem, esse quandam substantiam secundum esse a corpore separatam, nec aliquo modo uniri ei ut forma; et ulterius quod iste intellectus possibilis sit unus omnium hominum. Contra que iam pridem plura conscripsimus; sed quia errantium impudentia non cessat veritati reniti, propositum nostre intentionis est iterato contra eundem errorem conscribere aliqua quibus manifeste predictus error confutetur.

Nec id nunc agendum est ut positionem predictam in hoc ostendamus esse erroneam quod repugnat veritati fidei christiane; hoc enim satis in promptu cuique apparere potest. Subtracta enim ab hominibus diversitate intellectus, qui solus inter anime partes incorruptibilis et immortalis apparet, sequitur post mortem nichil de animabus hominum remanere nisi unicam intellectus substantiam; et sic tollitur retributio premiorum et penarum et diversitas eorumdem. Intendimus autem ostendere positionem predictam non minus contra philosophie principia esse quam contra fidei documenta. Et quia quibusdam, ut dicunt, in hac materia verba Latinorum non sapiunt, sed Peripateticorum verba sectari se dicunt, quorum libros numquam in hac materia viderunt nisi Aristotilis, qui fuit secte peripatetice institutor, ostendemus primo positionem predictam eius verbis et sententie repugnare omnino.