B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


Q u a e s t i o n e s   d i s p u t a t a e
D e   a n i m a


Q u a e s t i o   v i c e s i m a

____________________________________________________


     Vtrum anima separata
     singularia cognoscat?


     Vicesimo queritur utrum anima separata singularia cognoscat. Et uidetur quod non, quia de potentiis anime in anima separata remanet solus intellectus. Set intellectus obiectum est uniuersale et non singulare: scientia enim est uniuersalium, sensus autem singularium, ut dicitur in I De anima. Ergo anima separata non cognoscit singularia, set tantum uniuersalia.
     2. Preterea. Si anima separata cognoscit singularia, aut per formas prius acquisitas dum esset in corpore, aut per formas influxas. Set non per formas prius acquisitas, nam formarum quas anima per sensus acquirit dum est in corpore, quedam sunt intentiones indiuiduales que conseruantur in potentiis partis sensitiue, et sic remanere non possunt in anima separata, cum huiusmodi potentie non maneant in ea, ut ostensum est; quedam autem sunt intentiones uniuersales que sunt in intellectu, unde hee sole manere possunt. Set per intentiones uniuersales non possunt cognosci singularia. Ergo anima separata non potest cognoscere singularia per species quas acquisiuit in corpore. Similiter autem nec per species influxas, quia huiusmodi species equaliter se habent ad omnia singularia: ergo sequeretur quod anima separata omnia singularia cognosceret; quod non uidetur esse uerum.
     3. Preterea. Cognitio anime separate impeditur per loci distantiam: dicit enim Augustinus in libro De cura pro mortuis agenda quod anime mortuorum ibi sunt, ubi ea que hic fiunt omnino scire non possunt. Cognitionem autem que fit per species influxas non impedit loci distantia. Ergo anima non cognoscit singularia per species influxas.
     4. Preterea. Species influxe equaliter se habent ad presentia et futura: non enim influxus intelligibilium specierum est sub tempore. Si igitur anima separata cognoscit singularia per species influxas, uidetur quod non solum cognoscat presentia uel preterita, set etiam futura; quod esse non potest, ut uidetur, cum cognoscere futura sit solius Dei proprium; dicitur enim Ys. XLI: "Annuntiate que uentura sunt in futurum, et dicemus quia dii estis uos".
     5. Preterea. Singularia sunt infinita. Species autem influxe non sunt infinite. Non ergo anima separata per species influxas potest singularia cognoscere.
     6. Preterea. Id quod est indistinctum non potest esse principium distincte cognitionis. Cognitio autem singularium est distincta. Cum igitur forme influxe sint indistincte, utpote uniuersales existentes, uidetur quod per species influxas anima separata singularia cognoscere non possit.
     7. Preterea. Omne quod recipitur in aliquo recipitur in eo per modum recipientis. Set anima separata est immaterialis. Ergo forme influxe recipiuntur in ea immaterialiter. Set quod est immateriale non potest esse principium cognitionis singularium, que sunt indiuiduata per materiam. Ergo anima separata per formas influxas non potest cognoscere singularia.
     8. Set dicebat quod per formas influxas possunt cognosci singularia, licet sint immateriales, quia sunt similitudines rationum ydealium quibus Deus et uniuersalia et singularia cognoscit. - Set contra. Deus per rationes ydeales cognoscit singularia, in quantum sunt factrices materie, que est principium indiuiduationis. Set forme influxe anime separate non sunt materie factrices, quia non sunt creatrices: hoc enim solius Dei est. Ergo anima separata per formas influxas non potest cognoscere singularia.
     9. Preterea. Similitudo creature ad Deum non potest esse per uniuocationem, set solum per analogiam. Set cognitio que fit per similitudinem analogie est imperfectissima: sicut si aliquid cognosceretur per alterum in quantum conuenit cum illo in ente. Si igitur anima separata cognoscit singularia per species influxas in quantum sunt similes rationibus ydealibus, uidetur quod imperfectissime singularia cognoscat.
     10. Preterea. Dictum est in precedentibus quod anima separata non cognoscit naturalia per formas influxas, nisi in quadam confusione et in uniuersali. Hoc autem non est cognoscere singularia. Ergo anima separata non cognoscit singularia per species influxas.
     11. Preterea. Species ille influxe, per quas anima singularia ponitur cognoscere, non causantur a Deo immediate: quia secundum Dyonisium lex diuinitatis est infima per media reducere. Nec iterum causantur per angelum: quia angelus huiusmodi species causare non potest neque creando, cum nullius rei sit creator, neque transmutando, quia oporteret esse aliquod medium differens. Ergo uidetur quod anima separata non habeat species influxas per quas singularia cognoscat.
     12. Preterea. Si anima separata cognoscit singularia per species influxas, hoc non potest esse nisi dupliciter: uel applicando species ad singularia, uel conuertendo se ad ipsas species. Si applicando ad singularia, constat quod huiusmodi applicatio non fit accipiendo aliquid a singularibus, cum non habeat potentias sensitiuas que nate sunt a singularibus accipere. Relinquitur ergo quod hec applicatio fit ponendo aliquid circa singularia; et sic non cognoscet ipsa singularia, set hoc tantum quod circa singularia ponit. Si autem per species dictas cognoscit singularia conuertendo se ad ipsas, sequetur quod non cognoscet singularia nisi secundum quod sunt in ipsis speciebus. Set in speciebus predictis non sunt singularia nisi uniuersaliter. Ergo anima separata non cognoscit singularia nisi in uniuersali.
     13. Preterea. Nullum finitum potest super infinita. Set singularia sunt infinita. Cum igitur uirtus anime separate sit finita, uidetur quod anima separata non cognoscat singularia.
     14. Preterea. Anima separata non potest cognoscere aliquid nisi uisione intellectuali. Set Augustinus dicit, XII Super Genesim ad litteram, quod uisione intellectuali non cognoscuntur neque corpora, neque similitudines. Cum igitur singularia sint corpora, uidetur quod ab anima separata cognosci non possunt.
     15. Preterea. Vbi est eadem natura, et idem est modus operandi. Set anima separata est eiusdem nature cum anima coniuncta corpori. Cum igitur anima coniuncta corpori non possit cognoscere singularia per intellectum, uidetur quod nec anima separata.
     16. Preterea. Potentie distinguuntur per obiecta. Set propter quod unumquodque, et illud magis. Ergo obiecta sunt magis distincta quam potentie. Set sensus nunquam fiet intellectus. Ergo singulare, quod est sensibile, nunquam fiet intelligibile.
     17. Preterea. Potentia cognoscitiua superioris ordinis minus multiplicatur respectu eorumdem cognoscibilium quam potentia cognoscitiua inferioris ordinis: sensus enim communis est cognoscitiuus omnium que per quinque exteriores sensus apprehenduntur; et similiter angelus, una potentia cognoscitiua, scilicet intellectu, cognoscit uniuersalia et singularia, que homo sensu et intellectu apprehendit. Set nunquam potentia inferioris ordinis apprehendere potest id quod est alterius potentie que ab ea distinguitur, sicut uisus nunquam potest apprehendere obiectum auditus. Ergo intellectus hominis nunquam potest apprehendere singulare, quod est obiectum sensus, licet intellectus angeli cognoscat utrumque.
     18. Preterea. In libro De causis dicitur quod intelligentia cognoscit res in quantum est causa eis, uel in quantum regit eas. Set anima separata non causat neque regit singularia. Ergo non cognoscit ea.
     Sed contra. Formare propositiones non est nisi intellectus. Set anima, etiam corpori coniuncta, format propositionem cuius subiectum est singulare et predicatum uniuersale, ut cum dico 'Sortes est homo'; quod non potest facere nisi cognosceret singulare et comparationem eius ad uniuersale. Ergo etiam anima separata per intellectum cognoscit singularia.
     2. Preterea. Anima est inferior secundum naturam omnibus angelis. Set angeli inferioris ierarchie recipiunt illuminationes singularium effectuum; et in hoc distinguuntur ab angelis medie hierarchie, qui recipiunt illuminationes secundum rationes uniuersales effectuum, et ab angelis suppreme, qui recipiunt illuminationes secundum rationes uniuersales existentes in causa. Cum igitur tanto sit magis particularis cognitio, quanto substantia cognoscens est inferioris ordinis, uidetur quod anima separata multo fortius singularia cognoscat.
     3. Preterea. Quicquid potest uirtus inferior, potest superior. Set sensus potest cognoscere singularia, qui est inferior intellectu. Ergo et anima separata secundum intellectum potest singularia cognoscere.
     Responsio. Dicendum quod necesse est dicere quod anima separata quedam singularia cognoscat, non tamen omnia. Cognoscit autem singularia quedam quorum prius cognitionem accepit dum corpori esset unita: aliter enim non recordaretur eorum que gessit in uita, et sic periret ab anima separata conscientie uermis. Cognoscit etiam quedam singularia quorum cognitionem accepit post separationem a corpore: aliter enim non affligeretur ab igne inferni et ab aliis corporalibus penis que in inferno esse dicuntur. Quod autem non omnia singularia cognoscat anima separata secundum naturalem cognitionem ex hoc manifestum est quod anime mortuorum nesciunt ea que hic aguntur, ut Augustinus dicit.
     Habet igitur hec questio duas difficultates, unam communem et aliam propriam. Communis quidem difficultas est ex hoc quod intellectus noster non uidetur esse cognoscitiuus singularium, set uniuersalium tantum. Vnde cum Deo et angelis et anime separate non competat aliqua cognoscitiua potentia nisi solus intellectus, difficile uidetur quod eis singularium cognitio assit.
     Vnde quidam in tantum errauerunt, ut Deo et angelis singularium cognitionem subtraherent. Quod est omnino impossibile, nam hoc posito, et prouidentia diuina excluderetur a rebus, et iudicium Dei de humanis actibus tolleretur; auferrentur etiam ministeria angelorum, quos de salute hominum credimus esse sollicitos, secundum illud Apostoli: "Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis".
     Et ideo alii dixerunt Deum quidem et angelos, necnon et animas separatas, singularia cognoscere per cognitionem uniuersalium causarum totius ordinis uniuersi. Nichil enim est in rebus singularibus quod ex illis uniuersalibus causis non deriuetur. Et ponunt exemplum: sicut si aliquis cognosceret totum ordinem celi et stellarum, et mensuram et motus earum, sciret per intellectum omnes futuras eclipses, et quante, et quibus in locis, et quibus temporibus future essent. Set hoc non sufficit ad ueram singularium cognitionem. Manifestum est enim quod quantumcumque adunentur aliqua uniuersalia, nunquam ex eis perficitur singulare; sicut si dicam hominem album, musicum et quantumcumque huiusmodi addidero, nondum erit singulare: possibile est enim omnia hec adunata pluribus conuenire. Vnde qui cognoscit omnes causas in uniuersali, nunquam propter hoc proprie cognoscet aliquem singularem effectum; nec ille qui cognoscit totum ordinem celi cognoscit hanc eclipsim ut est hec: etsi enim cognoscat eclipsim futuram esse in tali situ solis et lune, et in tali hora, et quecumque huiusmodi in eclipsibus obseruantur, tamen talem eclipsim possibile est pluries accidere.
     Et ideo alii, ut ueram cognitionem singularium angelis et animabus separatis ascriberent, dixerunt quod huiusmodi cognitionem ab ipsis singularibus accipiunt. Set hoc est omnino inconueniens. Cum enim maxima sit distantia inter esse intelligibile et esse materiale sensibile, non statim forma rei materialis ab intellectu accipitur, set per multa media ad eum deducitur. Puta, forma alicuius sensibilis prius fit in medio, ubi est spiritualior quam in re sensibili; et postmodum in organo sensus; et exinde deriuatur ad fantasiam et ad alias interiores uires; et ultimo tandem perducitur ad intellectum. Hec autem media nec etiam fingere possibile est competere angelis aut anime separate.
     Et ideo aliter dicendum est quod forme rerum, per quas intellectus cognoscit, dupliciter se habent ad res: quedam enim sunt factiue rerum, quedam autem sunt a rebus accepte. Et ille quidem que sunt rerum factiue in tantum ducunt in cognitionem rei, in quantum eius factiue existunt; unde artifex, qui artificiato tradit formam uel dispositionem materie, per formam artis cognoscit artificiatum quantum ad id quod in eo causat. Et quia nulla ars hominis causat materiam, set accipit eam iam preexistentem, que est indiuiduationis principium, ideo artifex per formam artis, puta edificator, cognoscit domum in uniuersali, non autem hanc domum ut est hec, nisi in quantum eius notitiam accipit per sensum. Deus autem per intellectum suum non solum producit formam, ex qua sumitur ratio uniuersalis, set etiam materiam, que est indiuiduationis principium; unde per suam artem cognoscit et uniuersalia et singularia. Sicut autem a diuina arte effluunt res materiales ut subsistant in propriis naturis, ita ab eadem arte effluunt in substantias intellectuales separatas similitudines rerum intelligibiles, quibus res cognoscant secundum quod producuntur a Deo. Et ideo substantie separate cognoscunt non solum uniuersalia, set etiam singularia, in quantum species intelligibiles in eas, a diuina arte emanantes, sunt similitudines rerum et secundum formam et materiam. Nec est inconueniens formam que est factiua rei, quamuis sit immaterialis, esse similitudinem rei et quantum ad formam et quantum ad materiam: quia semper in aliquo altiori est aliquid uniformius quam sit in inferiori natura. Vnde licet in natura sensibili sit aliud forma et materia, tamen id quod est altius et causa utriusque, unum existens se habet ad utrumque; propter quod superiores substantie immaterialiter materialia cognoscunt, et uniformiter diuisa, ut Dyonisius dicit, VII cap. De diuinis nominibus. Forme autem intelligibiles a rebus accepte per quamdam abstractionem a rebus accipiuntur; unde non ducunt in cognitionem rei quantum ad id a quo fit abstractio, set quantum ad id quod abstrahitur tantum. Et sic, cum forme recepte in intellectu nostro a rebus sint abstracte a materia et omnibus conditionibus materie, non ducunt in cognitionem singularium, set uniuersalis tantum. Hec igitur est ratio quare substantie separate possunt per intellectum singularia cognoscere, cum tamen intellectus noster cognoscat uniuersalia tantum.
     Set circa singularium cognitionem aliter se habet intellectus angeli et aliter intellectus anime separate. Diximus enim in superioribus quod efficacia uirtutis intellectiue que est in angelis est proportionata uniuersalitati formarum intelligibilium in eis existentium; et ideo per huiusmodi formas uniuersales cognoscunt omnia ad que se extendunt. Vnde sicut cognoscunt omnes species rerum naturalium sub generibus existentes, ita cognoscunt omnia singularia rerum naturalium que sub speciebus continentur. Efficacia autem uirtutis intellectiue anime separate non est proportionata uniuersalitati formarum influxarum, set magis est proportionata formis a rebus acceptis, propter quod naturale est anime corpori uniri; et ideo supra dictum est quod anima separata non cognoscit omnia naturalia, etiam secundum species, determinate et complete, set in quadam uniuersalitate et confusione. Vnde nec species influxe sufficiunt in eis ad cognitionem singularium, ut sic possint cognoscere omnia singularia, sicut angeli cognoscunt. Set tamen huiusmodi species influxe determinantur in ipsa anima ad cognitionem aliquorum singularium ad que anima habet aliquem ordinem specialem uel inclinationem, sicut ad ea que patitur uel ad ea ad que afficitur, uel quorum alique impressiones et uestigia in ea remanent: omne enim receptum determinatur in recipiente secundum modum recipientis. Et sic patet quare anima separata cognoscit singularia, non tamen omnia, set quedam.
     1. Ad primum ergo dicendum quod intellectus noster nunc cognoscit per species a rebus acceptas, que sunt abstracte a materia et omnibus materie conditionibus; et ideo non potest cognoscere singularia, quorum principium est materia, set uniuersalia tantum; set intellectus anime separate habet formas influxas per quas potest singularia cognoscere, ratione iam dicta.
     2. Ad secundum dicendum quod anima separata non cognoscit singularia per species prius acquisitas dum erat corpori unita, set per species influxas; non tamen sequitur quod cognoscat omnia singularia, ut ostensum est.
     3. Ad tertium dicendum quod anime separate non impediuntur a cognoscendis hiis que sunt hic propter loci distantiam, set quia non est in eis tanta efficacia intellectiue uirtutis ut per species influxas omnia singularia cognoscere possint.
     4. Ad quartum dicendum quod nec etiam angeli omnia futura contingentia cognoscunt: per species enim influxas singularia cognoscunt in quantum participant speciem, unde futura, que nondum participant speciem in quantum futura sunt, ab eis non cognoscuntur, set solum in quantum sunt presentia in suis causis.
     5. Ad quintum dicendum quod angeli qui cognoscunt omnia singularia naturalia non habent tot species intelligibiles quot sunt singularia ab eis cognita, set per unam speciem cognoscunt multa, ut in superioribus ostensum est; anime uero separate non cognoscunt omnia singularia; unde quantum ad eas ratio non concludit.
     6. Deest solutio
     7. Ad septimum dicendum quod species influxa, quamuis sit immaterialis, est tamen similitudo rei et quantum ad formam et quantum ad materiam, ut expositum est.
     8. Ad octauum dicendum quod quamuis forme intelligibiles non sint creatrices rerum, sunt tamen similes formis creatricibus, non quidem in uirtute creandi, set in uirtute representandi res creatas: aliquis enim artifex potest tradere artem aliquid faciendi alicui, cui tamen non adest uirtus ut perficiat illum.
     9. Ad nonum dicendum quod quia forme influxe non sunt similes rationibus ydealibus in mente diuina existentibus nisi secundum analogiam, ideo per huiusmodi formas ille rationes ydeales non perfecte cognosci possunt. Non tamen sequitur quod per eas imperfecte cognoscantur res quarum sunt rationes ydeales: huiusmodi enim res non sunt excellentiores formis influxis, set e conuerso; unde per formas influxas perfecte comprehendi possunt.
     10. Ad decimum dicendum quod forme influxe determinantur ad cognitionem quorumdam singularium in anima separata ex ipsius anime dispositione, ut dictum est.
     11. Ad undecimum dicendum quod species influxe causantur in anima separata a Deo mediantibus angelis. (Nec obstat quod quedam anime separate sunt superiores quibusdam angelis; non enim loquimur nunc de cognitione glorie, secundum quam anima potest esse angelis uel equalis, uel etiam superior; set loquimur de cognitione naturali, in qua anima deficit ab angelo). Causantur autem huiusmodi forme in anima separata per angelum, non per modum creationis, set sicut id quod est in actu reducit aliquid sui generis de potentia in actum. Et cum huiusmodi actio non sit situalis, non oportet hic querere medium deferens situale; set idem hic operatur ordo nature quod in corporibus ordo situs.
     12. Ad duodecimum dicendum quod anima separata per species influxas cognoscit singularia in quantum sunt similitudines singularium per modum iam dictum. Applicatio autem et conuersio, de quibus in obiectione fit mentio, magis huiusmodi cognitionem concomitantur quam eam causent.
     13. Ad tertium decimum dicendum quod singularia non sunt infinita in actu, set in potentia. Nec intellectus angeli aut anime separate prohibentur cognoscere infinita singularia unum post unum, cum et sensus hoc possit et intellectus noster hoc modo cognoscat infinitas species numerorum: sic enim infinitum non est in cognitione nisi successiue et secundum actum coniunctum potentie, sicut etiam ponitur esse infinitum in rebus naturalibus.
     14. Ad quartum decimum dicendum quod Augustinus non intendit quod corpora et similitudines corporum non cognoscantur intellectu, set quod intellectus non mouetur in sua uisione a corporibus sicut sensus, nec a similitudinibus corporum sicut ymaginatio, set ab intelligibili ueritate.
     15. Ad quintum decimum dicendum quod licet anima separata sit eiusdem nature cum anima coniuncta corpori, tamen propter separationem a corpore habet aspectum liberum ad substantias superiores, ut possit per eas recipere influxum intelligibilium formarum, per quas singularia cognoscat, quod non potest dum est corpori unita, ut in superioribus ostensum est.
     16. Ad sextum decimum dicendum quod singulare, secundum quod est sensibile, scilicet secundum corporalem mutationem, nunquam fit intelligibile, set secundum quod forma immaterialis ipsum representare potest, ut ostensum est.
     17. Ad septimum decimum dicendum quod anima separata per suum intellectum recipit species intelligibiles per modum superioris substantie, in qua una uirtute cognoscitur quod homo duabus uirtutibus, scilicet sensu et intellectu, cognoscit; et ideo anima separata utrumque cognoscere potest.
     18. Ad octauum decimum dicendum quod anima separata, quamuis non regat res uel causet eas, tamen habet formas similes causanti et regenti; non enim causans et regens cognoscit quod regitur et causatur nisi in quantum eius similitudinem habet.
     Ad ea uero que in contrarium obiciuntur etiam respondere oportet, quia falso concludunt.
     1. Ad quorum primum dicendum est quod anima coniuncta corpori per intellectum cognoscit singulare, non quidem directe, set per quamdam reflexionem, in quantum scilicet ex hoc quod apprehendit suum intelligibile, reuertitur ad considerandum suum actum, et speciem intelligibilem que est principium sue operationis, et eiusdem speciei originem. Et sic uenit in considerationem fantasmatum et singularium, quorum sunt fantasmata. Set hec reflexio compleri non potest nisi per adiunctionem uirtutis cogitatiue et ymaginatiue, que non sunt in anim separata; unde per modum istum anima separata singularia non cognoscit.
     2. Ad secundum dicendum quod angeli inferioris ierarchie illuminantur de rationibus singularium effectuum non per species singulares, set per rationes uniuersales, ex quibus cognoscere singularia possunt propter efficaciam uirtutis intellectiue, in qua excedunt animam separatam. Et licet rationes ab eis percepte sint uniuersales simpliciter, dicuntur tamen particulares per comparationem ad rationes uniuersaliores quas angeli superiores percipiunt.
     3. Ad tertium dicendum quod id quod potest uirtus inferior, potest et superior; non tamen eodem modo, set excellentiori; unde esadem res quas sensus percipit materialiter et singulariter, intellectus immaterialiter et uniuersaliter cognoscit.