B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


Q u a e s t i o n e s   d i s p u t a t a e
D e   a n i m a


Q u a e s t i o   n o n a   d e c i m a

____________________________________________________


     Vtrum potenicie sensitiue remaneant
     in anima separata?


     Nono decimo queritur utrum potencie sensitiue remaneant in anima separata. Et uidetur quod sic, quia potentie anime uel essentialiter insunt ei, uel sunt proprietates naturales eius. Set neque essentialia possunt separari a re, dum ipsa res manet, neque proprietates naturales eius. Ergo in anima separata remanent potentie sensitiue.
     2. Set dicebat quod remanent in ea ut in radice. - Set contra. Esse in aliquo ut in radice, est esse in eo ut in principio; quod est esse in aliquo uirtute et non actu. Essentialia autem rei et proprietates naturales eius oportet quod sint in re actu, et non uirtute tantum. Ergo potentie sensitiue non remanent in anima separata solum ut in radice.
     3. Preterea. Augustinus dicit in libro De spiritu et anima quod anima recedens a corpore trahit secum sensum et ymaginationem, concupiscibilitatem et irascibilitatem, que sunt in parte sensitiua. Ergo potentie sensitiue remanent in anima separata.
     4. Preterea. Totum non est integrum cui desunt alique partes eius. Set potentie sensitiue sunt partes anime. Si igitur non essent in anima separata, anima separata non esset integra.
     5. Preterea. Sicut est homo per rationem et intellectum, ita est animal per sensum: nam rationale est differentia hominis constitutiua, et sensibile differentia constitutiua animalis. Si ergo non est idem sensus, non erit idem animal. Set si potentie sensitiue non remanent in anima separata, non erit idem sensus in homine resurgente qui modo est, quia quod in nichilum cedit non potest resumi idem numero. Ergo homo resurgens non erit idem animal, et sic neque idem homo; quod est contra id quod dicitur Iob XIX: "Quem uisurus sum ego ipse", et cetera.
     6. Preterea. Augustinus dicit, XII Super Genesim ad litteram, quod pene quas in inferno anime patiuntur sunt similes uisis dormientium, idest secundum similitudinem corporalium rerum. Set huiusmodi uisa dormientium sunt secundum ymaginationem, que pertinet ad partem sensitiuam. Ergo potentie sensitiue sunt in anima separata.
     7. Preterea. Manifestum est quod gaudium est in concupiscibili, et ira in irascibili. Set in animabus separatis bonorum est gaudium, et in animabus malorum est dolor et ira: est enim ibi fletus et stridor dentium. Ergo cum concupiscibilis et irascibilis sint in parte sensitiua, ut dicit Philosophus in III De anima, uidetur quod potentie sensitiue sint in anima separata.
     8. Preterea. Dyonisius dicit, IV cap. De diuinis nominibus, quod malum demonis est furor irrationalis, concupiscentia amens, et fantasia proterua. Set hec pertinent ad potentias sensitiuas. Ergo potentie sensitiue sunt in demonibus; multo ergo magis in anima separata.
     9. Preterea. Augustinus dicit, Super Genesim ad litteram, quod anima quedam sentit sine corpore, scilicet gaudium et tristitiam. Set quod conuenit anime sine corpore est in anima separata. Ergo sensus est in anima separata.
     10. Preterea. In libro De causis dicitur quod in omni anima sunt res sensibiles. Set res sensibiles per hoc sentiuntur, quod sunt in anima. Ergo anima separata sentit res sensibiles; et ita est in ea sensus.
     11. Preterea. Gregorius dicit: quod Dominus narrat, Luc. XVI, de diuite epulone non est parabola, set res gesta. Dicitur autem ibi quod diues in inferno positus, nec dubium quin secundum animam separatam, uidit Lazarum et audiuit Abraham sibi loquentem. Ergo anima separata uidit et audiuit; et sic est in ea sensus.
     12. Preterea. Eorum que sunt idem secundum esse et secundum substantiam, unum non potest esse sine altero. Set anima sensibilis et rationalis in homine sunt idem secundum esse et secundum substantiam. Ergo non potest esse quin sensus remaneat in anima rationali separata.
     13. Preterea. Quod cedit in nihil non resumitur idem numero. Set si potentie sensitiue non manent in anima separata, oportet quod cedant in nichilum. Ergo in resurrectione non erunt eedem numero; et sic, cum potentie sensitiue sint actus organorum, neque organa erunt eadem numero, neque totus homo erit idem numero; quod est inconueniens.
     14. Preterea. Premium et poena respondet merito et demerito. Set meritum et demeritum hominis consistit ut plurimum in actibus sensitiuarum potentiarum, dum uel passiones sequimur, uel eas refrenamus. Ergo iustitia hoc uidetur exigere: quod actus sensitiuarum potentiarum sint in animabus separatis que premiantur uel puniuntur.
     15. Preterea. Potentia nichil est aliud quam principium actionis uel passionis. Anima autem est principium operationum sensitiuarum. Ergo potentie sensitiue sunt in anima sicut in subiecto; et ita non potest esse quin remaneant in anima separata, cum accidentia contrarietate carentia non corrumpantur nisi per corruptionem subiecti.
     16. Preterea. Memoria est in parte sensitiua secundum Philosophum. Set memoria est in anima separata; quod patet per id quod dicitur diuiti epuloni ab Abraham: "Recordare quia recepisti bona in uita tua". Ergo potentie sensitiue sunt in anima separata.
     17. Preterea. Virtutes et uitia remanent in animabus separatis. Set quedam uirtutes et uitia sunt in parte sensitiua: dicit enim Philosophus in III Ethicorum quod temperantia et fortitudo sunt irrationabilium partium. Ergo potentie sensitiue manent in anima separata.
     18. Preterea. De mortuis qui resuscitati dicuntur, legitur in pluribus ystoriis sanctorum quod quedam ymaginabilia se uidisse recitauerunt, puta domos, campos, flumina et huiusmodi. Ergo anime separate ymaginatione utuntur, que est in parte sensitiua.
     19. Preterea. Sensus iuuat cognitionem intellectiuam, nam cui deficit unus sensus, deficit una scientia. Set cognitio intellectiua perfectior erit in anima separata quam in anima coniuncta corpori. Ergo magis aderunt ei sensus.
     20. Preterea. Philosophus dicit in I De anima quod si senex accipiat oculum iuuenis, uidebit utique sicut et iuuenis. Ex quo uidetur quod, debilitatis organis, non debilitantur potentie sensitiue. Ergo nec destructis, destruuntur; et sic uidetur quod potentie sensitiue remaneant in anima separata.
     Set contra est quod Philosophus dicit in II De anima, de intellectu loquens, quod hoc solum separatur sicut perpetuum a corruptibili. Ergo potentie sensitiue non remanent in anima separata.
     2. Preterea. Philosophus dicit in XVI De animalibus quod quorum principiorum operationes non sunt sine corpore, neque ipsa principia sunt sine corpore. Set operationes potentiarum sensitiuarum non sunt sine corpore: exercentur enim per organa corporalia. Ergo potentie sensitiue non sunt sine corpore.
     3. Preterea. Damascenus dicit quod nulla res destituitur propria operatione. Si ergo potentie sensitiue remanerent in anima separata, haberent proprias operationes; quod est impossibile.
     4. Preterea. Frustra est potentia que non reducitur ad actum. Nichil autem est frustra in operationibus Dei. Ergo potentie sensitiue non remanent in anima separata, in qua non possunt reduci ad actum.
     Responsio. Dicendum quod potentie anime non sunt de essentia anime, set proprietates naturales que fluunt ab essentia eius, ut ex prioribus questionibus haberi potest. Accidens autem dupliciter corrumpitur: uno modo a suo contrario, sicut frigidum corrumpitur a calido; alio modo per corruptionem sui subiecti: non enim accidens remanere potest corrupto subiecto. Quecumque igitur accidentia seu forme contrarium non habent, non destruuntur nisi per destructionem subiecti. Manifestum est autem quod potentiis anime nichil est contrarium; et ideo, si corrumpantur, non corrumpuntur nisi per corruptionem sui subiecti. Ad inuestigandum igitur utrum potentie sensitiue corrumpantur corrupto corpore, uel remaneant in anima separata, principium inuestigationis oportet accipere ut consideremus quid sit subiectum potentiarum predictarum. Manifestum est autem quod subiectum potentie oportet esse id quod secundum potentiam dicitur potens, nam omne accidens suum subiectum denominat. Idem autem est quod est potens agere uel pati, et quod est agens uel patiens; unde oportet ut illud sit subiectum potentie quod est subiectum actionis uel passionis cuius potentia est principium. Et hoc est quod Philosophus dicit in libro De somno et uigilia quod cuius est potentia, eius est actio.
     Circa operationes autem sensuum diuersa fuit opinio. Plato enim posuit quod anima sensitiua per se haberet propriam operationem. Posuit enim quod anima, etiam sensitiua, est mouens se ipsam, et quod non mouet corpus nisi prout est a se mota. Sic igitur in sentiendo est duplex operatio: una qua anima mouet se ipsam, alia qua mouet corpus. Vnde Platonici diffiniunt quod sensus est motus anime per corpus. Et propter hoc quidam, huius positionis sectatores, distingunt duplices operationes partis sensitiue: quasdam scilicet interiores, quibus anima sentit secundum quod se ipsam mouet; quasdam autem exteriores, secundum quod mouet corpus. Dicunt ergo quod sunt etiam duplices potentie sensitiue: quedam que sunt in ipsa anima principia interiorum actuum, et iste manent in anima separata, corpore destructo, cum suis actibus; quedam uero sunt principia exteriorum actuum, que sunt in anima simul et corpore et, pereunte corpore, pereunt.
     Set hec positio stare non potest. Manifestum est enim quod unumquodque secundum hoc operatur secundum quod est ens. Vnde que per se habent esse per se operantur, sicut indiuidua substantiarum. Forme autem, que per se non possunt esse, set dicuntur entia in quantum eis aliquid est, non habent per se operationem; set dicuntur operari in quantum per eas subiecta operantur. Sicut enim calor non est id quod est calidum, set est id quo aliquid est calidum, ita non calefacit, set est id quo calidum calefacit. Si igitur anima sensitiua haberet per se operationem, sequeretur quod haberet per se subsistentiam; et sic non corrumperetur, corrupto corpore. Vnde etiam brutorum anime essent immortales; quod est impossibile. Et tamen Plato hoc dicitur concessisse.
     Manifestum est igitur quod nulla operatio partis sensitiue potest esse anime tantum ut operantis; set est compositi per animam, sicut calefactio est calidi per calorem. Compositum igitur est uidens et audiens et omnino sentiens, set per animam; unde et compositum est potens uidere et audire et sentire, set per animam. Manifestum est igitur quod potentie partis sensitiue sunt in composito sicut in subiecto, set sunt ab anima sicut a principio. Destructo igitur corpore, destruuntur potentie sensitiue, set remanent in anima sicut in principio. Et hoc est quod alia opinio dicit, quod potentie sensitiue manent in anima separata solum sicut in radice.
     1. Ad primum ergo dicendum quod potentie sensitiue non sunt de essentia anime, set sunt proprietates naturales: compositi quidem ut subiecti, anime uero ut principii.
     2. Ad secundum dicendum quod huiusmodi potentie dicuntur in anima separata remanere ut in radice, non quia sint actu in ipsa, set quia anima separata est talis uirtutis, ut si uniatur corpori, iterum potest causare has potentias in corpore, sicut et uitam.
     3. Ad tertium dicendum quod illam auctoritatem non oportet nos recipere, cum liber ille habeat falsum auctorem in titulo: non enim est Augustini, set cuiusdam alterius. Posset tamen auctoritas illa exponi ut dicatur quod anima trahit secum huiusmodi potentias non actu, set uirtute.
     4. Ad quartum dicendum quod potentie anime non sunt partes essentiales uel integrales, set potentiales; ita tamen quod quedam earum insunt anime secundum se, quedam uero composito.
     5. Ad quintum dicendum quod sensus dicitur dupliciter. Vno modo ipsa anima sensitiua, que est huiusmodi potentiarum principium; et sic per sensum animal est animal sicut per propriam formam: hoc enim modo a sensu 'sensibile' sumitur, prout est differentia constitutiua animalis. Alio modo dicitur sensus ipsa potentia sensitiua, que cum sit proprietas naturalis, ut dictum est, non est constitutiua speciei, set consequens speciem. Hoc igitur modo sensus non manet in anima separata; set sensus primo modo dictus manet, nam in homine est eadem essentia anime sensibilis et rationalis. Vnde nichil prohibet hominem resurgentem esse idem animal numero: ad hoc enim quod aliquid sit idem numero sufficit quod principia essentialia sint eadem numero; non autem requiritur quod proprietates et accidentia sint eadem numero.
     6. Ad sextum dicendum quod Augustinus uidetur hoc retractasse in libro Retractationum. Subditur enim in XII Super Genesim ad litteram quod pene inferni sunt secundum ymaginariam uisionem, et quod locus inferni non est corporeus, set ymaginarius. Vnde coactus fuit reddere rationem, si infernus non est locus corporeus, quare inferi dicantur esse sub terra. Et hoc ipsemet reprehendit dicens: "De inferis magis michi uidetur docere debuisse quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse credantur siue dicantur, quasi non ita sint". Hoc autem retractato quod de loco inferni dixerat, uidentur omnia alia retractari que ad hoc pertinent.
     7. Ad septimum dicendum quod in anima separata non est gaudium neque ira secundum quod sunt actus irascibilis et concupiscibilis, que sunt in sensitiua parte, set secundum quod hiis designatur motus uoluntatis, que est in parte intellectiua.
     8. Ad octauum dicendum quod quia malum hominis est secundum tria hec, scilicet fantasiam proteruam (ex qua est principium errandi), concupiscentiam amentem, et irrationalem furorem, propter hoc Dyonisius malum demonis sub similitudine humani mali describit; non ut intelligatur in demonibus esse fantasia, aut irascibilis aut concupiscibilis, que sunt in parte sensitiua, set aliqua hiis proportionata secundum quod competit nature intellectiue.
     9. Ad nonum dicendum quod per uerba illa Augustini non intelligitur quod anima aliqua sentiat absque organo corporali, set quod aliqua sentiat absque ipsis corporibus sensibilibus, utpote metum et tristitiam, aliqua uero per ipsa corpora, utpote calidum et frigidum.
     10. Ad decimum dicendum quod omne quod est in aliquo, est in eo per modum recipientis; unde res sensibiles sunt in anima separata, non per modum sensibilem, set per modum intelligibilem.
     11. Ad undecimum dicendum quod nichil prohibet in narratione rerum gestarum aliqua metaphorice dici. Licet igitur quod dicitur in Euangelio de Lazaro et diuite sit res gesta, tamen metaphorice dicitur quod Lazarus uidit et audiuit, sicut et metaphorice dicitur quod linguam habuit.
     12. Ad duodecimum dicendum quod substantia anime sensibilis in homine manet post mortem; non tamen manent potentie sensitiue.
     13. Ad tertium decimum dicendum quod sicut sensus, prout nominat potentiam, non est forma totius corporis, set anima sensitiua (sensus autem est proprietas compositi), ita etiam potentia uisiua non est actus oculi, set anima, secundum quod est principium talis potentie; quasi ita dicatur quod anima uisiua est actus oculi, sicut anima sensitiua est actus corporis (potentia autem uisiua est proprietas consequens). Vnde non oportet quod sit alius oculus resurgentis, licet alia sit potentia sensitiua.
     14. Ad quartum decimum dicendum quod premium non respondet merito sicut premiando, set sicut ei pro quo aliquid premiatur. Vnde non oportet quod omnes actus resumantur in remuneratione quibus aliquis meruit, set sufficit quod sint in diuina recordatione; alias oporteret sanctos iterum occidi, quod est absurdum.
     15. Ad quintum decimum dicendum quod anima est principium sentiendi, non sicut sentiens, set sicut id quo sentiens sentit. Vnde potentie sensitiue non sunt in anima sicut in subiecto, set sunt ab anima sicut a principio.
     16. Ad sextum decimum dicendum quod anima separata recordatur per memoriam, non que est in parte sensitiua, set que est in parte intellectiua, prout Augustinus ponit eam partem ymaginis.
     17. Ad septimum decimum dicendum quod uirtutes et uitia que sunt irrationabilium partium non manent in anima separata nisi in suis principiis: omnium enim uirtutum semina sunt in uoluntate et ratione.
     18. Ad octauum decimum dicendum quod, sicut ex supradictis patet, anima separata a corpore non eumdem modum habet cognoscendi, et cum est in corpore. Eorum igitur que apprehendit anima separata secundum modum sibi proprium, idest absque fantasmatibus, remanet cognitio in ea postquam ad pristinum statum redit, corpori iterato coniuncta, secundum modum tunc sibi conuenientem, scilicet cum conuersione ad fantasmata. Et ideo que intelligibiliter uiderunt, ymaginabiliter narrant.
     19. Ad nonum decimum dicendum quod intellectus indiget auxilio sensus secundum statum imperfecte cognitionis, prout scilicet accipit a fantasmatibus, non autem secundum perfectiorem cognitionis modum qui competit anime separate: sicut et homo indiget lacte in pueritia, non tamen in perfecta etate.
     20. Ad uicesimum dicendum quod potentie sensitiue non debilitantur secundum se, debilitatis organis, set solum per accidens. Vnde et per accidens corrumpuntur, corruptis organis.