B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


Q u a e s t i o n e s   d i s p u t a t a e
D e   a n i m a


Q u a e s t i o   q u a r t a   d e c i m a

____________________________________________________


     De immortalitate
     anime


     Quarto decimo queritur de immortalitate anime humane. Et uidetur quod sit corruptibilis. Dicitur enim, Ecclesiates III: "Vnus est interitus hominis et iumentorum, et equa utriusque conditio". Set iumenta cum intereunt, interit eorum anima. Ergo cum homo interierit, anima eius corrumpitur.
     2. Preterea. Corruptibile et incorruptibile differunt secundum genus, ut dicitur in X Methaphysice. Set anima humana et anima iumentorum non differunt secundum genus, quia nec homo a iumentis genere differt. Ergo anima hominis et anima iumentorum non differunt secundum corruptibile et incorruptibile. Set anima iumentorum est corruptibilis. Ergo anima humana non est incorruptibilis.
     3. Preterea. Damascenus dicit quod angelus est gratia, non natura, immortalitatem suscipiens. Set angelus non est inferior anima. Ergo anima non est naturaliter immortalis.
     4. Preterea. Philosophus probat in VIII Physicorum quod primum mouens est infinite uirtutis, quia mouet tempore infinito. Si igitur anima habet uirtutem durandi tempore infinito, sequitur quod uirtus eius sit infinita. Set uirtus infinita non est in essentia finita. Ergo sequetur quod essentia anime sit infinita si sit incorruptibilis. Hoc autem est impossibile, quia sola essentia diuina est infinita. Ergo anima humana non est incorruptibilis.
     5. Set dicebatur quod anima humana est incorruptibilis non per essentiam propriam, set per uirtutem diuinam. - Set contra. Illud quod non competit alicui per essentiam propriam, non est ei essentiale. Set corruptibile et incorruptibile essentialiter predicantur de quibuscumque dicuntur, ut dicit Philosophus in X Methaphysice. Ergo si anima est incorruptibilis, oportet quod sit incorruptibilis per essentiam suam.
     6. Preterea. Omne quod est, aut est corruptibile aut incorruptibile. Si igitur anima humana secundum suam naturam non est incorruptibilis, sequitur quod secundum suam naturam sit corruptibilis.
     7. Preterea. Omne incorruptibile habet uirtutem quod sit semper. Si igitur anima humana est incorruptibilis, sequitur quod habet uirtutem quod sit semper. Ergo non habet esse post non esse; quod est contra fidem.
     8. Preterea. Augustinus dicit quod sicut Deus est uita anime, ita anima est uita corporis. Set mors est priuatio uite. Ergo per mortem anima priuatur et tollitur.
     9. Preterea. Forma non habet esse nisi in eo in quo est. Set anima est forma corporis. Ergo non potest esse nisi in corpore; ergo perit perempto corpore.
     10. Set dicebatur quod hoc est uerum de anima secundum quod est forma, non secundum suam essentiam. - Set contra. Anima non est forma corporis per accidens; alioquin, cum anima constituat hominem secundum quod est forma corporis, sequeretur quod homo esset ens per accidens. Quicquid autem competit alicui non per accidens, conuenit ei secundum suam essentiam. Ergo est forma secundum suam essentiam. Si ergo secundum quod est forma est corruptibilis, et secundum suam essentiam erit corruptibilis.
     11. Preterea. Quecumque conueniunt ad unum esse ita se habent quod, corrupto uno, corrumpitur aliud. Set anima et corpus conueniunt ad unum esse, scilicet ad esse hominis. Ergo, corrupto corpore, corrumpitur anima.
     12. Preterea. Anima sensibilis et anima rationalis sunt unum secundum substantiam in homine. Set anima sensibilis est corruptibilis. Ergo et rationalis.
     13. Preterea. Forma debet esse materie proportionata. Set anima humana est in corpore ut forma in materia. Cum igitur corpus sit corruptibile, et anima erit corruptibilis.
     14. Preterea. Si anima potest a corpore separari, oportet quod sit aliqua operatio eius sine corpore, eo quod nulla substantia est otiosa. Set nulla operatio potest esse anime sine corpore, etiam neque intelligere, de quo magis uidetur, quia non est intelligere sine fantasmate, ut Philosophus dicit; fantasma autem non est sine corpore. Ergo anima non potest separari a corpore, set corrumpitur corrupto corpore.
     15. Preterea. Si anima humana sit incorruptibilis, hoc non erit nisi quia est intelligens. Set uidetur quod intelligere non sibi conueniat, quia id quod est suppremum inferioris nature imitatur aliqualiter actionem nature superioris, set ad eam non peruenit: sicut simia imitatur aliqualiter operationem hominis, non tamen ad eam pertingit; et similiter uidetur quod cum homo sit suppremum in ordine materialium rerum, imitetur aliqualiter actionem substantiarum separatarum intellectualium, que est intelligere, set ad eam non perueniat. Nulla igitur necessitas uidetur ponendi animam hominis esse immortalem.
     16. Preterea. Ad operationem propriam speciei pertingunt uel omnia uel plurima eorum que sunt in specie. Set paucissimi homines perueniunt ad hoc quod sint intelligentes. Ergo intelligere non est propria operatio anime humane; et ita non oportet animam humanam esse incorruptibilem eo quod sit intellectualis.
     17. Preterea. Philosophus dicit in I Physicorum quod omne finitum consumitur, semper ablato quodam. Set bonum naturale anime est bonum finitum. Cum igitur per quodlibet peccatum minuatur bonum naturale anime humane, uidetur quod tandem totaliter tollitur; et sic anima humana quandoque corrumpitur.
     18. Preterea. Ad debilitatem corporis anima debilitatur, ut patet in eius operationibus. Ergo et ad corruptionem corporis anima corrumpitur.
     19. Preterea. Omne quod est ex nichilo est uertibile in nichil. Set anima humana ex nichilo creata est. Ergo uertibilis est in nichil; et sic sequitur quod anima sit corruptibilis.
     20. Preterea. Manente causa manet effectus. Set anima est causa uite corporis. Si igitur anima semper manet, uidetur quod corpus semper uiuat; quod patet esse falsum.
     21. Preterea. Omne quod est per se subsistens est hoc aliquid in genere uel specie collocatum. Set anima humana, ut uidetur, non est hoc aliquid, nec collocatur in specie uel genere tamquam indiuiduum uel species, cum sit forma: esse enim in genere uel specie conuenit composito, non materie neque forme, nisi per reductionem. Ergo anima humana non est per se subsistens; et ita, corrupto corpore, remanere non potest.
     Set contra est quod dicitur Sapientie II: "Deus fecit hominem inexterminabilem et ad ymaginem sue similitudinis fecit illum". Ex quo potest accipi quod homo est inexterminabilis, idest incorruptibilis, secundum quod est ad ymaginem Dei. Est autem ad ymaginem Dei secundum animam, ut Augustinus dicit in libro De Trinitate. Ergo anima humana est incorruptibilis.
     2. Preterea. Omne quod corrumpitur habet contraria uel est ex contrariis compositum. Set anima humana est omnino absque contrarietate, quia illa etiam que in se sunt contraria, in anima non sunt contraria: rationes enim contrariorum in anima non sunt contrarie. Ergo anima humana est incorruptibilis.
     3. Preterea. Corpora celestia dicuntur esse incorruptibilia quia non habent materiam qualem generabilia et corruptibilia. Set anima humana est omnino immaterialis; quod patet ex hoc quod rerum species immaterialiter recipit. Ergo anima humana est incorruptibilis.
     4. Preterea. Philosophus dicit quod intellectus separatur sicut perpetuum a corruptibili. Intellectus autem est pars anime, ut ipse dicit. Ergo anima humana est incorruptibilis.
     Responsio. Dicendum quod necesse est omnino animam humanam incorruptibilem esse. Ad cuius euidentiam considerandum est quod id quod per se consequitur ad aliquid non potest remoueri ab eo: sicut ab homine non remouetur quod sit animal, neque a numero quod sit par uel impar. Manifestum est autem quod esse per se consequitur formam: unumquodque enim habet esse secundum propriam formam. Vnde esse a forma nullo modo separari potest. Corrumpuntur igitur composita ex materia et forma per hoc quod amittunt formam ad quam consequitur esse; ipsa autem forma per se corrumpi non potest; set per accidens, corrupto composito, corrumpitur in quantum deficit esse compositi quod est per formam, si forma sit talis que non sit habens esse, set sit solum quo compositum est. Si igitur sit aliqua forma que sit habens esse, necesse est illam formam incorruptibilem esse: non enim separatur esse ab aliquo habente esse nisi per hoc quod separatur forma ab eo. Vnde si id quod habet esse sit ipsa forma, impossibile est quod esse separetur ab eo.
     Manifestum est autem quod principium quo homo intelligit est forma habens esse, et non solum ens sicut quo aliquid est. Intelligere enim, ut Philosophus probat in III De anima, non est actus expletus per organum corporale. Non enim posset inueniri aliquod organum corporale quod esset receptiuum omnium naturarum sensibilium; presertim quia recipiens debet esse denudatum a natura recepti, sicut pupilla caret colore. Omne autem organum corporale habet aliquam naturam sensibilem. Intellectus uero, quo intelligimus, est cognoscitiuus omnium sensibilium naturarum. Vnde impossibile est quod eius operatio, que est intelligere, exerceatur per aliquod organum corporale. Vnde apparet quod intellectus habet operationem per se, in qua non communicat corpus. Vnumquodque autem operatur secundum quod est. Que enim per se habent esse, per se operantur; que uero per se non habent esse, non habent per se operationem: non enim calor calefacit, set calidum. Sic igitur patet quod principium intellectiuum quo homo intelligit habet esse eleuatum supra corpus, non dependens a corpore.
     Manifestum est etiam quod huiusmodi intellectiuum principium non est aliquid ex materia et forma compositum, quia species omnino recipiuntur in ipso immaterialiter. Quod declaratur ex hoc quod intellectus est uniuersalium, que considerantur in abstractione a materia et a materialibus conditionibus. Relinquitur ergo quod principium intellectiuum quo homo intelligit sit forma habens esse. Vnde necesse est quod sit incorruptibilis. Et hoc est quod etiam Philosophus dicit, quod intellectus est quoddam diuinum et perpetuum. Ostensum est autem in precedentibus questionibus quod principium intellectiuum quo homo intelligit non est aliqua substantia separata, set est aliquid formaliter inherens homini, quod est anima uel pars anime. Vnde relinquitur ex predictis quod anima humana sit incorruptibilis.
     Omnes enim qui posuerunt animam humanam corrumpi interemerunt aliquid premissorum. Quidam enim, ponentes animam esse corpus, posuerunt eam non esse formam, set aliquid ex materia et forma compositum. Alii uero, ponentes intellectum non differre a sensu, posuerunt per consequens quod non habet operationem nisi per organum corporale; et sic non habet esse eleuatum supra corpus; unde non est forma habens esse. Alii uero posuerunt intellectum quo homo intelligit esse substantiam separatam. Que omnia in superioribus ostensa sunt esse falsa. Vnde relinquitur animam humanam esse incorruptibilem.
     Signum autem huius ex duobus accipi potest. Primo quidem ex parte intellectus, quia ea que sunt in se ipsis corruptibilia, secundum quod intellectu percipiuntur incorruptibilia sunt: est enim intellectus apprehensiuus rerum in uniuersali, secundum quem modum non accidit eis corruptio. Secundo ex naturali appetitu, qui in nulla re frustrari potest. Videmus autem in hominibus appetitum esse perpetuitatis; et hoc rationabiliter, quia cum ipsum esse secundum se sit appetibile, oportet quod ab intelligente qui apprehendit esse simpliciter, et non hic et nunc, appetatur esse simpliciter et secundum omne tempus. Vnde uidetur quod iste appetitus non sit inanis, set quod homo secundum animam intellectiuam sit incorruptibilis.
     1. Ad primum ergo dicendum quod Salomon, in libro Ecclesiates, loquitur quasi concionator, nunc ex persona sapientum, nunc ex persona stultorum; uerbum autem inductum loquitur ex persona stultorum. Vel potest dici quod unus dicitur interitus hominis et iumentorum quantum ad corruptionem compositi, que utrobique est per separationem anime a corpore; licet post separationem anima humana remaneat, non autem anima iumentorum.
     2. Ad secundum dicendum quod si anima humana et anima iumentorum per se collocarentur in genere, sequeretur quod diuersorum generum essent secundum naturalem generis considerationem. Sic enim corruptibile et incorruptibile necessario genere differrunt, licet in aliqua ratione communi possent conuenire, ex quo et in uno genere esse possunt secundum logicam considerationem. Nunc autem anima non est in genere sicut species, set sicut pars speciei. Vtrumque autem compositum corruptibile est: tam illud cuius pars est anima humana, quam illud cuius pars est anima iumentorum. Et propter hoc nichil prohibet ea esse unius generis.
     3. Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Augustinus, uera immortalitas est uera immutabilitas. Immutabilitatem autem que est secundum electionem, ne scilicet de bono in malum mutari possint, tam angelus quam anima habent per gratiam.
     4. Ad quartum dicendum quod esse comparatur ad formam sicut per se consequens ipsam, non autem sicut effectus ad uirtutem agentis, ut puta motus ad uirtutem mouentis. Licet ergo quod aliquid possit mouere tempore infinito demonstret infinitatem uirtutis mouentis, tamen quod aliquid possit esse tempore infinito non demonstrat infinitatem forme per quam aliquid est: sicut nec hoc quod dualitas semper est par ostendit infinitatem ipsius. Magis autem hoc quod aliquid est tempore infinito demonstrat infinitam uirtutem eius quod est causa essendi.
     5. Ad quintum dicendum quod corruptibile et incorruptibile sunt essentialia predicata que consequuntur essentiam sicut principium formale uel materiale, non autem sicut principium actiuum; set principium actiuum perpetuitatis aliquorum est extrinsecus.
     6. Et per hoc patet solutio ad sextum.
     7. Ad septimum dicendum quod anima habet uirtutem ut sit semper, set illam uirtutem non semper habuit. Et ideo non oportet quod semper fuerit, set quod in futurum nunquam deficiet.
     8. Ad octauum dicendum quod anima dicitur forma corporis in quantum est causa uite, sicut forma est principium essendi: uiuere enim uiuentibus est esse, ut dicit Philosophus in II De anima.
     9. Ad nonum dicendum quod anima est talis forma que habet esse non dependens ab eo cuius est forma; quod operatio ipsius ostendit, ut dictum est.
     10. Ad decimum dicendum quod licet anima per suam essentiam sit forma, tamen aliquid potest ei competere in quantum est talis forma, scilicet forma subsistens, quod non competit ei in quantum est forma: sicut intelligere non conuenit homini in quantum est animal, licet homo sit animal secundum suam essentiam.
     11. Ad undecimum dicendum quod licet anima et corpus conueniant ad unum esse hominis, tamen illud esse est corpori ab anima; ita quod anima humana esse suum, in quo subsistit, corpori communicat, ut in premissis questionibus ostensum est. Et ideo, remoto corpore, adhuc remanet anima.
     12. Ad duodecimum dicendum quod anima sensibilis in brutis corruptibilis est; set in homine, cum sit eadem in substantia cum anima rationali, incorruptibilis est.
     13. Ad tertium decimum dicendum quod corpus humanum est materia anime humane proportionata quantum ad operationes eius; set corruptio et alii defectus incidunt ex necessitate materie, ut supra ostensum est. Vel potest dici quod corruptio aduenit corpori ex peccato, non ex prima institutione nature.
     14. Ad quartum decimum dicendum quod hoc quod dicit Philosophus, quod non est intelligere sine fantasmate, intelligitur quantum ad statum presentis uite, in quo homo intelligit per animam. Alius autem erit modus intelligendi ipsius anime separate.
     15. Ad quintum decimum dicendum quod licet anima humana non pertingat ad illum modum intelligendi quo substantie superiores intelligunt, peruenit tamen ad intelligendum aliquo modo, quod tamen sufficit ad incorruptionem eius ostendendam.
     16. Ad sextum decimum dicendum quod licet pauci perueniant ad perfecte intelligendum, tamen ad aliqualiter intelligendum omnes perueniunt. Manifestum est enim quod prima demonstrationis principia sunt communes omnium conceptiones, et intellectu percipiuntur.
     17. Ad septimum decimum dicendum quod peccatum gratiam totaliter tollit; nichil autem remouet de rei essentia. Remouet tamen aliquid de inclinatione siue de habilitate ad gratiam; et in quantum quodlibet peccatum plus de contraria dispositione inducit, dicitur quodlibet peccatum aliquid de bono nature adimere, quod est habilitas ad gratiam. Nunquam tamen totum bonum nature tollitur, quia semper remanet potentia sub contrariis dispositionibus, licet magis ac magis elongata ab actu.
     18. Ad octauum decimum dicendum quod anima non debilitatur debilitato corpore, nec etiam sensitiua, ut patet per id quod Philosophus dicit, in I De anima, quod si senex accipiat oculum iuuenis, uidebit utique sicut iuuenis. Ex quo manifestum est quod debilitas actionis non accidit propter debilitatem anime, set organi.
     19. Ad nonum decimum dicendum quod id quod est ex nichilo uertibile est in nichil, nisi manu gubernantis conseruetur. Set ex hoc non dicitur aliquid corruptibile, set ex eo quod habet in se aliquod principium corruptionis: corruptibile enim et incorruptibile sunt predicata essentialia.
     20. Ad uicesimum dicendum quod licet anima, que est causa uite, sit incorruptibilis, tamen corpus, quod recipit uitam ab anima, est subiectum transmutationi; et per hoc recedit a dispositione secundum quam est aptum ad recipiendum uitam. Et sic incidit corruptio hominis.
     21. Ad uicesimum primum dicendum quod licet anima per se possit esse, non tamen per se habet speciem, cum sit pars speciei.