B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Aquinas
1224 - 1274
     
   


Q u a e s t i o n e s   d i s p u t a t a e
D e   a n i m a


Q u a e s t i o   t e r t i a   d e c i m a

____________________________________________________


     Vtrum potentie distinguantur
     per obiecta?


     Tertio decimo queritur de distinctione potentiarum anime, utrum uidelicet distinguantur per obiecta. Et uidetur quod non, quia contraria sunt que maxime distant. Set contrarietas obiectorum non diuersificat potentias: eadem enim potentia albi et nigri est uisus. Ergo nulla differentia obiectorum diuersificat potentias.
     2. Preterea. Magis differunt que differunt secundum substantiam quam que differunt secundum accidens. Set homo et lapis differunt secundum substantiam; sonorum autem et coloratum differunt secundum accidens. Cum igitur homo et lapis ad eamdem potentiam pertineant, multo magis sonorum et coloratum; et ita nulla differentia obiectorum facit differre potentias.
     3. Preterea. Si differentia obiectorum esset causa diuersitatis potentiarum, oporteret quod unitas obiecti esset causa ydemptitatis in potentiis. Videmus autem quod idem obiectum ad diuersas potentias se habet: idem enim est quod intelligitur et desideratur (bonum enim intelligibile est obiectum uoluntatis). Ergo differentia obiectorum non est causa diuersitatis potentiarum.
     4. Preterea. Vbi est eadem causa, est idem effectus. Si igitur obiecta diuersa diuersificarent potentias aliquas, oporteret quod diuersitatem facerent ubique in potentiis. Hoc autem non uidemus, nam quedam obiecta diuersa comparantur quidem ad diuersas potentias, sicut sonus et color ad auditum et uisum, et iterum ad unam potentiam, scilicet ad ymaginationem et intellectum. Relinquitur igitur quod differentia obiectorum non sit causa diuersitatis potentiarum.
     5. Preterea. Habitus sunt perfectiones potentiarum. Perfectibilia enim distinguuntur per perfectiones proprias. Ergo potentie distinguuntur secundum habitum et non secundum obiecta.
     6. Preterea. Omne quod est in alio, est in eo per modum recipientis. Set potentie anime sunt in organis corporis: sunt enim actus organorum. Ergo distinguuntur secundum organa corporis et non secundum obiecta.
     7. Preterea. Potentie anime non sunt ipsa essentia anime, set proprietates eius. Proprietates autem rei fluunt ab essentia eius. Ab uno autem non est nisi unum immediate. Ergo est una sola potentia anime prima fluens ab essentia anime, et mediante ea fluunt alie secundum aliquem ordinem. Ergo potentie anime differunt secundum originem et non secundum obiecta.
     8. Preterea. Si potentie anime sunt diuerse, oportet quod una oriatur ab alia, quia non possunt omnes oriri ab essentia anime immediate, cum sit una et simplex. Set impossibile uidetur quod una potentia anime oriatur ex alia, tum quia omnes potentie anime sunt simul, tum etiam quia accidens oritur a subiecto (unum autem accidens non potest esse subiectum alterius). Non igitur possunt esse diuerse potentie anime propter diuersitatem obiectorum.
     9. Preterea. Quanto aliqua substantia est altior, tanto eius uirtus est maior, et per consequens minus multiplicata, quia omnis uirtus unita plus est infinita quam multiplicata, ut dicitur in libro De causis. Anima autem inter omnia inferiora est sublimior. Ergo uirtus eius est magis una et tamen ad plura se habens. Non ergo multiplicatur secundum differentiam obiectorum.
     10. Preterea. Si diuersitas potentiarum anime est secundum differentiam obiectorum, oportet etiam quod ordo potentiarum sit secundum ordinem obiectorum. Hoc autem non uidemus, nam intellectus, cuius obiectum est quod quid est et substantia, est posterius sensu, cuius obiecta sunt accidentia, ut color et sonus; tactus etiam est prior uisu, cum tamen uisibile sit prius et communius tangibili. Ergo nec diuersitas potentiarum est secundum differentiam obiectorum.
     11. Preterea. Omne appetibile est sensibile uel intelligibile. Intelligibile autem est perfectio intellectus, et sensibile, perfectio sensus. Cum igitur unumquodque appetat naturaliter suam perfectionem, sequitur quod intellectus et sensus appetant naturaliter omne appetibile. Non igitur oportet ponere potentiam appetitiuam preter sensitiuam et intellectiuam.
     12. Preterea. Non est appetitus nisi uoluntas, irascibilis et concupiscibilis. Set uoluntas est in intellectu, irascibilis et concupiscibilis in sensu, ut dicitur in III De anima. Ergo potentia appetitiua non est ponenda preter sensitiuam et intellectiuam.
     13. Preterea. Philosophus probat in III De anima quod principia motus localis in animalibus sunt sensus siue ymaginatio, intellectus et appetitus. Set potentia motiua in animalibus nichil aliud est quam principium motus animalium. Ergo potentia motiua non est preter cognoscitiuam et appetitiuam.
     14. Preterea. Potentie anime ordinantur ad aliquid altius quam est natura, alias in omnibus corporibus naturalibus essent uires anime. Set potentie que attribuuntur anime uegetabili non uidentur ordinari ad aliquid altius quam natura: ordinantur enim ad conseruationem speciei per generationem, et conseruationem indiuidui per nutrimentum, et perfectam quantitatem per augmentum; que omnia operatur natura etiam in rebus naturalibus. Non igitur ad huiusmodi ordinande sunt potentie anime.
     15. Preterea. Quanto aliqua uirtus est altior, tanto una existens ad plura se extendit. Set uirtus anime est supra uirtutem nature. Cum igitur natura eadem uirtute producat in esse corpus naturale, et det ei debitam quantitatem, et conseruet ipsum in esse, uidetur hoc fortius quod anima una uirtute operetur. Non igitur sunt diuerse potentie generatiua, nutritiua et augmentatiua.
     16. Preterea. Sensus est cognoscitiuus accidentium. Set aliqua alia accidentia magis ad inuicem differunt quam sonus et color et huiusmodi, que sunt non solum in eodem genere qualitatis, set etiam in eadem specie, que est tertia. Si igitur potentie distinguantur secundum differentiam obiectorum, non deberent potentie anime distingui penes huiusmodi accidentia, set magis penes alia que magis distant.
     17. Preterea. Cuiuslibet generis est una contrarietas prima. Si igitur penes diuersa genera qualitatum passibilium diuersificantur potentie sensitiue, uidetur quod ubicumque sunt diuerse contrarietates, sint diuerse potentie sensitiue. Set hoc alicubi inuenitur: uisus enim est albi et nigri, auditus grauis et acuti; alicubi uero non: tactus enim est calidi et frigidi, humidi et sicci, mollis et duri, et huiusmodi. Ergo potentie non distinguuntur penes obiecta.
     18. Preterea. Memoria non uidetur esse alia potentia a sensu: est enim passio primi sensitiui, secundum Philosophum. Obiecta tamen eorum differunt, quia obiectum sensus est presens, obiectum uero memorie preteritum. Ergo potentie non distinguuntur penes obiecta.
     19. Preterea. Omnia que cognoscuntur per sensum, cognoscuntur etiam per intellectum, et alia plura. Si igitur potentie sensitiue distinguuntur secundum pluralitatem obiectorum, oporteret etiam quod intellectus distingueretur in diuersas potentias, sicut et sensus; quod patet esse falsum.
     20. Preterea. Intellectus possibilis et agens sunt diuerse potentie, ut supra ostensum est. Set idem est obiectum utriusque. Non igitur potentie distinguuntur secundum differentiam obiectorum.
     Set contra est quod dicitur in II De anima, quod potentie distinguuntur per actus, et actus per obiecta.
     2. Preterea. Perfectibilia distinguuntur penes perfectiones. Set obiecta sunt perfectiones potentiarum. Ergo potentie distinguuntur penes obiecta.
     Responsio. Dicendum quod potentia, id quod est, dicitur ad actum. Vnde oportet quod per actum diffiniatur potentia, et secundum diuersitatem actuum potentie diuersificentur. Actus autem ex obiectis speciem habet: nam si sint actus passiuarum potentiarum, obiecta sunt actiua; si autem sunt actiuarum potentiarum, obiecta sunt ut fines. Secundum autem utrumque horum considerantur species operationis: nam calefacere quidem et infrigidare distinguuntur secundum quod huius principium est calor, illius autem frigus; et iterum in similes fines terminantur, nam agens ad hoc agit, ut similitudinem suam in aliud inducat. Relinquitur ergo quod secundum distinctionem obiectorum attenditur distinctio potentiarum anime.
     Oportet tamen attendere distinctionem obiectorum secundum quod obiecta sunt actionum anime, et non secundum aliud, quia in nullo genere species diuersificantur nisi differentiis que per se diuidunt genus. Non enim albo et nigro distinguuntur species animalis, set rationali et irrationali.
     Oportet autem in actionibus anime tres gradus considerare. Actio enim anime transcendit actionem nature in rebus inanimatis operantis. Set hoc contingit quantum ad duo, scilicet quantum ad modum agendi et quantum ad id quod agitur. Oportet autem quod quantum ad modum agendi omnis actio anime transcendat operationem uel actionem nature inanimati quia, cum actio anime sit actio uite, uiuum autem dicitur quod se ipsum mouet ad operandum, oportet quod omnis operatio anime sit secundum aliquod intrinsecum agens. Set quantum ad id quod agitur non omnis actio anime transcendit actionem nature inanimati: oportet enim quod sicut esse naturale et que ad ipsum requiruntur sit in corporibus inanimatis, ita sit in corporibus animatis; set in corporibus inanimatis fit ab agente extrinseco, in corporibus uero animatis ab agente intrinseco. Et huiusmodi sunt actiones ad quas ordinantur potentie anime uegetabilis: nam ad hoc quod indiuiduum producatur in esse ordinatur potentia generatiua, ad hoc autem quod quantitatem debitam consequatur ordinatur uis augmentatiua, ad hoc autem quod conseruetur in esse ordinatur uis nutritiua. Hec autem consequuntur corpora inanimata ab agente naturali extrinseco. Tamen, et propter hoc, predicte uires anime dicuntur naturales.
     Sunt autem alie altiores actiones anime que transcendunt actiones corporum naturalium etiam quantum ad id quod agitur, in quantum scilicet in anima sunt nata esse omnia secundum esse immateriale. Est enim anima quodammodo omnia secundum quod est sentiens et intelligens. Oportet enim esse diuersum gradum huiusmodi esse immaterialis.
     Vnus enim gradus est secundum quod in anima sunt res sine propriis materiis, set tamen secundum singularitatem et conditiones indiuiduales que consequuntur materiam. Et iste est gradus sensus, qui est susceptiuus specierum indiuidualium sine materia, set tamen in organo corporali.
     Altior autem et perfectissimus immaterialitatis gradus est intellectus, qui recipit species omnino a materia et conditionibus materie abstractas, et absque organo corporali.
     Sicut autem per formam naturalem res habet inclinationem ad aliquid, et habet motum aut actionem ad consequendum id ad quod inclinatur, ita etiam ad formam sensibilem uel intelligibilem sequitur inclinatio ad rem - siue ad intellectum - comprehensam, que quidem pertinet ad potentiam appetitiuam. Et iterum oportet consequenter esse motum aliquem per quem perueniatur ad rem desideratam, et hoc pertinet ad potentiam motiuam.
     Ad perfectam autem sensus cognitionem, que sufficiat animali, quinque requiruntur. Primo quod sensus recipiat speciem a sensibili; et hoc pertinet ad sensum proprium. Secundo quod de sensibilibus perceptis diiudicet, et ea ad inuicem discernat; quod oportet fieri per potentiam ad quam omnia sensibilia perueniant, que dicitur sensus communis. Tertium est quod species sensibilium recepte conseruentur: indiget autem animal apprehensione sensibilium non solum apud eorum presentiam, set etiam postquam abierint; et hoc necessarium est reduci in aliam potentiam, nam et in rebus corporalibus aliud principium est recipiendi et conseruandi (nam que sunt bene receptibilia sunt interdum male conseruatiua); huiusmodi autem potentia dicitur ymaginatio siue fantasia. Quarto autem requiruntur alique intentiones quas sensus non apprehendit, sicut nociuum et utile, et alia huiusmodi; et ad hec quidem cognoscenda peruenit homo inquirendo et conferendo, alia uero animalia quodam naturali instinctu: sicut ouis naturaliter fugit lupum tamquam nociuum; unde ad hoc in aliis animalibus ordinatur estimatiua naturalis, in homine autem uis cogitatiua, que est collatiua intentionum particularium; unde et ratio particularis dicitur, et intellectus passiuus. Quinto autem requiritur quod ea que prius fuerunt apprehensa per sensum et interius conseruantur, iterum ad actualem considerationem reuocentur; et hoc quidem pertinet ad memoratiuam uirtutem, que in aliis quidem animalibus absque inquisitione suam operationem habet, in hominibus autem cum inquisitione et studio; unde in hominibus non solum est memoria, set reminiscentia. Necesse autem fuit ad hoc potentiam ab aliis distinctam ordinari, quia actus aliarum potentiarum sensitiuarum est secundum motus a rebus ad animam; actus autem memoratiue potentie est e contrario secundum motum ab anima ad res: diuersi autem motus diuersa principia requirunt; principia autem motuum potentie dicuntur.
     Quia uero sensus proprius, qui est primus in ordine sensitiuarum potentiarum, immediate a sensibilibus immutatur, necesse fuit quod secundum diuersitatem immutationum sensibilium in diuersas potentias distingueretur. Cum enim sensus sit susceptiuus specierum sensibilium sine materia, necesse est gradum et ordinem immutationum, quibus immutantur sensus a sensibilibus, accipere per comparationem ad materiales immutationes.
     Sunt igitur quedam sensibilia quorum species, licet immaterialiter in sensu recipiantur, tamen etiam materialem immutationem faciunt in animalibus sentientibus. Huiusmodi autem sunt qualitates que sunt principia transmutationum etiam in rebus materialibus, sicut calidum, frigidum, humidum et siccum, et alia huiusmodi. Quia igitur huiusmodi sensibilia immutant nos etiam materialiter agendo, materialis autem immutatio fit per contactum, necesse est quod huiusmodi sensibilia contingendo sentiantur: propter quod potentia sensitiua comprehendens ea uocatur tactus.
     Sunt autem quedam sensibilia que quidem non materialiter immutant, set tamen eorum immutatio habet materialem immutationem annexam; quod contingit dupliciter. Vno modo sic quod materialis immutatio annexa sit tam ex parte sensibilis quam ex parte sentientis; et hoc pertinet ad gustum: licet enim sapor non immutet organum sensus faciendo ipsum saporosum, tamen hec immutatio non est sine aliquali transmutatione, tam saporosi quam ipsius organi gustus, et precipue secundum humectationem. Alio modo sic quod transmutatio materialis annexa sit solum ex parte sensibilis: huiusmodi autem transmutatio uel est secundum resolutionem et alterationem quamdam sensibilis, sicut accidit in sensu odoratus; uel solum secundum loci mutationem, sicut accidit in auditu. Vnde auditus et odoratus, quia sunt sine materiali immutatione sentientis, licet assit materialis immutatio ex parte sensibilis, non tangendo, set per medium extrinsecum sentiunt. Gustus autem solum in tangendo, quia requiritur immutatio materialis ex parte sentientis.
     Sunt autem alia sensibilia que immutant sensum absque materiali immutatione annexa, sicut lux et color, quorum est uisus. Vnde uisus est altior inter alios sensus, et uniuersalior, quia sensibilia ab eo percepta sunt communia corporibus corruptibilibus et incorruptibilibus.
     Similiter autem uis appetitiua que consequitur apprehensionem sensus necesse est quod in duo diuidatur. Quia aliquid est appetibile uel ea ratione quod est delectabile sensui et conueniens sensui, et ad hoc est uis concupiscibilis; - uel ea ratione quod per hoc habetur potestas fruendi delectabilibus secundum sensum, quod quandoque contingit cum aliquo tristabili secundum sensum: sicut cum animal pugnando adipiscitur quamdam potestatem fruendi proprio delectabili, repellendo impedientia, et ad hoc ordinatur uis irascibilis.
     Vis autem motiua, cum ad motum ordinetur, non diuersificatur nisi secundum diuersitatem motuum; qui uel competunt diuersis animalibus, quorum quedam sunt reptibilia, quedam uolatilia, quedam gressibilia, quedam alio modo mobilia; uel etiam secundum diuersas partes eiusdem animalis, nam singule partes habent quosdam proprios motus.
     Gradus autem intelligibilium potentiarum similiter distinguuntur in cognoscitiuas et appetitiuas. Motiua autem communis est et sensui et intellectui, nam idem corpus et eodem motu mouetur ab utroque. Cognitio autem intellectus requirit duas potentias, scilicet intellectum agentem et possibilem, ut ex superioribus patet.
     Sic igitur manifestum est quod sunt tres gradus potentiarum anime, scilicet secundum animam uegetabilem, sensitiuam et rationalem. Sunt autem quinque genera potentiarum, scilicet nutritiuum, sensitiuum, intellectiuum, appetitiuum et motiuum secundum locum; et horum quodlibet continet sub se plures potentias, ut dictum est.
     1. Ad primum ergo dicendum quod contraria maxime differunt, set in eodem genere. Diuersitas autem obiectorum secundum genus conuenit diuersitati potentiarum, quia et genus quodammodo in potentia est. Et ideo contraria referuntur ad eamdem potentiam.
     2. Ad secundum dicendum quod licet sonus et color sint diuersa accidentia, tamen per se differunt quantum ad immutationem sensus, ut dictum est; non autem homo et lapis, quia eis eodem modo immutatur sensus. Et ideo homo et lapis differunt per accidens in quantum sentiuntur, licet differant per se in quantum sunt substantie. Nichil enim prohibet differentiam aliquorum esse per se comparatam ad unum genus, comparatam uero ad aliud esse per accidens: sicut album et nigrum per se differunt in genere coloris, non autem in genere substantie.
     3. Ad tertium dicendum quod eadem res comparatur ad diuersas potentias anime, non secundum eamdem rationem obiecti, set secundum aliam et aliam.
     4. Ad quartum dicendum quod quanto aliqua potentia est altior, tanto ad plura se extendit; unde habet communiorem rationem obiecti. Et inde est quod quedam conueniunt in ratione obiecti superioris potentie, que distinguuntur in ratione obiecti quantum ad potentias inferiores.
     5. Ad quintum dicendum quod habitus non sunt perfectiones potentiarum propter quas sunt potentie, set sicut quibus aliqualiter se habent ad ea propter que sunt, idest ad obiecta. Vnde potentie non distinguuntur penes habitus, set penes obiecta; sicut nec artificialia penes accidentia, set penes fines.
     6. Ad sextum dicendum quod potentie non sunt propter organa, set magis e conuerso. Vnde magis distinguuntur organa penes obiecta quam e conuerso.
     7. Ad septimum dicendum quod anima habet aliquem precipuum finem, sicut anima humana, bonum intelligibile; habet autem et alios fines ordinatos ad hunc ultimum finem, sicut quod sensibile ordinatur ad intelligibile. Et quia anima ordinatur ad sua obiecta per potentias, sequitur quod etiam potentia sensitiua sit in homine propter intellectiuam, et sic de aliis. Sic igitur secundum rationem finis oritur una potentia anime ex alia per comparationem ad obiecta; unde potentias anime distingui per originem et obiecta non est contrarium.
     8. Ad octauum dicendum quod licet accidens non possit esse per se subiectum accidentis, tamen subiectum subicitur uni accidenti mediante alio: sicut corpus colori mediante superficie. Et sic unum accidens oritur ex subiecto mediante alio, et una potentia ab essentia anime mediante alia.
     9. Ad nonum dicendum quod anima una uirtute in plura potest quam res naturalis, sicut uisus apprehendit omnia uisibilia. Set anima propter sui nobilitatem habet multo plures operationes quam res inanimata; unde oportet quod habeat plures potentias.
     10. Ad decimum dicendum quod ordo potentiarum anime est secundum ordinem obiectorum. Set utrobique potest attendi ordo, uel secundum perfectionem, et sic intellectus est prior sensu; uel secundum generationis uiam, et sic sensus est prior intellectu, quia in generationis uia prius inducitur accidentalis dispositio quam forma accidentalis.
     11. Ad undecimum dicendum quod intellectus quidem naturaliter appetit intelligibile ut est intelligibile. Appetit enim naturaliter intellectus intelligere, et sensus sentire. Set quia res sensibilis uel intelligibilis non solum appetitur ad sentiendum et intelligendum, set etiam ad aliquid aliud, ideo preter sensum et intellectum necesse est esse appetitiuam potentiam.
     12. Ad duodecimum dicendum quod uoluntas est in ratione in quantum sequitur apprehensionem rationis: operatio uoluntatis pertinet enim ad eumdem gradum potentiarum anime, set non ad idem genus. Et similiter est dicendum de irascibili et concupiscibili respectu sensus.
     13. Ad tertium decimum dicendum quod intellectus et appetitus mouent sicut imperantes motum; set oportet esse potentiam motiuam que motum exequatur, secundum quam scilicet membra sequuntur imperium appetitus, et intellectus uel sensus.
     14. Ad quartum decimum dicendum quod potentie anime uegetabilis dicuntur uires naturales quia non operantur nisi quod natura facit in corporibus, set dicuntur uires anime quia altiori modo hoc faciunt, ut supra dictum est.
     15. Ad quintum decimum dicendum quod res naturalis inanimata simul recipit speciem et debitam quantitatem; quod non est possibile in rebus uiuentibus, quas oportet in principio generationis esse modice quantitatis, quia generantur ex semine. Et ideo oportet quod preter uim generatiuam in eis sit uis augmentatiua, que perducat ad debitam quantitatem. Hoc autem fieri oportet per hoc quod aliquid conuertitur in substantiam augmentandi, et sic additur ei. Hec autem conuersio fit per calorem, quia et conuertit id quod extrinsecus apponitur, et resoluit etiam id quod inest. Vnde ad conseruationem indiuidui, ut continue restauretur deperditum, et addatur quod deest ad perfectionem quantitatis et quod necessarium est ad generationem seminis, necessaria fuit uis nutritiua, que deseruit et augmentatiue et generatiue, et propter hoc indiuiduum conseruat.
     16. Ad sextum decimum dicendum quod sonus et color et huiusmodi differunt secundum diuersum modum immutationis sensus, non autem sensibilia diuersorum generum. Et ideo penes ea non diuersificantur potentie sensitiue.
     17. Ad septimum decimum dicendum quod quia contrarietates quarum est tactus cognoscitiuus non reducuntur in aliquod unum genus (sicut diuerse contrarietates que possunt considerari circa uisibilia reducuntur in unum genus coloris), ideo Philosophus determinat in II De anima quod tactus non est unus sensus, set plures. Set tamen omnes conueniunt in hoc quod non per medium extrinsecum sentiunt, et ideo omnes dicuntur tactus ut sit unus sensus genere, diuisus in plures species. Posset tamen dici quod esset simpliciter unus sensus quia omnes contrarietates quarum tactus est cognoscitiuus cognoscuntur per se inuicem et reducuntur in unum genus, set est innominatum, nam et genus proximum calidi et frigidi innominatum est.
     18. Ad octauum decimum dicendum quod, cum potentie anime sint proprietates quedam, per hoc quod dicitur memoria esse passio primi sensitiui non excluditur quin memoria sit alia potentia a sensu, set ostenditur ordo eius ad sensum.
     19. Ad nonum decimum dicendum quod sensus recipit species sensibilium in organis corporalibus, et est cognoscitiuus particularium; intellectus autem recipit species rerum absque organo corporali, et est cognoscitiuus uniuersalium. Et ideo aliqua diuersitas obiectorum requirit diuersitatem potentiarum in parte sensitiua, que non requirit diuersitatem potentiarum in parte intellectiua. Recipere enim et retinere in rebus materialibus non est secundum idem; set in immaterialibus secundum idem est. Et similiter secundum diuersos modos immutationis oportet diuersificari sensum, non autem intellectum.
     20. Ad uicesimum dicendum quod idem obiectum, scilicet intelligibile in actu, comparatur ad intellectum agentem ut factum ab eo, ad intellectum uero possibilem ut mouens ipsum. Et sic patet quod non secundum eamdem rationem idem comparatur ad intellectum agentem et possibilem.