BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VIII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT V

De exequiis circa sacrum

corpus exhibitis

 

COMPERTA autem ejus morte, Monachi Cistercienses, aliique Religsosi, et Clerici, divites insuper et pauperes ad tam sacras exequias ex omni parte cum devotione venerunt. Plurimi vero fidei virtute sublimes, ejus pilos capitis, alii digitorum ungues, alii pannorum particulas praecidebant, et pro sanctuario reservabant. Magnus erat dolor et fletus pauperum, devotus luctus omnium, maxima praecipue lamenta infirmorum, tanquam si mater omnium extitisset.

Exigente autem devotione populi, usque in diem quartum sacrum corpus super terram in medio multitudinis et psallentium est relictum. Erat namque non horror, sed honor; non abominabile, sed amabile, cernere mortuum corpus istud, quod nullum omnino praeter pallorem solum mortis judicium praeferebat. Inerat carni quaedam, tanquam viveret, teneritudo; et in partem hinc et inde ad libitum contrectantium leniter flectebatur. Et quoniam hoc sacrosanctum corpusculum non fuit, nec est, nec erit foedum vitiorum stabulum, sed fuit, et est, et erit divinorum apotheca charismatum, virtutumque ac gratiarum alabastrum, idcirco non de ipso detestanda pravitas foetoris, quae praesentes inficeret, verum mirifica suavissimi odoris jocunditas prodiit: quae mentes reficeret, sensum delectaret. Quis tanti aromatici corporis praesentiam non aflectaret? quem hujus mundissimae carnis aspectus non delectaret?