BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VIII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IV

De extrema expiratione

sanctae Elizabeth

 

AUDITO autem primo galli cantu Elizabeth dixit; Ecce instat hora, in qua virgo peperit Dominum; et intulit ad praesentes. Modo loquamur de Deo et puero Jesu; quia instat media nox, quando natus est Jesus, et in praesepio reclinatus quievit, novamque stellam sua omnipotentia creavit, quam nunquam aliquis prius vidit. Hujusmodi loquens, jocundissima fuit, tanquam non infirmaretur. Ait namque: Licet debilis sim, nullius tamen infirmitatis molestiam sentio, vel dolorem. Haec dicens, omnes sibi assidentes Deo devotissime commendavit. Itaque per totam diem illam et noctem, ut praedictum est, sacratissimis mentis affectionibus in Deum, elevata, divinissimis quoque eloquiis et colloquiis spiritu inflammata, tandem jubilando requievit, et quasi suaviter obdormiens inclinato capite expiravit. Sicque a dolore mortis extranea, occurrentibus et comitantibus angelis et sanctorum choris, ad regna evolavit siderea. Tunc quae aderant ejus famulae aliaeque devotissimae foeminae corpus sacrum cum reverentia componentes, tunica, sicut desideraverat, induerunt. Quod a Religiosis et a Clero ac populo in capellam cum canticis et orationibus, et cum multis lachrymis deportatum est.