BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber VIII

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT II

De agritudine beatae Elizabeth

 

CUMQUE per dies duodecim et amplius in aegritudine Dei famula laboraret, assidens ejus lecto decumbentis die quadam una ex ancillis ejus aequivoca, audivit quasi intra guttur ejus vocem dulcissimam. Post pusillum convertens se ad ancillam (jacuerat enim ad parietem versus) dixit: Ubi es dilecta mea? respondit ancilla: Adsum, et adjecit, O domina, quam dulciter cantasti! Quaesivit ergo ab ancilla, si quid audisset. Et dixit, Etiam. At illa, Dico tibi, quod inter me et parietem avicula quaedam mihi jocundissime cantavit. Cujus dulcedine excitata, oportebat et me cantare. Tertia vero die, ejus obitum praecedente, jussit a se omnes seculares excludi personas, nec etiam nobiles, qui ad eam frequenter visitandi gratia venerant, ad se voluit intromitti. Requisita vero, cur advenientes excluderet, circumsedentibus suum statum dixit: Volo de extremo districti judicii examine, et de meo omnipotente judice meditari. Posthaec dominica ante Octavam Martini proxima post cantatas matutinas confessionem ejus praefatus audivit sacerdos: Verum mundum cor et pura conscientia nil recoluit, quod non per veram conpunctionem saepius fuerit expurgatum. O foelicem conscientiam, quae non ad extremam vitae horam suam differre voluit poenitentiam.