Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber V
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT IIQuomodo ossa defuncti ejusmariti transferuntur
PERREXIT igitur tristis et invita. Innotuerat siquidem ei Episcopi intentio circa eam. Tunc illa pavens et tremens periculum, confugit ad Dominum, et ipsius custodiae castitatem suam lachrimosis orationibus commendabat. Audivit autem vocem ejus secundum misericordiam suam Deus, et convertit luctum ejus et tristitiam in consolationem, et lugubrem in laetitiam. Et ecce subito venit nuntius Episcopi eam ipsam revocantis in Bamberg. Cum enim mortuus esset in Apulia Illustrissimus ille Ludewicus Thuringorum Princeps et Lantgravius, curaverunt eum nobiles et viri honorati, qui cum eo profecti fuerant, et involventes corpus decentibus et fortibus pannis, honorifice tumulaverunt. Peractaque peregrinatione, effossum corpus decoctione diligenti excoriatum est. Quo facto apparuerunt ossa candida super nivem. Quae scriniis mundissimis imposita et inclusa, et reverenter cooperta, et jumenti dorso imposita translata sunt.Apposuerunt quoque Crucem argenteam gemmis ornatam, utpote Christianitatis cultores, et sui domini fidelissimi amatores. Per totam autem viam reditus sui quacunque se civitate vel oppido nocturno tempore receperunt, ossibus in Ecclesia collocatis, orationes et vigilias per totam noctem a devotis et fidelibus personis fieri procuraverunt. Mane autem Missa celebrata, et oblatione facta ab ipsis profecti sunt; similiter in aliis locis facientes.Quaecunque vero civitas vel oppidum cathedralem, vel etiam conventualem habebat Ecclesiam, in ea purpuram, qua tunc pro reverentia loci ossa contexerant, pro animae defuncti remedio, reliquerunt. O quales exequiae! O fidelissimos et clarissimos viros, executores talium exequiarum! Quis unquam Imperatorum vel Principium, vel etiam sanctorum tales legitur habuisse exequias? |