Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber IV
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT VIIIQualiter ingrata vetula sanctamElisabeth in lutum detrusit
FUIT tunc ibidem mulier quaedam pauper, infirma, et vetula. Cujus paupertati per eleemosynam, aegritudini per medicinales species, senectuti solatiis succurrebat. Eratque arcta quaedam via, ubi pro luti profunditate lapides fuerant transeuntibus colocati. Occurrit ibi benefactrici suae, de qua praefati sumus, vetula, eique nolens cedere impegit ignobilis in nobilem, proterva in mansuetam, beneficii immemor in misericordem. Corruit ergo in luti profundum Dei famula omnino cum vestibus omnibus inquinata. Quod cum multa lenitate et patientia sufferens, elevata multum risit, lavitque cum gaudio vestes suas sordidas in flumine, animam vero patientem in agni sanguine.Haec omnia venerunt super eam; nec oblita est Dei, et inique non egit: sed quanto magis abundabant tribulationes, tanto abundabant consolationes, per multas divinas revelationes, quibus frequenter visitabatur horis diurnis et nocturnis in orationibus constituta. |