BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber IV

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VII

Qualiter ipsa de castro suo propellitur, atque

paupertatem patienter sustinuit

 

NON multo post tempore quidam vasalli defuncti Principis, qui fratrem ipsius Henricum juvenem regere debuerant, Dei timoris, et justitiae, propriae honestatis, et disciplinae obliti percussam a Deo persecuti sunt, et super dolorem vulneris ejus addentes, ipsam de castro et cunctis ejus possessionibus ejecerunt. Descendit ergo de sublimi filia regis, flens et tristis, per declivum montis cum suis ad subjacens castro oppidum. In cujusdam autem cauponis hospitio recepta cum suis mansit cum jucunditate multa spiritus illa nocte. Media vero nocte surgens ad matutinas Fratrum Minorum perrexit; rogans eos, ut hymnum decantarent, angelicum scilicet: Te Deum Laudamus; in tribulationibus suis glorians, et gratias agens Deo.

Cumque nullus auderet eam hospitio recipere, confugit ad Dominum cum pedissequis suis, ingressa ad Ecclesiam multum morabatur sedendo in ea. Et cum allati essent e castro parvuli ejus in multa frigoris asperitate, nesciebat quo cum eis diverteret, vel ubi eorum capita reclinaret.

Necessitate ergo coacta domum sacerdotis introiit, se suosque misere satis pascens, pignoribus obligatis. Erat in hoc oppido quidam ejus aemulus, habitationem habens in qua multae structurae et habitacula plurima erant. Quo cum jussa intrasset, in arcto loco compulsa est: cum tota sua familia habitare. Cui hospes et hospita ejusque familia non charitatis beneficia, sed hostilitatis multa gravamina intulerunt.

Egrediens igitur inde parietibus, qui eam a pluvia et frigore tutaverant, valedixit, dicens: Hominibus libens benedicerem, si cur hoc facerem, causam haberem. Reversaque est ad prius sordens ergastulum, aliud in eo oppido non valens habere domicilium.

Heu inopinata et infausta rerum varietas! Heu fallax et inanis hujus mundi foelicitas! Ecce quae in palatiis habitare potuit, et aliis imperare; nunc hospitium cogitur mendicare, nec valet impetrare. O stupenda et inscrutabilis Dei dispensatio! Quae solebat pauperum parvulos, ut mater nutrire, et tanquam nutrix reficere; nunc pressa inopia, parvulos uteri sui ad diversa loca et remota compulsa est a se propter alimoniam elongare. Sicque ibi in paupertate degens id ipsum modicum, quod habere poterat, ori suo subtrahens pauperibus erogabat.