BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IX

De venerabili magistro

Conrado de Marburg

 

ERANT eo tempore inter Episcopos et Sacerdotes quidam viri justi et perfecti, quorum exemplis et documentis Deus omnipotens suam tunc Ecclesiam sustentabat. Inter quos magister Conradus de Marburch velut clarum fidus in Alemania praefulsit. Fuit enim eruditus scientia, conversatione purus, et vita evangelica; affluens doctrina, zelator Catholicae fidei, et expugnator validissimus haereticae pravitatis. Hic divitias et possessiones temporales et beneficia Ecclesiastica habere noluit; simplici, modesto, et humili clericali habitu consensus, gravis in moribus, et maturus, aspectu asterus, bonis Christianis gratus, et benignus; pravis autem et perfidis in judicando justus et districtus fuit.

Praedicabat autem per totam Teutoniarn auctoritate Apostolica, et sequebatur eum Cleri et populi innumera multitudo. Metuebantque eum utpote virum sanctum et justum omnes, alii amore, alii timore. Hunc dominus Ludewicus Lantgravius tanto honore coluit et extulit, ut eidem omnia beneficia, quorum jus Patronatus ad ipsum pertinebat, committeret conferenda. Consensit quoque quod domina Elizabeth uxor sua ad manus dicti viri votum obedientiae et continentiae emitteret, lege et jure matrimonii sibi salvo. Factum est hoc in civitate Ysenacensi, in Coenobio Sanctimonialium Beatae Catherinae. Custodivit ergo mulier sancta obedientiam strictam et humilem, sicut voverat, propter Deum.

Accidit ergo ut vocata a Magistro ad praedicationem per Marchionissam Misnensem, viri sui sororem, quae supervenerat, tunc praepedita non veniret. Mandavit ergo ei servus Dei, quod propter hanc inobedientiam ejus deinceps gerere nollet curam. At illa festinans die sequenti venit, recipique in gratiam postulavit. Quod dum renueret vir serius et severus; ad pedes ejus humiliter se prosternens filia regis, veniam impetravit. Ancillas vero ejus durius verberibus castigavit. Itaque duobus annis vivente marito obedientiam exhibuit, post mortem vero ejus multo ampliorem.