BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber III

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT VIII

De reditu Landgravii

ab Imperatore

 

HAEC et alia multa praeclara pietatis et misericordiae opera, juvante viro, devota mente et indefesso corde peregit. Cujus consensu et exhortatione ad facienda bona quaeque et eleemosynas ducebatur. Cum autem post multos menses ab Imperatore Lantgravius rediisset, exultavit tota terra, Principem suum cum inaestimabili gaudio suscipiens laetabunda. Gaudebat praecipue mater et fratres, sed jocundabatur domina Elizabeth super omnes. De cujus nimia eleemosynarum effusione, dum dispensatores apud Principem causarentur et oeconomi; Sinite, inquit piissimus, eam, benefacere, et quaecunque vult pro Deo dare Warpergh tantum, et Nevenburgh meae ditioni servate.

In praedictis itaque suum dominus beneplacitum sacro testante eloquio declaravit, dicens: In tribus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et homines, concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene consentientes sibi. Ambulavit siquidem gloriosus Princeps cum suis germanis fratribus, dulciter, aequaliter, et benigne: aliis omnibus, maximeque egenis et pauperibus piam et proficuam exhibens charitatem.

Quam bonus vero et sincerus beati viri cum electa muliere consensus extiterit, hujus scripturae testimonia lucide manifestant.