Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber III
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT IIIDe excellentia morumet status ejus
IN ore ejus non est inventum mendacium, fuitque ejus Est est; non, non. Et verba ejus fidelissima et vera erant; quibus tanquam juramento firmatis ob omnibus credebatur. Ad omnes faeminas reverens extitit et verecundus; largus et benignus militibus, et familiaribus socialis et jocundus; Baronibus et nobilibus venerabilis; Principibus et magnatibus spectabilis; cunctisque generaliter affabilis, tractabilis, et amabilis, et ut concludamus omnia, Deum timuit, dilexit, et coluit.Quotidie in ejus praesentia solenniter divina agebantur Mysteria: ubi devotus semper astitit, Deumque suum cum reverentia adoravit. In conspectu ejus pulchritudo erat, et munditia; in actibus magnificentia; in omni ejus familia disciplina: Nec audebat aliquis actum praesumere illicitum, vel verbum loqui impudicum. Quod si quisquam praesumpserat, durius vapulabat. Ob hoc tanquam a capite membrorum sanitas, manabat omnium inferiorum bonitas. Fuerunt quippe tunc nobiles veraces, et pacifici milites fideles, suis stipendiis contenti, reliqui de populo humiles et quieti. Fecit enim Princeps judicium et justitiam, ideoque erat tunc pax et veritas, bonorum omnium abundantia, et ubique habitabant homines confidenter. Erat tunc sublimis et famosa Thuringiae provincia, gens acceptabilis et devota, tanti Principis nomine insignita, sanctaeque Elisabeth meritis nominata. |