Theodoricus de Apolda
ca. 1228 - post 1297
|
Vita S. Elisabeth
Liber I
|
________________________________________________________________
|
|
CAPUT VIIDe dubio quod fuit de matrimonio beatae Elizabethae
PROPTER diversas persuasiones, variaque malignorum consilia nonnulli de nuptiis Elizabeth dubitare coeperunt. Erant tamen in Thuringia quidam nobiles viri justi, praedictorum machinationibus rationabiliter obsistentes. lnter quos fuit Waltherus de Varila, miles, vir bonus, qui a patre hujus Principis destinatus in Ungariam, beatam Elizabeth adduxerat in Thuringiam.Hic vice quadam ad sponsum ejus iter agentem accedens in campo dixit secrete, Placeat tibi ut loquar ad te domine mi, indicesque mihi, quod fuero sciscitatus; Cui benignus Princeps ait: Loquere confidenter; et ego quidquid tibi conveniens fuerit revelabo. Hic ergo, inquit miles, Obsecro mi, quid de filia Regis facere decreveris? Duces eam uxorem, an patri remittes? Tunc Princeps demonstrato magno, quem prae oculis habebat monte, dixit: Vere, si hic, quem vides mons, a radice usque ad summum aureus esset, hunc ego facilius omnino potius contemnerem, quam Elizabeth conjugium refutarem. Sentiant alii et loquantur inaniter, quod judicant; Elizabeth ego diligo, ejusque matrimonio nihil praepono. Tunc miles, Peto, ait, mi domine, ut mihi liceat eidem hoc nunciare. At ille dulciter, Dic ei, inquit, et pro signo, quod sibi transmisero praesentato. Proferensque de bursa sua dedit nobili illi, quod apud se habebat speculum duplex aeneis inclusum sedibus; una parte simplex vitrum, et in parte altera imaginem praeferens Crucifix. Quod dum sancta virgo ab illo nobili oblatum caute susciperet, conceptum inde gaudium risu jocundissimo propalavit. |