BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT IV

De innocenti et sancta ejus pueritia

 

ELIZABETH autem sicut corpore, sic gratia crevit et virtute; in omnibus viis suis Deum cogitans, ipsumque prae oculis mentis habens, fideliter invocabat, dulciter nominabat; omnes in ipsum sensus suos et actus pariter dirigebat; cultum et ornatum corporis, et vanitatem seculi declinabat. Quotidianum Deo orationes votivas offerebat sacrificium. Quibus quandoque non completis, dum dormitum ire cogeretur, ipsas jacens vigilanter implebat; memor Domini super stratum suum.

Videns tunc quomodo Christiani quique venerationis cultu Apostolorum sibi patrocinia providerent, pietatis desiderio accensa, castitatis amatrix, Joannem Evangelistam virginitatis custodem optabat habere patronum.

Praemissa igitur oratione supplici, ad electionem cum aliis humili corde accessit. Et ecce nutu Dei juxta desiderii sui votum primo, secundo, ac tertio Apostolus se obtulit ei concupitus. Quem tota devotione amanter amplectens, omni pietatis studio coluit; adeo ut quidquid ab ea in hujus Apostoli nomine sive in injuriis relaxandis, seu in beneficiis conferendis peteretur, nunquam negaret; sed hilari liberalitate mox praestaret.

Sanctificabat simplex puella conversationis puritate diem sabbati, dominicis et festis diebus aliquid de ornatu corporis sibi subtrahens, sciens quod non in nitore vestium, sed in humilitate mentium divinitas honoratur. Ideoque his temporibus ante meridiem pro Dei reverentia nec Chirothecas induit, nec manicas consuendo stringere consuevit. Cottidie etiam quiddam sibi detrahendo suam studuit frangere voluntatem. Unde in ludis puerilibus, cum successus prosperi ejus, ut assolet, animum delectarent, continens se, Modo, inquit, in optimo successu, pro Deo demittam.

In choreis quoque semel circuiens, Sufficit, ait, mihi unus pro mundo circuitus, reliquos pro Jesu Christi nomine intermittam.