BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theodoricus de Apolda

ca. 1228 - post 1297

 

Vita S. Elisabeth

 

Liber I

 

________________________________________________________________

 

 

CAPUT II

De transductione sanctae Elisabeth in Thuringiam,

et apparatu cum ea adducto

 

ERAT autem Rex Andreas vir quietus et bonus. Regina vero mulier virtuosa et fortis, quae foemineae cogitationi virilem animum inserens, regni tractabat negotia, filiaeque transmittendae procurabat necessaria. Datis autem nunciis muneribus regiis, praeparatisque omnibus, cum proficisci properarent, auro et argento et sericis involutam, incunabulo argenteo reclinatam, illis Paranymphis nobilibus praesentavit regina filiam suam dicens:

Domino vestro dicite ut animaequior sit et valens, et ego eum maximis divitiis, si dominus mihi vitam dederit, cumulabo.

Transmisit quoque cum filia vasa aurea et argentea multa et magna et varia, et diademata pretiosissima, et ornamenta, annulos et monilia, multipliciaque vestimentorum paria, et dolium argenteum pro balneo filiae, lectualia, culturae coopertoria omnia de serico, purpuras et pannos sericos multos, cum alia supellectili innumerabili pretiosa.

Addit insuper mille marcarum pecuniae summam; nec non et alia: promittens ampliora, si vivere contigisset.

Non sunt allata, nec visa talia, et tam pulchra pretiosaque ac multa in Thuringia, qualia transmisit Regina cum filia sua. Gaudebat namque et gloriabatur de talis Principis nuptiis filiae procuratis.

Regressi in Thuringiam magnifice suscepti sunt. Ipsa quoque regis filia sponso puero infantula apposita est, et quasi figura quaedam futurarum peragitur nuptiarum. Enutrita autem est cum omni studio, ut oportuit et decebat.

Posthaec anno evectionis Elisabeth tertio, Regina mater ipsius a magnatibus et proceribus regni, in mortem ipsius malitiose conspirantibus, crudeliter interfecta est.

His ita praelibatis secundum ordinem de vita et moribus, miraculis et operibus, mortisque transitu beatissimae Dei filiae et famulae Elisabeth, ad laudem ipsius quae gesta cognovimus, scribendo posequemur in nomine Domini nostri Jesu Christi.